32
Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.*Miserunt autem tres. GREG. Tandem beati Job plenas, etc., usque ad et in vetustate se retinendo pravis suis sermonibus speculationi rectoris nocent. Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.Et iratus indignatusque est Eliu. Eliu Deus meus iste, etc., usque ad quamvis ab eorum vita elationis pravitate disjungitur. Iratus est autem adversus Job. Vanæ enim gloriæ sectatores, etc., usque ad intus positos premunt qualitate dicendi, id est, vitio elationis. Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job. Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur. Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer. Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit: [Junior sum tempore, vos autem antiquiores: idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam.Respondensque Eliu filius. GREG. in Job., l. 23. Hæc quia soliditate gravitatis carent, etc., usque ad usum tamen exercet vehementer. Ibid. Non parva condemnatio est ex bono, etc., usque ad ut in ejus ruina discerent quid de elatione timerent. Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam. Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt judicium. 10 Ideo dicam: Audite me: ostendam vobis etiam ego meam sapientiam. 11 Expectavi enim sermones vestros; audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus;§Exspectavi enim sermones vestros, audivi prudentiam vestram. Cum dicit exspectavi, etc., declarat se ad verba, etc., usque ad in quorum verbis dogmata perversa reprehendunt. 12 et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus.**Sed, ut video, non est qui arguere possit Job. Sæpe hæretici per hoc quod esse, etc., usque ad quorum voce Eliu obviat, dicens: 13 Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam: Deus projecit eum, non homo.††Ne forte dicatis. Quasi, incassum dicitis, etc., usque ad et pervenienti æterna præmia servat. 14 Nihil locutus est mihi: et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.‡‡Nihil locutus est mihi. Ibid. Eliu quidem publice beatum Job audierat, etc., usque ad cum sapientiores se et ipsis redarguentibus arbitrantur. Quia vero ait: Et ego non secundum sermones vestros respondebo. Bene beato Job non, etc., usque ad sed de se plus quam necesse est, digna suspicantur. 15 Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia.§§Extimuerunt nec responderunt ultra. Bene ab Eliu verba amici Job extimuisse referuntur, quia nonnunquam arroganter Ecclesiæ defensores, quamvis ordinem dicendi non teneant, tamen adversarios virtute dictorum perturbant, etc. Vide Greg. loc. cit. usque ad fin. cap. 16 Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti: steterunt, nec ultra responderunt: 17 respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam. 18 Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei. 19 En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. 20 Loquar, et respirabo paululum: aperiam labia mea, et respondebo. 21 Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo. 22 Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus.]

*32:1 Miserunt autem tres. GREG. Tandem beati Job plenas, etc., usque ad et in vetustate se retinendo pravis suis sermonibus speculationi rectoris nocent.

32:2 Et iratus indignatusque est Eliu. Eliu Deus meus iste, etc., usque ad quamvis ab eorum vita elationis pravitate disjungitur. Iratus est autem adversus Job. Vanæ enim gloriæ sectatores, etc., usque ad intus positos premunt qualitate dicendi, id est, vitio elationis.

32:6 Respondensque Eliu filius. GREG. in Job., l. 23. Hæc quia soliditate gravitatis carent, etc., usque ad usum tamen exercet vehementer. Ibid. Non parva condemnatio est ex bono, etc., usque ad ut in ejus ruina discerent quid de elatione timerent.

§32:11 Exspectavi enim sermones vestros, audivi prudentiam vestram. Cum dicit exspectavi, etc., declarat se ad verba, etc., usque ad in quorum verbis dogmata perversa reprehendunt.

**32:12 Sed, ut video, non est qui arguere possit Job. Sæpe hæretici per hoc quod esse, etc., usque ad quorum voce Eliu obviat, dicens:

††32:13 Ne forte dicatis. Quasi, incassum dicitis, etc., usque ad et pervenienti æterna præmia servat.

‡‡32:14 Nihil locutus est mihi. Ibid. Eliu quidem publice beatum Job audierat, etc., usque ad cum sapientiores se et ipsis redarguentibus arbitrantur. Quia vero ait: Et ego non secundum sermones vestros respondebo. Bene beato Job non, etc., usque ad sed de se plus quam necesse est, digna suspicantur.

§§32:15 Extimuerunt nec responderunt ultra. Bene ab Eliu verba amici Job extimuisse referuntur, quia nonnunquam arroganter Ecclesiæ defensores, quamvis ordinem dicendi non teneant, tamen adversarios virtute dictorum perturbant, etc. Vide Greg. loc. cit. usque ad fin. cap.