9
Quibus auditis, cuncti reges trans Jordanem, qui versabantur in montanis et campestribus, in maritimis ac littore magni maris, hi quoque qui habitabant juxta Libanum, Hethæus et Amorrhæus, Chananæus, Pherezæus, et Hevæus, et Jebusæus,*Congregati, etc. ADAM., hom. 9 in Jos. Ex his quæ gesta sunt, etc., usque ad conteretur Satanas sub pedibus servorum ejus Rom. 16.. congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Josue et Israël uno animo, eademque sententia. At hi qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta quæ fecerat Josue Jericho, et Hai,At hi qui, etc. ID., hom. 10. In domo Patris mei mansiones multæ sunt Joan. 14., etc. usque ad libertatem pristinam revocantis verba non audias, fias peccati servus in æternum. et callide cogitantes, tulerunt sibi cibaria, saccos veteres asinis imponentes, et utres vinarios scissos atque consutos, calceamentaque perantiqua quæ ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant, induti veteribus vestimentis: panes quoque, quos portabant ob viaticum, duri erant, et in frustra comminuti: perrexeruntque ad Josue, qui tunc morabatur in castris Galgalæ, et dixerunt ei, atque simul omni Israëli: De terra longinqua venimus, pacem vobiscum facere cupientes. Responderuntque viri Israël ad eos, atque dixerunt: Ne forte in terra, quæ nobis sorte debetur, habitetis, et non possimus fœdus inire vobiscum. At illi ad Josue: Servi, inquiunt, tui sumus. Quibus Josue ait: Quinam estis vos? et unde venistis? Responderunt: De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui. Audivimus enim famam potentiæ ejus, cuncta quæ fecit in Ægypto, 10 et duobus regibus Amorrhæorum qui fuerunt trans Jordanem, Sehon regi Hesebon, et Og regi Basan, qui erat in Astaroth: 11 dixeruntque nobis seniores, et omnes habitatores terræ nostræ: Tollite in manibus cibaria ob longissimam viam, et occurrite eis, et dicite: Servi vestri sumus: fœdus inite nobiscum. 12 En panes quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus; nunc sicci facti sunt, et vetustate nimia comminuti. 13 Utres vini novos implevimus; nunc rupti sunt et soluti. Vestes et calceamenta quibus induimur, et quæ habemus in pedibus, ob longitudinem longioris viæ trita sunt, et pene consumpta. 14 Susceperunt igitur de cibariis eorum, et os Domini non interrogaverunt. 15 Fecitque Josue cum eis pacem, et inito fœdere pollicitus est quod non occiderentur: principes quoque multitudinis juraverunt eis. 16 Post dies autem tres initi fœderis, audierunt quod in vicino habitarent, et inter eos futuri essent. 17 Moveruntque castra filii Israël, et venerunt in civitates eorum die tertio, quarum hæc vocabula sunt: Gabaon, et Caphira, et Beroth, et Cariathiarim. 18 Et non percusserunt eos, eo quod jurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israël. Murmuravit itaque omne vulgus contra principes. 19 Qui responderunt eis: Juravimus illis in nomine Domini Dei Israël, et idcirco non possumus eos contingere.Juravimus. AUG., quæst. 13 in Jos. Quæritur quomodo jurationem hanc servandam crediderunt Hebræi Gabaonitis, etc., usque ad si quod ira perturbatus juraverat, non fecisset, quam si perfecisset. ISID. in Jos. Gabaonitæ significant eos qui credunt, et erga servos Dei devoti vel Ecclesiæ cultum videntur habere, nihil tamen emendationis vel devotionis vel innovationis habent in moribus, tales tantummodo quoddam signum salutis intra Ecclesiam temporaliter præferunt. Inter spirituales autem, id est inter sanctos Dei, regnum æternum vel libertatem non consequuntur. 20 Sed hoc faciemus eis: reserventur quidem ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si pejeraverimus: 21 sed sic vivant, ut in usus universæ multitudinis ligna cædant, aquasque comportent. Quibus hæc loquentibus, 22 vocavit Gabaonitas Josue, et dixit eis: Cur nos decipere fraude voluistis, ut diceretis: Procul valde habitamus a vobis, cum in medio nostri sitis? 23 itaque sub maledictione eritis, et non deficiet de stirpe vestra ligna cædens, aquasque comportans in domum Dei mei. 24 Qui responderunt: Nuntiatum est nobis servis tuis, quod promisisset Dominus Deus tuus Moysi servo suo ut traderet vobis omnem terram, et disperderet cunctos habitatores ejus. Timuimus igitur valde, et providimus animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus. 25 Nunc autem in manu tua sumus: quod tibi bonum et rectum videtur, fac nobis. 26 Fecit ergo Josue ut dixerat, et liberavit eos de manu filiorum Israël, ut non occiderentur. 27 Decrevitque in illo die eos esse in ministerio cuncti populi, et altaris Domini, cædentes ligna, et aquas comportantes, usque in præsens tempus, in loco quem Dominus elegisset.

*9:1 Congregati, etc. ADAM., hom. 9 in Jos. Ex his quæ gesta sunt, etc., usque ad conteretur Satanas sub pedibus servorum ejus Rom. 16..

9:3 At hi qui, etc. ID., hom. 10. In domo Patris mei mansiones multæ sunt Joan. 14., etc. usque ad libertatem pristinam revocantis verba non audias, fias peccati servus in æternum.

9:19 Juravimus. AUG., quæst. 13 in Jos. Quæritur quomodo jurationem hanc servandam crediderunt Hebræi Gabaonitis, etc., usque ad si quod ira perturbatus juraverat, non fecisset, quam si perfecisset. ISID. in Jos. Gabaonitæ significant eos qui credunt, et erga servos Dei devoti vel Ecclesiæ cultum videntur habere, nihil tamen emendationis vel devotionis vel innovationis habent in moribus, tales tantummodo quoddam signum salutis intra Ecclesiam temporaliter præferunt. Inter spirituales autem, id est inter sanctos Dei, regnum æternum vel libertatem non consequuntur.