30
[Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei:*Nunc autem me juniores. GREG. Juniores tempore Ecclesiam irrident, cum hi qui ab ea egressi sunt, doctrinæ ejus verba despiciunt. Quorum patres non dignabar, etc. Igitur grex Ecclesiæ, etc., usque ad eosque inter veros patres numerare contemnit. quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni:Quocum virtus manuum erat. Virtus manuum est magnitudo, etc., usque ad de proximo vero meliora quam de se ipso sentire. egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria.Egestate. Immoderatis namque lusibus cognitionem supernæ scientiæ quo plus appetunt, plus amittunt. Et fame steriles. Quia desiderant scire, unde docti et loquaces sint, non moribus compositi; unde vix exteriora capiunt, qui secreta putant se penetrasse. Qui rodebant in solitudine, etc. Hæretici qui ab universalis, etc., usque ad Lambunt vero qui blandimento linguæ tollunt. Squalentes calamitate. Calamitate et miseria squalidi perhibentur, quia et morum sunt pernicie et sensuum pravitate despecti. Calamitas est quasi ægritudo: miseria est illius negligentia, unde gravior fit. Nullus squaleret, si in suis necessitatibus miseriam voluptatis non adderet. Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum:§Et mandebant herbas, etc. Herbas mandere, etc., usque ad sed intentionem rectam in eisdem operibus non tenere. Ibid. Quid enim per herbas, etc., usque ad quoniam soli avaritiæ deserviunt, radice juniperi replentur, et hoc est. Et radix juniperorum. Juniperi pro foliis quasi spinas habent, etc., usque ad qui plerumque sola in verbis suis exteriora lucra sectantur. qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.**Qui de convallibus ista rapientes. De convallibus illa rapiunt, etc., usque ad carnalibus quæ intus premunt. In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terræ, vel super glaream:††In desertis habitant torrentium. Ibid. Inventores perversorum, etc., usque ad sunt terrena quæ mali amant. Et in cavernis terræ. Ibid. Hæretici enim clandestinis, etc., usque ad usque ad mala descendit. Vel super glaream. Glaream munitissimos lapides dicimus, quos aqua fluvialis trahit: hæretici super glaream habitant, quia illas hominum mentes trahunt, quæ nulla stabilitatis gravitate solidantur. qui inter hujuscemodi lætabantur, et esse sub sentibus delicias computabant:‡‡Qui inter hujuscemodi læta. Nomine sentium, etc., usque ad unde et aperte subjungitur: Et esse sub sentibus, etc. De rebus quidem temporalibus gaudent, etc., usque ad a jugo servitutis mundanæ cessare non libeat, etiam si liceat. filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes.§§Filii stultorum et ignobilium. Eorum filii qui fuerunt, etc., usque ad qui a terra viventium extorres facti sunt. Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium.***Nunc in eorum canticum, etc. Ecclesiæ tempus exprimitur, quo publice a reprobis irridetur. Et factus sum eis proverbium. Pravis proverbium efficietur, quia cum bonos mori per tormenta conspiciunt, ab eis similitudinem maledictionis sumunt, dicentes: Sic veniat tibi sicut illi trucidato. 10 Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur.†††Abominantur me, et longe fugiunt a me. Longe ab Ecclesia fugiunt iniqui, etc., usque ad scit mala sua justitiæ judicis tribuere. Sequitur: 11 Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum.‡‡‡Pharetram enim suam aperuit. Per pharetram occultum Dei judicium designatur. Cum ergo Dominus peccata videt, etc., usque ad sed in correptione virtus consilii aperitur. Et frenum posuit in os me. Sancti quippe doctores, dum corda resistentium relicta divinitus vident, afflicti gementesque conticescunt, ne loquantur indignis, qui et deteriores fierent. Parcit malis tacendo, quibus tamen vitam suam per patientiam suadet. 12 Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt: pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.§§§Ad dexteram Orientis calamitates. Ibid. Redemptor noster Oriens dicitur, etc., usque ad quia erumpente persecutione pravorum impetus justi patiuntur. Pedes meos subverterunt. Per pedes Ecclesiæ, extrema illius membra signantur, quæ dum ad opera terrena deserviunt, tanto celerius falli possunt, quanto sublimia minus intelligunt. Et oppresserunt quasi fluctibus semitis. Adversariorum semita fluctibus comparatur, quia vita pravorum insolenti inquietudine molesta, ad obruendam ut ita dixerim navem cordis, quasi tempestas illabitur. 13 Dissipaverunt itinera mea; insidiati sunt mihi, et prævaluerunt: et non fuit qui ferret auxilium.*Dissipaverunt itinera mea. Dicat hoc beatus Job de malignis spiritibus; dicat Ecclesia de persequentibus, qui ejus itinera dissipant, dum in quorumdam infirmorum mentibus veritatis viam squalida persuasione perturbant. Insidiati sunt mihi et prævaluerunt. Insidiantes prævalent, cum eos quos aperte ad malum trahere nequeunt, simulando bona pervertunt. Et non fuit qui ferret auxilium. Plerumque justi tribulatione deprehensi tardari manum subvenientis æstimant, cum se persequentium immanitas paulo longius angustiat; et concita quidem sunt ereptoris remedia, sed tarda dolori videntur. 14 Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.Quasi rupto muro. Redemptor nobis est murus, etc., usque ad quod quidem fit, quia datur a Deo potestas inimicis. Et aperta janua irruerunt super me. Cum perversis in hac vita, etc., usque ad destruere munimina fidei conantur. Et ad meas miserias devoluti sunt. Reprobi per suas, et ad nostras miserias revolvuntur, quando ad ea mala, in quibus ipsi implicati sunt, etiam quosdam nobis unitos trahunt. 15 Redactus sum in nihilum: abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea.Redactus sum in nihilum. Apud æstimationem malorum, etc., usque ad et secundum historiam accipienda sunt, quod est planum. Abstulisti quasi ventus desiderium meum. Fidelis populus se pati denuntiat, quod eos quos diligit, pati dolet. Ventus ergo desiderium tollit, cum res quælibet transitoria æternitatis appetitum destruit. Velut nubes pertransiit. Nubes in alto eminet, sed hanc ad cursum flatus impellit: salus ergo ut nubes transiit, quia perversorum gloria, quo alta est, fixa non est. Expletis desideriis et actibus infirmantium, ad vocem electorum redit. 16 Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis.§Nunc autem in memetipso. In nobismet ipsis nunc anima, etc., usque ad unde mox ad corruentes redit. 17 Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt.**Nocte os meum perforatur doloribus. Sic sua dicit, ut et cadentibus congruant, etc., usque ad quasi jam quoddam habeant foramen timoris. Et qui me comedunt. GREG. Quia maligni spiritus, qui carnales de Ecclesia consumunt, tanto magis quiescere a tentatione nesciunt, quanto nullo carnis pondere gravantur. 18 In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capito tunicæ succinxerunt me.††In multitudine. Quid aliud vestimentum Job, etc., usque ad qui ei connexione amoris inhærebant. Et quasi capitio tunicæ. Tunicæ capitium collum circumdat, etc., usque ad prædicationis vocem exstinguere conantur. 19 Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillæ et cineri.‡‡Comparatus sum luto. In reproborum judicio, electorum Ecclesia luto comparatur, quia temporaliter conculcata despicitur, favillæ assimilatur et cineri, quia ad sola hanc mala pervenisse æstimant, quæ in ea exhiberi corporaliter vident. 20 Clamo ad te, et non exaudis me: sto, et non respicis me.§§Clamo ad te. Ecclesia persecutionis suæ tempore, etc., usque ad et dilati ut proficiant, timent ne deficiant. 21 Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi.***Mutatus es mihi in crudelem. In Deo nec crudelitas nec mutabilitas venit, etc., usque ad Nihil autem de eo dignum dici potest. Et in duritia manus tuæ. Manus Dei dicitur tunc voluntati nostræ contraria, cum quod ei in nobis displicet, feriendo persequitur. 22 Elevasti me, et quasi super ventum ponens; elisisti me valide.†††Elevasti me et quasi. Quia præsentis vitæ gloria quasi in alto cernitur, etc., usque ad eorum protinus elevatio corruit. 23 Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.‡‡‡Scio quia morti trades me. Nullus enim huc venit, etc., usque ad ideo apte subjungitur: 24 Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam: et si corruerint, ipse salvabis.§§§Verumtamen non ad consumptionem eorum. Manum suam Dominus, etc., usque ad qui stantes exterius ab statu mentis jacebant. 25 Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.*Flebam quondam. Plus est compassio quam datum, etc., usque ad suos eis oratione continua fletus jungit. Ibid. Tempore ultimæ persecutionis Ecclesiæ, ad memoriam reducit bona, quæ gessit tempore pacis. Quæ æterna gaudia desiderans, sed dum differuntur mala pressa, subdit: 26 Expectabam bona, et venerunt mihi mala: præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ.Exspectabam bona, et venerunt mihi mala. Fidelis populus exspectat bona, sed mala suscipit. Præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ. Præstolatur lucem, et tenebras incurrit, quia pro remunerationis gratia interesse jam gaudiis angelorum sperat, et tamen hic diutius dilatus, manus persequentium tolerat, ut Tobias. 27 Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie: prævenerunt me dies afflictionis.Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie. Sanctæ Ecclesiæ interiora effervescere, etc., usque ad et hoc est, interiora ejus efferbuerunt. Prævenerunt me dies afflictionis. Scit namque Ecclesia electorum quod persecutione ultima mala multa passura sit. Sed hanc afflictionis suæ dies præveniunt, quia malorum vitam inter se graviter etiam tempore pacis portat, qui jam in pravis moribus ostendunt, quid sit futurum. 28 Mœrens incedebam sine furore; consurgens, in turba clamabam.§Mœrens incedebam. Vir sanctus elevatus, etc., usque ad hic per asperum iter venit ad patriam. Sine furore consurgens. Sæpe seditiosorum tumultus hominum præpositorum suorum mentes lacessunt: qui, si boni sunt, contra tumultus insolentium clamorem habent, et furorem non habent quoniam quos clementer tolerant, docere non cessant. 29 Frater fui draconum, et socius struthionum.**Frater fui draconum. Draconum nomine malitiosi, etc., usque ad sed a terra minime penna virtutis levat. 30 Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt præ caumate.††Cutis mea denigrata est. Cutis nomine Ecclesiæ infirmi, etc., usque ad qui in ea sunt, zelo fidei cruciantur. 31 Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.]‡‡Versa est in luctum cithara. Ac si diceret Pacis meæ tempore, etc., usque ad quia vitia exstinguenda sunt, non caro.

*30:1 Nunc autem me juniores. GREG. Juniores tempore Ecclesiam irrident, cum hi qui ab ea egressi sunt, doctrinæ ejus verba despiciunt. Quorum patres non dignabar, etc. Igitur grex Ecclesiæ, etc., usque ad eosque inter veros patres numerare contemnit.

30:2 Quocum virtus manuum erat. Virtus manuum est magnitudo, etc., usque ad de proximo vero meliora quam de se ipso sentire.

30:3 Egestate. Immoderatis namque lusibus cognitionem supernæ scientiæ quo plus appetunt, plus amittunt. Et fame steriles. Quia desiderant scire, unde docti et loquaces sint, non moribus compositi; unde vix exteriora capiunt, qui secreta putant se penetrasse. Qui rodebant in solitudine, etc. Hæretici qui ab universalis, etc., usque ad Lambunt vero qui blandimento linguæ tollunt. Squalentes calamitate. Calamitate et miseria squalidi perhibentur, quia et morum sunt pernicie et sensuum pravitate despecti. Calamitas est quasi ægritudo: miseria est illius negligentia, unde gravior fit. Nullus squaleret, si in suis necessitatibus miseriam voluptatis non adderet.

§30:4 Et mandebant herbas, etc. Herbas mandere, etc., usque ad sed intentionem rectam in eisdem operibus non tenere. Ibid. Quid enim per herbas, etc., usque ad quoniam soli avaritiæ deserviunt, radice juniperi replentur, et hoc est. Et radix juniperorum. Juniperi pro foliis quasi spinas habent, etc., usque ad qui plerumque sola in verbis suis exteriora lucra sectantur.

**30:5 Qui de convallibus ista rapientes. De convallibus illa rapiunt, etc., usque ad carnalibus quæ intus premunt.

††30:6 In desertis habitant torrentium. Ibid. Inventores perversorum, etc., usque ad sunt terrena quæ mali amant. Et in cavernis terræ. Ibid. Hæretici enim clandestinis, etc., usque ad usque ad mala descendit. Vel super glaream. Glaream munitissimos lapides dicimus, quos aqua fluvialis trahit: hæretici super glaream habitant, quia illas hominum mentes trahunt, quæ nulla stabilitatis gravitate solidantur.

‡‡30:7 Qui inter hujuscemodi læta. Nomine sentium, etc., usque ad unde et aperte subjungitur: Et esse sub sentibus, etc. De rebus quidem temporalibus gaudent, etc., usque ad a jugo servitutis mundanæ cessare non libeat, etiam si liceat.

§§30:8 Filii stultorum et ignobilium. Eorum filii qui fuerunt, etc., usque ad qui a terra viventium extorres facti sunt.

***30:9 Nunc in eorum canticum, etc. Ecclesiæ tempus exprimitur, quo publice a reprobis irridetur. Et factus sum eis proverbium. Pravis proverbium efficietur, quia cum bonos mori per tormenta conspiciunt, ab eis similitudinem maledictionis sumunt, dicentes: Sic veniat tibi sicut illi trucidato.

†††30:10 Abominantur me, et longe fugiunt a me. Longe ab Ecclesia fugiunt iniqui, etc., usque ad scit mala sua justitiæ judicis tribuere. Sequitur:

‡‡‡30:11 Pharetram enim suam aperuit. Per pharetram occultum Dei judicium designatur. Cum ergo Dominus peccata videt, etc., usque ad sed in correptione virtus consilii aperitur. Et frenum posuit in os me. Sancti quippe doctores, dum corda resistentium relicta divinitus vident, afflicti gementesque conticescunt, ne loquantur indignis, qui et deteriores fierent. Parcit malis tacendo, quibus tamen vitam suam per patientiam suadet.

§§§30:12 Ad dexteram Orientis calamitates. Ibid. Redemptor noster Oriens dicitur, etc., usque ad quia erumpente persecutione pravorum impetus justi patiuntur. Pedes meos subverterunt. Per pedes Ecclesiæ, extrema illius membra signantur, quæ dum ad opera terrena deserviunt, tanto celerius falli possunt, quanto sublimia minus intelligunt. Et oppresserunt quasi fluctibus semitis. Adversariorum semita fluctibus comparatur, quia vita pravorum insolenti inquietudine molesta, ad obruendam ut ita dixerim navem cordis, quasi tempestas illabitur.

*30:13 Dissipaverunt itinera mea. Dicat hoc beatus Job de malignis spiritibus; dicat Ecclesia de persequentibus, qui ejus itinera dissipant, dum in quorumdam infirmorum mentibus veritatis viam squalida persuasione perturbant. Insidiati sunt mihi et prævaluerunt. Insidiantes prævalent, cum eos quos aperte ad malum trahere nequeunt, simulando bona pervertunt. Et non fuit qui ferret auxilium. Plerumque justi tribulatione deprehensi tardari manum subvenientis æstimant, cum se persequentium immanitas paulo longius angustiat; et concita quidem sunt ereptoris remedia, sed tarda dolori videntur.

30:14 Quasi rupto muro. Redemptor nobis est murus, etc., usque ad quod quidem fit, quia datur a Deo potestas inimicis. Et aperta janua irruerunt super me. Cum perversis in hac vita, etc., usque ad destruere munimina fidei conantur. Et ad meas miserias devoluti sunt. Reprobi per suas, et ad nostras miserias revolvuntur, quando ad ea mala, in quibus ipsi implicati sunt, etiam quosdam nobis unitos trahunt.

30:15 Redactus sum in nihilum. Apud æstimationem malorum, etc., usque ad et secundum historiam accipienda sunt, quod est planum. Abstulisti quasi ventus desiderium meum. Fidelis populus se pati denuntiat, quod eos quos diligit, pati dolet. Ventus ergo desiderium tollit, cum res quælibet transitoria æternitatis appetitum destruit. Velut nubes pertransiit. Nubes in alto eminet, sed hanc ad cursum flatus impellit: salus ergo ut nubes transiit, quia perversorum gloria, quo alta est, fixa non est. Expletis desideriis et actibus infirmantium, ad vocem electorum redit.

§30:16 Nunc autem in memetipso. In nobismet ipsis nunc anima, etc., usque ad unde mox ad corruentes redit.

**30:17 Nocte os meum perforatur doloribus. Sic sua dicit, ut et cadentibus congruant, etc., usque ad quasi jam quoddam habeant foramen timoris. Et qui me comedunt. GREG. Quia maligni spiritus, qui carnales de Ecclesia consumunt, tanto magis quiescere a tentatione nesciunt, quanto nullo carnis pondere gravantur.

††30:18 In multitudine. Quid aliud vestimentum Job, etc., usque ad qui ei connexione amoris inhærebant. Et quasi capitio tunicæ. Tunicæ capitium collum circumdat, etc., usque ad prædicationis vocem exstinguere conantur.

‡‡30:19 Comparatus sum luto. In reproborum judicio, electorum Ecclesia luto comparatur, quia temporaliter conculcata despicitur, favillæ assimilatur et cineri, quia ad sola hanc mala pervenisse æstimant, quæ in ea exhiberi corporaliter vident.

§§30:20 Clamo ad te. Ecclesia persecutionis suæ tempore, etc., usque ad et dilati ut proficiant, timent ne deficiant.

***30:21 Mutatus es mihi in crudelem. In Deo nec crudelitas nec mutabilitas venit, etc., usque ad Nihil autem de eo dignum dici potest. Et in duritia manus tuæ. Manus Dei dicitur tunc voluntati nostræ contraria, cum quod ei in nobis displicet, feriendo persequitur.

†††30:22 Elevasti me et quasi. Quia præsentis vitæ gloria quasi in alto cernitur, etc., usque ad eorum protinus elevatio corruit.

‡‡‡30:23 Scio quia morti trades me. Nullus enim huc venit, etc., usque ad ideo apte subjungitur:

§§§30:24 Verumtamen non ad consumptionem eorum. Manum suam Dominus, etc., usque ad qui stantes exterius ab statu mentis jacebant.

*30:25 Flebam quondam. Plus est compassio quam datum, etc., usque ad suos eis oratione continua fletus jungit. Ibid. Tempore ultimæ persecutionis Ecclesiæ, ad memoriam reducit bona, quæ gessit tempore pacis. Quæ æterna gaudia desiderans, sed dum differuntur mala pressa, subdit:

30:26 Exspectabam bona, et venerunt mihi mala. Fidelis populus exspectat bona, sed mala suscipit. Præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ. Præstolatur lucem, et tenebras incurrit, quia pro remunerationis gratia interesse jam gaudiis angelorum sperat, et tamen hic diutius dilatus, manus persequentium tolerat, ut Tobias.

30:27 Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie. Sanctæ Ecclesiæ interiora effervescere, etc., usque ad et hoc est, interiora ejus efferbuerunt. Prævenerunt me dies afflictionis. Scit namque Ecclesia electorum quod persecutione ultima mala multa passura sit. Sed hanc afflictionis suæ dies præveniunt, quia malorum vitam inter se graviter etiam tempore pacis portat, qui jam in pravis moribus ostendunt, quid sit futurum.

§30:28 Mœrens incedebam. Vir sanctus elevatus, etc., usque ad hic per asperum iter venit ad patriam. Sine furore consurgens. Sæpe seditiosorum tumultus hominum præpositorum suorum mentes lacessunt: qui, si boni sunt, contra tumultus insolentium clamorem habent, et furorem non habent quoniam quos clementer tolerant, docere non cessant.

**30:29 Frater fui draconum. Draconum nomine malitiosi, etc., usque ad sed a terra minime penna virtutis levat.

††30:30 Cutis mea denigrata est. Cutis nomine Ecclesiæ infirmi, etc., usque ad qui in ea sunt, zelo fidei cruciantur.

‡‡30:31 Versa est in luctum cithara. Ac si diceret Pacis meæ tempore, etc., usque ad quia vitia exstinguenda sunt, non caro.