INCIPIT LIBER VAIECRA ID EST LEVITICUS
1
Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii, dicens:*Præfatio Hebraice VAIICRA ISICHIUS in Levit. Liber iste Leviticus dicitur quia scilicet in hoc nomine totius libri argumentum manifestatur. Tribus Levi tabernaculi ministerium sortita est, in quo sacrificia, et primitias, et primogenitorum oblationes offerri præceptum est, quia omnia sacrificia ad Levitas pertinent Num. 18.. A quibus liber iste congruum sortitus est nomen, qui hæc omnia digerit per ordinem. Latine Offertorius vel sacrificativus dicitur, quia de sacrificiis et cæremoniis agit. Hic bene post Exodum ponitur: in eo enim tabernaculum ordinatur, in hoc ea continentur quæ Dominus Moysi de tabernaculo loquebatur, et tabernaculi cæremoniæ. Si quis autem quærat quare libri legis divisi sunt, cum historia tempore indivisa sit, respondendum est: ut fastidium scilicet lectori auferret librorum divisio, sicut et viæ spatia dividit viator, ut tanquam divisus minuatur labor. Rabanus ab Isichio Hierosolymorum episcopo, qui Leviticum satis plene exposuit, multa collegit, et ab aliis quoque Patribus, qui ejus aliquas sententias exposuerunt, quædam operi suo apposuit, et ex confuso sententiarum ordine quemdam expositionis ordinem multorum doctorum sententias alternando composuit. ISICHIUS in Levit. Præ omnibus necesse est interpretationem legis ad anagogen trahi, et spiritualem intelligentiam in littera prescrutari. Hoc enim non contradicit legi, sed eam defendit. Spiritualem quippe intellectum diligenter esse inquirendum etiam ipse Christus ostendit, qui in parabolis suis Matth. 13. agrum, mundum; agricolam seminantem semen bonum, justos; zizania, malignos; messores quoque, angelos; et inimicum superseminantem, diabolum appellavit. Quis ergo vetat bovem eum qui operatur justitiam, appellare; sicut ovem, simplicem; et innocentem, columbam: et turturem sublimius agentes et contemplationi vacantes? Nunquid non Ezechiel Hierusalem leænam dixit: et catulum ejus, Eliachim, qui ductus est in Ægyptum, et alium catulum Joachim in Babylonem ductum? Ezech. 19. Non solum quæ in parabolis dicta sunt, sed et quæ secundum historiam sunt, ad sublimiorem ducenda esse intellectum Paulus ostendit, dicens: Scriptum est quoniam Abraham habuit duos filios, etc.; post quæ addidit: Quæ sunt secundum allegoriam dicta: hæc enim sunt duo Testamenta, etc. Gal. 4.. Fortassis autem noxia erit littera spoliata spirituali intelligentia, et variis reprehensionibus obnoxia. Unde per Ezechielem et bonam legem, et non bonam Dominus appellat, dicens: Dedi eis præcepta mea, et judicia mea ostendi eis, quæ faciat homo et vivat in eis. Et alibi: Dedi eis mandata non bona, et judicia in quibus non vivant. Patet ergo bona esse et non bona; et in quibus vivant et in quibus non vivant: qui enim custodit sanctum Spiritum, vivit in eis; qui autem secundum carnem, moritur, quia vitam non cognoscit in eis. Deinde legislator non semper, sed certo tempore voluit custodiri legis superficiem, ut reprimeret duram Judæorum cervicem; unde: Scio quod populus iste duræ cervicis sit Exod. 32.; Osee autem vocat Judæos vitulam consternantem, quæ scilicet nullo modo domatur. Et alibi: Ephraim vitula docta diligere trituram, transivi super pulchritudinem colli ejus Osee. 10.; in quo obedientia significatur. Jugum enim legis imposuit, ut humiliati libenter susciperent leve et suave jugum Evangelii Matth. 12.. ORIG., homil. 1, in Levit. Si secundum quosdam etiam nostrorum simplicem intellectum sequamur, et absque ulla, ut ipsi nos ridere solent, stropha verbi et allegoriæ nubilo vocem legislatoris excipiamus, ego ecclesiasticus sub fide Christi vivens, et in medio Ecclesiæ positus, ad sacrificandum vitulos vel agnos, et ad offerendam similam cum thure et oleo, divini præcepti auctoritate compellor: ipse ergo Dominus, ipse Spiritus sanctus deprecandus est, ut omnem nebulam peccati quæ visum cordis nostri obscurat, auferre dignetur, ut spiritualem intelligentiam intueamur, secundum illud: Revela oculos meos et considerabo mirabilia, etc. Psal. 118.. ISID. Omnis hostiarum diversitas Christi hostiam præfigurabat. Unde, veritate oblata, cessavit umbra I Cor. 15., verum sacrificium veri et æterni sacerdotis præfigurans. Ideo autem hostiis animalium propter emundationem oblatis, una vera hostia Christi promittebatur, in qua fieret remissio peccatorum contractorum de carne et sanguine, qui regnum Dei non possidebunt: quia substantia corporalis in cœlestem mutabitur qualitatem. Christus in vitulo propter virtutem crucis offerebatur; in agno, propter innocentiam; in ariete, propter principatum; in hirco, propter similitudinem carnis peccati; in turture et columba, quia Deus et homo. Mediator enim Dei et hominum in duarum substantiarum conjunctione monstrabatur; in similaginis conspersione, credentium per aquam baptismi collectam esse Ecclesiam, id est corpus Christi, ostendebatur. Nos autem moraliter offerimus vitulum, cum carnis superbiam vincimus; agnum, cum irrationabiles motus corrigimus; hædum, cum lasciviam superamus; columbam, dum simplices sumus; turturem, dum casti sumus, vel dum castitatem servamus; panes azymos, cum non in fermento malitiæ, sed in azymis sinceritatis et veritatis epulamur. RAB. Singula sacrificia, imo singulas pene syllabas, et vestes Aaron, et totum Leviticum ordinem cœlestia dicit spirare sacramenta. Origenes quoque ait: Quia sicut in novissimis diebus Verbum Dei ex Maria virgine carne vestitum processit in mundum; cujus caro ab omnibus videbatur, divinitas paucis et electis cognita tegebatur: sic verbum Dei per prophetas profertur ad homines, ibi carnis, hic litteræ velamine tectum. Littera tanquam caro aspicitur: spiritualis sensus tanquam divinitas sentitur. Vocavit, etc. ISICH. in Levit. Per conjunctionem sequentia jungit præcedentibus; initium, scilicet libri hujus cum fine præcedentis: unius enim et ejusdem diei opus in utroque continetur. Liber quoque Numeri, quia nihil habet medium inter se et Leviticum, simile sortitur proœmium; hoc est: Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, etc. Num. 1.. Nihil ergo post historiam Levitici ante historiam Numeri populus egit: neque enim locum mutaverat, quia necdum tabernaculum dedicaverat, nec multum temporis præterierat. In primo quippe mense secundi anni, ejusdem mensis initio agere cœperunt. In Exodo autem et Genesi, quia multum temporis medium, mortis Joseph et egressionis filiorum Isræl, fluxerat, conjunctio non obtinet principium, sed opportunum dispensationi eorum dispensatur exordium: Hæc sunt nomina filiorum Isræl, qui ingressi sunt Ægyptum. ISICH. Secundum 70. Revocavit. Sicut secundum eos revocavit Deus Beseleel ex nomine, quando præcepit fieri tabernaculum secundum figuram, quæ ostensa est in monte: ergo et nunc quamdam sacrificiorum intelligibilium imaginem describere præcepit; hæc revocatio quippe quamdam dispensationem rerum vel verborum ad superiora respicientium innuit. ORIG. hom. 1 in Levit. Vocavit autem, etc. In principio, etc., usque ad qui ad hæc audienda interiores aures afferunt mundas. ISICH. in Levit. Quod non diligat Deus Judæorum sacrificia, etc., usque ad et aperte hæc vocatio dispensationem verborum vel rerum respicientium ad superiora innuit. ORIG. homil. 1 Exod. Hominem quem primo posuit ad offerendum Domino, etc., usque ad sacrificium quoque duplex est quod et terrestria et cœlestia salvet. ID., ibid. Homo qui ad imaginem Dei et similitudinem factus rationabiliter vivit, etc., usque ad et collum ejus sicut turturis. ISICH. in Levit. Simplicem designat hominem, etc., usque ad jumentis etiam salus conceditur. ID. Sacrificium Deus exigit ut nobis proficiat, non sibi, etc., usque ad quæ tandem pro nobis aut contra nos testimonium dicant. Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas, si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento: masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum:De armento, etc. ISID. Primum sacrificium est vitulus, id est Christus, de armento, id est de patriarcharum stirpe progenitus, qui aratro suæ crucis terram carnis nostræ perdomuit, et Spiritus sancti semen virtutum fruge ditavit. ORIG., ut supra. Vitulus superbus, caro nostra, etc., usque ad oleum autem charitatis et pacis et aliarum virtutum non habuerunt. Ad placandum, etc. Juxta LXX autem hoc acceptum dicit offerenti, scilicet si enim acceptum nobis vere sit, et cor nostrum recte judicans, nullique adhærens passioni, munus ad suscipiendum dignum probaverit: tunc orare in conspectu Domini, id est remissionem possumus obtinere. Unde coram ipso suadebimus corda nostra, quia si reprehenderit nos cor nostrum, scimus quia major est Deus corde nostro, et cognoscit omnia, etc. ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens.Ponetque, etc. Quod nos hostiam dicimus, Græce dicitur, in quo intelligibile holocaustum significatur. Spiritualiter enim fructificat, qui per spiritualem conversationem efficitur holocaustum: propter quod qui offert, manum in caput hostiæ ponit, quod significat initium prædictæ conversationis, quam qui offert, ipse sibi causa promissionis est. Sponte enim offert, quia donum est, et omne donum voluntarium est. Si enim promissionem suam trangressus fuerit, seipsum accusat, cum pœnas luerit. Sic autem acceptabilis erit, et ad expiationem suam proficiens, cum positione manus manifestaverit, quia sponte non necessitate obtulerit. Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi:§Immolabitque, etc. ISICH. in Levit. Non solum enim propriam conscientiam et conversationem Deo debemus offerre, etc., usque ad sicut Christus ostium appellatur, sic doctrina apostolica quam largitur. Filii Aaron. ORIG., ubi supra. De genere Aaron erant Anna et Caiphas, et alii qui Christum pronuntiaverunt esse reum mortis, et effuderunt sanguinem ejus ad basim altaris: ibi enim est occisus, ubi altare erat et basis ejus, unde: Non capit prophetam perire extra Hierusalem. detractaque pelle hostiæ, artus in frusta concident.**Detractaque, etc. ORIG., ibid. Sacerdos pellem detrahit, etc., usque ad terrena cœlestibus et divinis humana sociavit. ID Intestina cum pedibus jubet aqua dilui, in significationem baptismi. Intestina lavat, qui conscientiam purgat; pedes abluit, qui consummationem suscipit sacramenti. Qui enim mundus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus Joan. 15.: nec quisquam potest habere partem cum Jesu, nisi laverit pedes ejus. ISICH. in Levit. Pellis detrahitur cum divitiis et quibuscunque sæcularibus exspoliamur, etc., usque ad Christum imitantes sicut possumus. GREG. lib. I Moral., cap. 40. Pellem hostiæ detrahimus, etc., usque ad nihil lubricum in ara suæ orationis imponat. Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita: et membra quæ sunt cæsa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quæ adhærent jecori, intestinis et pedibus lotis aqua: adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino. 10 Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret:††Quod si, etc. ISICH. in Levit. Paucis immutatis eadem dicit, etc., usque ad unde: Filius non portabit iniquitatem patris, etc. Anniculum, etc. ISID. Agnus oblatus, Christus innocens crucifixus. Unde: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Bene hædus offertur, quia per mortem Christi jugulatur diabolus auctor peccati. ISICH. Hoc de bobus non præcepit, etc., usque ad propterea holocaustum dicitur etiam sine operatione justitiæ. 11 immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino: sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum:‡‡Ad latus, id est Gentilitatem altare respicit, quia pro gentibus celebrata est passio Christi. Nos vero ad aquilonarem partem altaris sacrificium offerimus, dum memoriter passionem Christi pro gentibus factam credimus. 12 dividentque membra, caput, et omnia quæ adhærent jecori, et ponent super ligna, quibus subjiciendus est ignis: 13 intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino.§§Omnia adolebit. Hæc omnia super altare offerentem ponere jubet ut omnem nostrum hominem, spiritualibus scripturis quæ de intelligibili altari Dominici corporis dictæ sunt, coaptemus, et ad imitationem ejus vivere studeamus. Et odorem. Quando sacrificium nostrum holocaustum fit, et offerimus omnia super intelligibile altare, tanquam imitatores Christi conversationem vitæ nostræ conformantes ei, tunc offertur Domino odor suavissimus. 14 Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbæ,***Si autem. ISID. Turtur, caro Christi, secundum illud Salomonis: Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis: Columba Spiritum sanctum significat. Unde: Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, hic est Filius meus. Turtur ergo columba caro Christi est Spiritui sociata: hæc tria sacrificia offert homo, id est Christus, de bobus scilicet, pecoribus, et avibus. ISICH. in Levit. Admirabilis verborum subtilitas, etc., usque ad, contemplantur et sapiunt cœlestia, ubi Christus est in dextera Dei sedens. 15 offeret eam sacerdos ad altare: et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris: 16 vesiculam vero gutturis, et plumas projiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent, 17 confringetque ascellas ejus, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.

*1:1 Præfatio Hebraice VAIICRA ISICHIUS in Levit. Liber iste Leviticus dicitur quia scilicet in hoc nomine totius libri argumentum manifestatur. Tribus Levi tabernaculi ministerium sortita est, in quo sacrificia, et primitias, et primogenitorum oblationes offerri præceptum est, quia omnia sacrificia ad Levitas pertinent Num. 18.. A quibus liber iste congruum sortitus est nomen, qui hæc omnia digerit per ordinem. Latine Offertorius vel sacrificativus dicitur, quia de sacrificiis et cæremoniis agit. Hic bene post Exodum ponitur: in eo enim tabernaculum ordinatur, in hoc ea continentur quæ Dominus Moysi de tabernaculo loquebatur, et tabernaculi cæremoniæ. Si quis autem quærat quare libri legis divisi sunt, cum historia tempore indivisa sit, respondendum est: ut fastidium scilicet lectori auferret librorum divisio, sicut et viæ spatia dividit viator, ut tanquam divisus minuatur labor. Rabanus ab Isichio Hierosolymorum episcopo, qui Leviticum satis plene exposuit, multa collegit, et ab aliis quoque Patribus, qui ejus aliquas sententias exposuerunt, quædam operi suo apposuit, et ex confuso sententiarum ordine quemdam expositionis ordinem multorum doctorum sententias alternando composuit. ISICHIUS in Levit. Præ omnibus necesse est interpretationem legis ad anagogen trahi, et spiritualem intelligentiam in littera prescrutari. Hoc enim non contradicit legi, sed eam defendit. Spiritualem quippe intellectum diligenter esse inquirendum etiam ipse Christus ostendit, qui in parabolis suis Matth. 13. agrum, mundum; agricolam seminantem semen bonum, justos; zizania, malignos; messores quoque, angelos; et inimicum superseminantem, diabolum appellavit. Quis ergo vetat bovem eum qui operatur justitiam, appellare; sicut ovem, simplicem; et innocentem, columbam: et turturem sublimius agentes et contemplationi vacantes? Nunquid non Ezechiel Hierusalem leænam dixit: et catulum ejus, Eliachim, qui ductus est in Ægyptum, et alium catulum Joachim in Babylonem ductum? Ezech. 19. Non solum quæ in parabolis dicta sunt, sed et quæ secundum historiam sunt, ad sublimiorem ducenda esse intellectum Paulus ostendit, dicens: Scriptum est quoniam Abraham habuit duos filios, etc.; post quæ addidit: Quæ sunt secundum allegoriam dicta: hæc enim sunt duo Testamenta, etc. Gal. 4.. Fortassis autem noxia erit littera spoliata spirituali intelligentia, et variis reprehensionibus obnoxia. Unde per Ezechielem et bonam legem, et non bonam Dominus appellat, dicens: Dedi eis præcepta mea, et judicia mea ostendi eis, quæ faciat homo et vivat in eis. Et alibi: Dedi eis mandata non bona, et judicia in quibus non vivant. Patet ergo bona esse et non bona; et in quibus vivant et in quibus non vivant: qui enim custodit sanctum Spiritum, vivit in eis; qui autem secundum carnem, moritur, quia vitam non cognoscit in eis. Deinde legislator non semper, sed certo tempore voluit custodiri legis superficiem, ut reprimeret duram Judæorum cervicem; unde: Scio quod populus iste duræ cervicis sit Exod. 32.; Osee autem vocat Judæos vitulam consternantem, quæ scilicet nullo modo domatur. Et alibi: Ephraim vitula docta diligere trituram, transivi super pulchritudinem colli ejus Osee. 10.; in quo obedientia significatur. Jugum enim legis imposuit, ut humiliati libenter susciperent leve et suave jugum Evangelii Matth. 12.. ORIG., homil. 1, in Levit. Si secundum quosdam etiam nostrorum simplicem intellectum sequamur, et absque ulla, ut ipsi nos ridere solent, stropha verbi et allegoriæ nubilo vocem legislatoris excipiamus, ego ecclesiasticus sub fide Christi vivens, et in medio Ecclesiæ positus, ad sacrificandum vitulos vel agnos, et ad offerendam similam cum thure et oleo, divini præcepti auctoritate compellor: ipse ergo Dominus, ipse Spiritus sanctus deprecandus est, ut omnem nebulam peccati quæ visum cordis nostri obscurat, auferre dignetur, ut spiritualem intelligentiam intueamur, secundum illud: Revela oculos meos et considerabo mirabilia, etc. Psal. 118.. ISID. Omnis hostiarum diversitas Christi hostiam præfigurabat. Unde, veritate oblata, cessavit umbra I Cor. 15., verum sacrificium veri et æterni sacerdotis præfigurans. Ideo autem hostiis animalium propter emundationem oblatis, una vera hostia Christi promittebatur, in qua fieret remissio peccatorum contractorum de carne et sanguine, qui regnum Dei non possidebunt: quia substantia corporalis in cœlestem mutabitur qualitatem. Christus in vitulo propter virtutem crucis offerebatur; in agno, propter innocentiam; in ariete, propter principatum; in hirco, propter similitudinem carnis peccati; in turture et columba, quia Deus et homo. Mediator enim Dei et hominum in duarum substantiarum conjunctione monstrabatur; in similaginis conspersione, credentium per aquam baptismi collectam esse Ecclesiam, id est corpus Christi, ostendebatur. Nos autem moraliter offerimus vitulum, cum carnis superbiam vincimus; agnum, cum irrationabiles motus corrigimus; hædum, cum lasciviam superamus; columbam, dum simplices sumus; turturem, dum casti sumus, vel dum castitatem servamus; panes azymos, cum non in fermento malitiæ, sed in azymis sinceritatis et veritatis epulamur. RAB. Singula sacrificia, imo singulas pene syllabas, et vestes Aaron, et totum Leviticum ordinem cœlestia dicit spirare sacramenta. Origenes quoque ait: Quia sicut in novissimis diebus Verbum Dei ex Maria virgine carne vestitum processit in mundum; cujus caro ab omnibus videbatur, divinitas paucis et electis cognita tegebatur: sic verbum Dei per prophetas profertur ad homines, ibi carnis, hic litteræ velamine tectum. Littera tanquam caro aspicitur: spiritualis sensus tanquam divinitas sentitur. Vocavit, etc. ISICH. in Levit. Per conjunctionem sequentia jungit præcedentibus; initium, scilicet libri hujus cum fine præcedentis: unius enim et ejusdem diei opus in utroque continetur. Liber quoque Numeri, quia nihil habet medium inter se et Leviticum, simile sortitur proœmium; hoc est: Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, etc. Num. 1.. Nihil ergo post historiam Levitici ante historiam Numeri populus egit: neque enim locum mutaverat, quia necdum tabernaculum dedicaverat, nec multum temporis præterierat. In primo quippe mense secundi anni, ejusdem mensis initio agere cœperunt. In Exodo autem et Genesi, quia multum temporis medium, mortis Joseph et egressionis filiorum Isræl, fluxerat, conjunctio non obtinet principium, sed opportunum dispensationi eorum dispensatur exordium: Hæc sunt nomina filiorum Isræl, qui ingressi sunt Ægyptum. ISICH. Secundum 70. Revocavit. Sicut secundum eos revocavit Deus Beseleel ex nomine, quando præcepit fieri tabernaculum secundum figuram, quæ ostensa est in monte: ergo et nunc quamdam sacrificiorum intelligibilium imaginem describere præcepit; hæc revocatio quippe quamdam dispensationem rerum vel verborum ad superiora respicientium innuit. ORIG. hom. 1 in Levit. Vocavit autem, etc. In principio, etc., usque ad qui ad hæc audienda interiores aures afferunt mundas. ISICH. in Levit. Quod non diligat Deus Judæorum sacrificia, etc., usque ad et aperte hæc vocatio dispensationem verborum vel rerum respicientium ad superiora innuit. ORIG. homil. 1 Exod. Hominem quem primo posuit ad offerendum Domino, etc., usque ad sacrificium quoque duplex est quod et terrestria et cœlestia salvet. ID., ibid. Homo qui ad imaginem Dei et similitudinem factus rationabiliter vivit, etc., usque ad et collum ejus sicut turturis. ISICH. in Levit. Simplicem designat hominem, etc., usque ad jumentis etiam salus conceditur. ID. Sacrificium Deus exigit ut nobis proficiat, non sibi, etc., usque ad quæ tandem pro nobis aut contra nos testimonium dicant.

1:3 De armento, etc. ISID. Primum sacrificium est vitulus, id est Christus, de armento, id est de patriarcharum stirpe progenitus, qui aratro suæ crucis terram carnis nostræ perdomuit, et Spiritus sancti semen virtutum fruge ditavit. ORIG., ut supra. Vitulus superbus, caro nostra, etc., usque ad oleum autem charitatis et pacis et aliarum virtutum non habuerunt. Ad placandum, etc. Juxta LXX autem hoc acceptum dicit offerenti, scilicet si enim acceptum nobis vere sit, et cor nostrum recte judicans, nullique adhærens passioni, munus ad suscipiendum dignum probaverit: tunc orare in conspectu Domini, id est remissionem possumus obtinere. Unde coram ipso suadebimus corda nostra, quia si reprehenderit nos cor nostrum, scimus quia major est Deus corde nostro, et cognoscit omnia, etc.

1:4 Ponetque, etc. Quod nos hostiam dicimus, Græce dicitur, in quo intelligibile holocaustum significatur. Spiritualiter enim fructificat, qui per spiritualem conversationem efficitur holocaustum: propter quod qui offert, manum in caput hostiæ ponit, quod significat initium prædictæ conversationis, quam qui offert, ipse sibi causa promissionis est. Sponte enim offert, quia donum est, et omne donum voluntarium est. Si enim promissionem suam trangressus fuerit, seipsum accusat, cum pœnas luerit. Sic autem acceptabilis erit, et ad expiationem suam proficiens, cum positione manus manifestaverit, quia sponte non necessitate obtulerit.

§1:5 Immolabitque, etc. ISICH. in Levit. Non solum enim propriam conscientiam et conversationem Deo debemus offerre, etc., usque ad sicut Christus ostium appellatur, sic doctrina apostolica quam largitur. Filii Aaron. ORIG., ubi supra. De genere Aaron erant Anna et Caiphas, et alii qui Christum pronuntiaverunt esse reum mortis, et effuderunt sanguinem ejus ad basim altaris: ibi enim est occisus, ubi altare erat et basis ejus, unde: Non capit prophetam perire extra Hierusalem.

**1:6 Detractaque, etc. ORIG., ibid. Sacerdos pellem detrahit, etc., usque ad terrena cœlestibus et divinis humana sociavit. ID Intestina cum pedibus jubet aqua dilui, in significationem baptismi. Intestina lavat, qui conscientiam purgat; pedes abluit, qui consummationem suscipit sacramenti. Qui enim mundus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus Joan. 15.: nec quisquam potest habere partem cum Jesu, nisi laverit pedes ejus. ISICH. in Levit. Pellis detrahitur cum divitiis et quibuscunque sæcularibus exspoliamur, etc., usque ad Christum imitantes sicut possumus. GREG. lib. I Moral., cap. 40. Pellem hostiæ detrahimus, etc., usque ad nihil lubricum in ara suæ orationis imponat.

††1:10 Quod si, etc. ISICH. in Levit. Paucis immutatis eadem dicit, etc., usque ad unde: Filius non portabit iniquitatem patris, etc. Anniculum, etc. ISID. Agnus oblatus, Christus innocens crucifixus. Unde: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Bene hædus offertur, quia per mortem Christi jugulatur diabolus auctor peccati. ISICH. Hoc de bobus non præcepit, etc., usque ad propterea holocaustum dicitur etiam sine operatione justitiæ.

‡‡1:11 Ad latus, id est Gentilitatem altare respicit, quia pro gentibus celebrata est passio Christi. Nos vero ad aquilonarem partem altaris sacrificium offerimus, dum memoriter passionem Christi pro gentibus factam credimus.

§§1:13 Omnia adolebit. Hæc omnia super altare offerentem ponere jubet ut omnem nostrum hominem, spiritualibus scripturis quæ de intelligibili altari Dominici corporis dictæ sunt, coaptemus, et ad imitationem ejus vivere studeamus. Et odorem. Quando sacrificium nostrum holocaustum fit, et offerimus omnia super intelligibile altare, tanquam imitatores Christi conversationem vitæ nostræ conformantes ei, tunc offertur Domino odor suavissimus.

***1:14 Si autem. ISID. Turtur, caro Christi, secundum illud Salomonis: Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis: Columba Spiritum sanctum significat. Unde: Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, hic est Filius meus. Turtur ergo columba caro Christi est Spiritui sociata: hæc tria sacrificia offert homo, id est Christus, de bobus scilicet, pecoribus, et avibus. ISICH. in Levit. Admirabilis verborum subtilitas, etc., usque ad, contemplantur et sapiunt cœlestia, ubi Christus est in dextera Dei sedens.