8
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis:*Duos arietes. Christi passio significatur, qui est dux populi. Bene autem duo arietes immolantur, quia Christus bis nobis mysteria suæ passionis commisit: primum quando agnum mysticum in cœna comedit, secundo quando eadem mysteria in panis et vini consecratione constituit. et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi.Et congregabis. Convocavit Moyses omnem synagogam, quamvis Dominus elegisset et præcepisset, convocatur tamen synagoga: requiritur enim in ordinando sacerdote præsentia populi, ut sciant omnes et certi sint quia qui præstantior est ex omni populo, doctior, sanctior et virtute eminentior, ille eligitur ad sacerdotium. Lavit ergo eum et induit. Quali indumento? tunica, et præcinxit eum zona. Et iterum: Vestivit eum tunicam talarem Eccli. 45., vel, ut alibi legimus, interiorem II Reg. 15.. Video autem duabus tunicis indutum pontificem. Jesus autem prohibet apostolos duabus tunicis indui, cum Moyses et Jesus, id est lex et Evangelium convenire debeant Matth. 10.. Dicunt alii quod Jesus præcepit duas tunicas non habere, non esse contrarium legi, sed perfectius lege: sicut et cum lex homicidium vetat Exod. 20., Jesus vero iracundiam resecat Matth. 5.; et cum lex prohibet adulterium, Jesus vero concupiscentiam abscidit. Ego non intra hujus intelligentiæ angustiam, pontificalia sacramenta concludo: amplius mihi aliquid ex ista forma videtur ostendi. Sciebat pontifex ille, quem tunc ordinabat Moses, quia circumcisio esset spiritualis: servabat tamen et circumcisionem carnis, quia incircumcisus esse non poterat, habeba ergo duas tunicas, unam carnalis mysterii, aliam intelligentiæ spiritualis. Non enim poterat esse pontifex eorum qui tunc erant, nisi carnalia sacrificia offerret, quamvis spiritualia esse debere sciret. Convenienter ergo habebat duas tunicas. Apostoli vero qui dicturi erant: Si circumcidimini, Christus nihil vobis proderit Gal. 5., et litteralem observantiam penitus reprobaturi, merito duas tunicas habere prohibentur; sufficit eis una, et hæc interior, eam vero quæ foris est legis tunicam nolunt, quia unam Jesus et ipsam interiorem habere permittit. Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi, ait: Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri. Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos,Cumque lavisset. HIERON., ubi supra. Jam tunc purgationem mundi, etc., usque ad ut quod mente concipimus, opere perpetremus. ORIG., hom. 6 in Levit. Lavet te Moyses, etc., usque ad quali ordine pontifex constituatur. vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,§Vestivit. HIERON., ibid. Discamus prius communes sacerdotum vestes, etc., usque ad quia in tela non potest fieri hujusmodi opus. ID. Secunda est ex lino poderis, id est talaris duplici syndone, quam Josephus vocat byssinam, hæc adhæret corpori ita arcta et strictis manicis, ut nulla in veste ruga sit, et usque ad crura descendat. Tales solent habere milites lineas quas camisias vocant, aptas membris et astrictas, ut ad omnia expediti sint. Hac sacerdotes utuntur tunica, habentes vestitorum pulchritudinem, et nudorum celeritatem, quæ dicitur linea. Tertium cingulum, serpentis pelli quam in æstate exuit simillimum, ut longum marsupium in rotundum textum, sub tegmine cocci, purpuræ, hyacinthi, et byssi: propter decorem et fortitudinem, ita polymite distinctum, ut diversos flores et gemmas artificis manu non intextas, sed additas putes. Hoc balteo inter umbilicum et pectus linea tunica stringitur, qui quatuor digitorum habens latitudinem et magna ex parte ad crura descendens, cum expeditione ad sacrificia opus est, in lævum humerum retorquetur. HIERON. Quartum est rotundum, etc., usque ad statim moriturus. ID. Sextum Hebraice, etc., usque ad in humeris portet. ID. Septimum parvulum est, etc., usque ad et una textura videntibus putaretur. ID. Octava est lamina aurea, etc., usque ad totamque pontificis pulchritudinem Dei nomen coronet et protegat. Mala autem Punica et tintinnabula in inferioribus posita fulgura demonstrant et tonitrua, vel terram et aquam et omnia elementa inter se consonantia, et sic sibi perplexa, ut sint in singulis omnia. HIERON. Hebræi quatuor colores, etc., usque ad providentia penetrat universa. ORIG., hom. 6 in Levit. In Exodo, ubi de sacerdotalibus mandatur vestibus, etc., usque ad ne sanctum detur canibus et magaritæ ponantur ante porcos Marc. 7.. Et inducens, etc. LXX: Induit tunicam et præcinxit zonam et vestivit eum epomidem. Incarnationem Christi exsequitur. Totum enim hominem suscepit, corpus scilicet et animam; tunicam terrenum appellavit, quia de terra est; epomidem cœlestem, quia poderis est. Et hyacinthina, qui est color cœlestis: utrumque enim suscepit, et utrumque salvavit. HIERON. In tunica hyacinthina, mala Punica, et tintinnabula: quia tanta debet esse pontificis scientia, ut gressus ejus et motus et omnia vocalia sint, et veritatem, quam mente concepit, habitu resonet; quidquid agit, quidquid loquitur, doctrina sit. Sine tintinnabulis, coloribus diversis, gemmis, floribusque virtutum nec in Ecclesiam ingreditur, nec pontifex est. Humerale, etc. ORIG. Imposuit Moyses pontifici, superhumerale, quod est humerorum ex circumductione vestis ornatus: humeri autem laboris et operis indicta sunt. Vult ergo pontificem in operibus esse ornatum: non enim sufficit sola scientia, sed qui fecerit et docuerit hic magnus vocabitur I Tim. III; Matth. 5.. Superhumerale. HIER. Superhumerale et duos lapides smaragdinos vel onychinos, qui desuper humeros tegunt, interpretantur duo hemisphæria, quorum aliud super terram, aliud sub terra; vel solem et lunam qui desuper rutilant. ID. Duo lapides in superhumerali Christus et Ecclesia, duodecim apostolorum qui ad prædicationem missi sunt nomina continentes, vel littera et spiritus in quibus omnia legis mysteria; a dextris spiritus, a sinistris littera II Cor. 3.. Per litteras ad verba, per verba venimus ad sensum. Pulcher ordo ipso habitu sacramenta significans: in humeris opera, in pectore ratio, unde et pectusculum comedunt sacerdotes. quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.**Quod astringens. ORIG., ubi supra. Cinxit eum secundum facturam humeralis, etc., usque ad quia secundum opera sua cingulo virtutis utitur. Aptavit rationali, etc. HIERON. Rationale in medio positum, terram indicat, quæ instar puncti, cum omnia in se habeat, cunctis vallatur elementis. ORIG., ubi supra. Imposuit super eum logion,, etc., usque ad nihil enim post hæc adjicitur capiti pontificis. HIERON., ubi supra. Rationale duplex, apertum et absconditum, etc., usque ad et his præcedentibus doctrina et veritas sequatur. ID. Duodecim lapides, etc., usque ad nobis scientiam demonstrante. Posuit laminam. ID. Nihil prodest omnium eruditio, nisi Dei scientia coronetur, quæ semper est ei cum Patre: unde laminam super cidarim imposuit. ID. Imperfecta sunt omnia nisi currui quæratur auriga, et super creaturas Creator insistens regat ipse, qui condidit. Quod olim in lamina, nunc in signo crucis ostenditur: pretiosior est sanguis evangelii auro legis; tunc juxta Ezechielem signum gementibus figebatur in fronte thau Ezech. 8.: nunc portantes crucem dicimus: Signatum est super nos lumen vultus, Domine, etc. Psal. 4. Auri lamina in fronte pontificis, et nomen Dei inscriptum; omnia quæ super terram sunt Dei arbitrio gubernari significant. Justum enim erat ut pontifex Dei, creaturarum omnium typum portans in vestibus suis, indicaret cuncta Dei misericordia indigere, et cum sacrificaret, expiaretur conditio universalis: ubi non pro liberis, parentibus, et propinquis, sed pro omni creatura voce et habitu precaretur. Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus. 10 Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.††Tulit, etc. Ipse est Filius Dei, qui ungit et qui ungitur: ungens verbo divinitatis, secundum quod cum Patre et Spiritu sancto habet omnia communia. A Patre ungitur secundum illud: Unxit te Deus, Deus tuus oleo lætitiæ, etc. Psal. 44.. Unxit eum Spiritus sanctus secundum Isaiam: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me Isa. 61.. Quæ autem Pater et Spiritus sanctus, hæc eadem facit et Filius. Ungit ergo secundum divinitatem, ungitur secundum humanitatem. Unde et Daniel oblatum illum videt, offerentem non videt, quia semetipsum offert. Unxit ergo Moyses et offert, Christi figuram gerens. 11 Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.‡‡Sanctificant. ORIG. Significat supernam creaturam sanctificatione nostra ditatam: id est, per carnem Dominicam ex nobis sumptam. Unde: ut notum fieret principibus et potestatibus per ecclesiam, etc. 12 Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit:§§Fundens, etc. Caput Christi divinitas. Sicut enim caput a pedibus non dividitur, sic nec divinitas Christi ab humanitate post unctionem I Cor. 11.. Unde ait: Unxit te, Deus Deus tuus, etc. Psal. 54. Sic enim Deus ungitur et sanctificatur. 13 filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus.***Filios, etc. ORIG., ubi supra. Attende differentiam minorum sacerdotum ad majores etc., usque ad etiamsi primi nomen acceperit. Vestivitque, etc. Filiis Aaron similes tunicæ et zonæ vel baltei et cidares vel mitræ imponuntur, ipsum enim induunt, ipso cinguntur, ipsum portant in capite; lumbi enim præcinguntur veritate, quæ est Christus, et induuntur lorica justitiæ: Christus autem justitia est sicut et galea salutis, ipse enim est salutare Dei. 14 Obtulit et vitulum pro peccato: cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas,†††Obtulit, etc. ISICH. Quæ sit hujus legis virtus, etc., usque ad necessario autem filii Aaron tanquam communicantes ei sacrificio manus imponunt. AUG., quæst. 23 in Levit. Cum sacrificia pro peccatis memoraret, etc., usque ad et sanguinem fusum ad basim altaris sacrificiorum. Obtulit, etc. ISICH. Lex sacerdotem in multis Christum figurantem, etc., usque ad ovibus præcepit. Obtulit, etc. Mysteriorum traditionem, et pascha mysticum, quod Christus celebravit cum discipulis suis Matth. 26., significat aries: secundus nominatur, quia post agnum in cœna immolatum, seipsum obtulit; unde Aaron super caput arietis manus imposuit cum filiis suis, quia communem cœnam cum discipulis suis Christus celebravit; sed Moyses specialiter hoc sacrificium obtulit, quia plus aliis figuram Christi expressit, qui maxime sacrificium suum fecit. 15 immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum: quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus. 16 Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare: 17 vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus. 18 Obtulit et arietem in holocaustum: super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas, 19 immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris. 20 Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni, 21 lotis prius intestinis et pedibus: totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei. 22 Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas: 23 quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus ejus dextræ, similiter et pedis. 24 Obtulit et filios Aaron: cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum:‡‡‡Tetigit extremum auriculæ, etc. Si per Aaron Christum accipimus, extremum auriculæ ejus sanguine tactum fuit, quia Patri usque ad mortem obedivit. Si sacerdotes Ecclesiæ aures eorum tangendæ sunt, pollicesque manuum et pedum, ut eminentiam actionum et gressuum Domino consecrent. Tetigit extremum, etc. Quis sit hujus sacrificii effectus unctio aurium et manuum pedumque demonstrat: propter obedientiam quippe nostram actionesque bonas, et conversationem celebratur, ut inobedientia Adæ carentes Unigeniti obedientiam consequamur. Manus ejus, etc. Ut in bona actione confortemur. Confortantur enim quæ unguntur, destruuntur quæ non unguntur. Ubi enim unctio non fuit sanguinis immolati, percutiebatur Ægyptus. Sed prius sacerdos, et postea filii ejus ungebantur sanguine, quia Christus primus sanguinem accepit in cœna, deinde discipulis dedit. Fudit super altare. Cum enim bibit, et apostolis dedit bibere, intelligibilem sanguinem super altare, id est, corpus suum fudit. Ecclesia autem corpus Christi; unde Marcus: Et sumens, gratias agens dedit eis, et biberunt ex eo omnes, et dixit eis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur Marc. 14.. Adipem vero. Quid hæc significent, in salutari sacrificio, vel pacificorum dictum est. LXX vero pro cauda, lumbum; pro intestinis, ventriculum; et pro reticulo jecoris, pinnam epatis ediderunt: non frustra autem etiam nunc in ariete commemorantur. 25 adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit. 26 Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum,§§§Canistro. LXX, canistrum: consummationis, quæ est lingua Domini, quæ præcipuam perfectamque doctrinam introduxit. Non enim venit solvere legem, sed adimplere Matth. 13.. Hæc bene canistrum dicitur propter textum doctrinæ ejus, cum multa in parabolis dixerat. Erat autem et ferculum et mensa totius doctrinæ. Recte ergo de canistro consummationis mysticum panem proponit. Panem. Apostolicam doctrinam, legalemque, et propheticam. Lex enim, et prophetæ, et apostoli memoriam ejus faciunt. Lex enim dicit: Hic est panis quem dedit vobis Dominus Exod. 26.. Propheta autem: Panis ejus dabitur, etc. Isa. 33. Prophetica autem et legalis doctrina minus nutriunt quam apostolica. Unde Paulus: Posuit Deus in ecclesia primum apostolos, deinde prophetas I Cor. 12.. Apostoli autem legis et prophetarum ducunt testimonia, per quæ eis collyrida et lagana sunt subjecta. Et armum GREG. lib. I Regist., ep. 24. Sacerdos ex præcepto legis armum dextrum, etc., usque ad et in sequentibus Moyses dicit. 27 tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino, 28 rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino. 29 Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus.*Tulit pectusculum. AUG., quæst. 23 in Levit. Superius quia generaliter præcipiebat, etc., usque ad a principio enim dicitur: Ipse tibi quæ ad populum, tu illi quæ ad Deum. 30 Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum.Assumesque unguentum. ID., quæst. 24. Quæritur post mortem Mosi quis ungebat sacerdotem, etc., usque ad obsequendo non excellendo. Aspersit, etc. Quæcunque in nobis sunt bona ad eum tanquam caput nostrum reducenda sunt; unde: Pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Aperte igitur, sanctificationem, passionem suam dixit, quæ sanctificatio datur nobis. Et super filios AUG. Non apparebat quis filiorum summo sacerdoti succederet. Non enim primogenitum vel majorem definit Scriptura, nisi in aliquo divino judicio fiebat, quamvis ex contentione venisse videatur, ut postea plures fierent sacerdotes summi, quia contendentibus excellentioribus litis finiendæ causa pluribus honor ipse tribuebatur. 31 Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens: Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens: Aaron et filii ejus comedent eos:Panes quoque. Carnes cum panibus comedi præcepit, ut intelligamus corpus Christi, qui caro est, et panis qui de cœlo descendit Joan. 6., et hoc in ecclesia tantum debet celebrari. 32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.§Quidquid autem. Hoc videmus in Ecclesia fieri, et quæ inconsumpta remanserint ignibus tradi. Non dicit autem, quotquot diebus inconsumpta remanserint, ut semper, si remanserint, tradantur igni: innuens, ut si a comestione sacrificii deficimus, nec perscrutari valemus, utrum ea quæ videmus, ipsum corpus Domini sint, non tamen relinquamus, sed igni tradamus, ut comedat Spiritus sanctus quod non possumus. Comedit autem, cum cogitamus ei possibilia esse quæ non possumus. 33 De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ; septem enim diebus finitur consecratio:**De ostio. Significat quia toto tempore præsentis vitæ non est de tabernaculo recedendum, sed Dei servitio insistendum. AUG., quæst. 24 in Levit. Ad ostium tabernaculi testimonii, etc., usque ad habitatio quippe hoc nomen accepit. Septem enim, etc. ISICH.. Quinquagesima septenario in se multiplicato, etc., usque ad observantes custodias Domini, etc. 34 sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur. 35 Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini: sic enim mihi præceptum est. 36 Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi.††Feceruntque, etc. Aaron conjungitur filiis, nec exit de janua tabernaculi. Ipse enim erat prædicandus, et in eis prædicaturus, sicut ipse consecrat et in membris consecratur.

*8:2 Duos arietes. Christi passio significatur, qui est dux populi. Bene autem duo arietes immolantur, quia Christus bis nobis mysteria suæ passionis commisit: primum quando agnum mysticum in cœna comedit, secundo quando eadem mysteria in panis et vini consecratione constituit.

8:3 Et congregabis. Convocavit Moyses omnem synagogam, quamvis Dominus elegisset et præcepisset, convocatur tamen synagoga: requiritur enim in ordinando sacerdote præsentia populi, ut sciant omnes et certi sint quia qui præstantior est ex omni populo, doctior, sanctior et virtute eminentior, ille eligitur ad sacerdotium. Lavit ergo eum et induit. Quali indumento? tunica, et præcinxit eum zona. Et iterum: Vestivit eum tunicam talarem Eccli. 45., vel, ut alibi legimus, interiorem II Reg. 15.. Video autem duabus tunicis indutum pontificem. Jesus autem prohibet apostolos duabus tunicis indui, cum Moyses et Jesus, id est lex et Evangelium convenire debeant Matth. 10.. Dicunt alii quod Jesus præcepit duas tunicas non habere, non esse contrarium legi, sed perfectius lege: sicut et cum lex homicidium vetat Exod. 20., Jesus vero iracundiam resecat Matth. 5.; et cum lex prohibet adulterium, Jesus vero concupiscentiam abscidit. Ego non intra hujus intelligentiæ angustiam, pontificalia sacramenta concludo: amplius mihi aliquid ex ista forma videtur ostendi. Sciebat pontifex ille, quem tunc ordinabat Moses, quia circumcisio esset spiritualis: servabat tamen et circumcisionem carnis, quia incircumcisus esse non poterat, habeba ergo duas tunicas, unam carnalis mysterii, aliam intelligentiæ spiritualis. Non enim poterat esse pontifex eorum qui tunc erant, nisi carnalia sacrificia offerret, quamvis spiritualia esse debere sciret. Convenienter ergo habebat duas tunicas. Apostoli vero qui dicturi erant: Si circumcidimini, Christus nihil vobis proderit Gal. 5., et litteralem observantiam penitus reprobaturi, merito duas tunicas habere prohibentur; sufficit eis una, et hæc interior, eam vero quæ foris est legis tunicam nolunt, quia unam Jesus et ipsam interiorem habere permittit.

8:6 Cumque lavisset. HIERON., ubi supra. Jam tunc purgationem mundi, etc., usque ad ut quod mente concipimus, opere perpetremus. ORIG., hom. 6 in Levit. Lavet te Moyses, etc., usque ad quali ordine pontifex constituatur.

§8:7 Vestivit. HIERON., ibid. Discamus prius communes sacerdotum vestes, etc., usque ad quia in tela non potest fieri hujusmodi opus. ID. Secunda est ex lino poderis, id est talaris duplici syndone, quam Josephus vocat byssinam, hæc adhæret corpori ita arcta et strictis manicis, ut nulla in veste ruga sit, et usque ad crura descendat. Tales solent habere milites lineas quas camisias vocant, aptas membris et astrictas, ut ad omnia expediti sint. Hac sacerdotes utuntur tunica, habentes vestitorum pulchritudinem, et nudorum celeritatem, quæ dicitur linea. Tertium cingulum, serpentis pelli quam in æstate exuit simillimum, ut longum marsupium in rotundum textum, sub tegmine cocci, purpuræ, hyacinthi, et byssi: propter decorem et fortitudinem, ita polymite distinctum, ut diversos flores et gemmas artificis manu non intextas, sed additas putes. Hoc balteo inter umbilicum et pectus linea tunica stringitur, qui quatuor digitorum habens latitudinem et magna ex parte ad crura descendens, cum expeditione ad sacrificia opus est, in lævum humerum retorquetur. HIERON. Quartum est rotundum, etc., usque ad statim moriturus. ID. Sextum Hebraice, etc., usque ad in humeris portet. ID. Septimum parvulum est, etc., usque ad et una textura videntibus putaretur. ID. Octava est lamina aurea, etc., usque ad totamque pontificis pulchritudinem Dei nomen coronet et protegat. Mala autem Punica et tintinnabula in inferioribus posita fulgura demonstrant et tonitrua, vel terram et aquam et omnia elementa inter se consonantia, et sic sibi perplexa, ut sint in singulis omnia. HIERON. Hebræi quatuor colores, etc., usque ad providentia penetrat universa. ORIG., hom. 6 in Levit. In Exodo, ubi de sacerdotalibus mandatur vestibus, etc., usque ad ne sanctum detur canibus et magaritæ ponantur ante porcos Marc. 7.. Et inducens, etc. LXX: Induit tunicam et præcinxit zonam et vestivit eum epomidem. Incarnationem Christi exsequitur. Totum enim hominem suscepit, corpus scilicet et animam; tunicam terrenum appellavit, quia de terra est; epomidem cœlestem, quia poderis est. Et hyacinthina, qui est color cœlestis: utrumque enim suscepit, et utrumque salvavit. HIERON. In tunica hyacinthina, mala Punica, et tintinnabula: quia tanta debet esse pontificis scientia, ut gressus ejus et motus et omnia vocalia sint, et veritatem, quam mente concepit, habitu resonet; quidquid agit, quidquid loquitur, doctrina sit. Sine tintinnabulis, coloribus diversis, gemmis, floribusque virtutum nec in Ecclesiam ingreditur, nec pontifex est. Humerale, etc. ORIG. Imposuit Moyses pontifici, superhumerale, quod est humerorum ex circumductione vestis ornatus: humeri autem laboris et operis indicta sunt. Vult ergo pontificem in operibus esse ornatum: non enim sufficit sola scientia, sed qui fecerit et docuerit hic magnus vocabitur I Tim. III; Matth. 5.. Superhumerale. HIER. Superhumerale et duos lapides smaragdinos vel onychinos, qui desuper humeros tegunt, interpretantur duo hemisphæria, quorum aliud super terram, aliud sub terra; vel solem et lunam qui desuper rutilant. ID. Duo lapides in superhumerali Christus et Ecclesia, duodecim apostolorum qui ad prædicationem missi sunt nomina continentes, vel littera et spiritus in quibus omnia legis mysteria; a dextris spiritus, a sinistris littera II Cor. 3.. Per litteras ad verba, per verba venimus ad sensum. Pulcher ordo ipso habitu sacramenta significans: in humeris opera, in pectore ratio, unde et pectusculum comedunt sacerdotes.

**8:8 Quod astringens. ORIG., ubi supra. Cinxit eum secundum facturam humeralis, etc., usque ad quia secundum opera sua cingulo virtutis utitur. Aptavit rationali, etc. HIERON. Rationale in medio positum, terram indicat, quæ instar puncti, cum omnia in se habeat, cunctis vallatur elementis. ORIG., ubi supra. Imposuit super eum logion,, etc., usque ad nihil enim post hæc adjicitur capiti pontificis. HIERON., ubi supra. Rationale duplex, apertum et absconditum, etc., usque ad et his præcedentibus doctrina et veritas sequatur. ID. Duodecim lapides, etc., usque ad nobis scientiam demonstrante. Posuit laminam. ID. Nihil prodest omnium eruditio, nisi Dei scientia coronetur, quæ semper est ei cum Patre: unde laminam super cidarim imposuit. ID. Imperfecta sunt omnia nisi currui quæratur auriga, et super creaturas Creator insistens regat ipse, qui condidit. Quod olim in lamina, nunc in signo crucis ostenditur: pretiosior est sanguis evangelii auro legis; tunc juxta Ezechielem signum gementibus figebatur in fronte thau Ezech. 8.: nunc portantes crucem dicimus: Signatum est super nos lumen vultus, Domine, etc. Psal. 4. Auri lamina in fronte pontificis, et nomen Dei inscriptum; omnia quæ super terram sunt Dei arbitrio gubernari significant. Justum enim erat ut pontifex Dei, creaturarum omnium typum portans in vestibus suis, indicaret cuncta Dei misericordia indigere, et cum sacrificaret, expiaretur conditio universalis: ubi non pro liberis, parentibus, et propinquis, sed pro omni creatura voce et habitu precaretur.

††8:10 Tulit, etc. Ipse est Filius Dei, qui ungit et qui ungitur: ungens verbo divinitatis, secundum quod cum Patre et Spiritu sancto habet omnia communia. A Patre ungitur secundum illud: Unxit te Deus, Deus tuus oleo lætitiæ, etc. Psal. 44.. Unxit eum Spiritus sanctus secundum Isaiam: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me Isa. 61.. Quæ autem Pater et Spiritus sanctus, hæc eadem facit et Filius. Ungit ergo secundum divinitatem, ungitur secundum humanitatem. Unde et Daniel oblatum illum videt, offerentem non videt, quia semetipsum offert. Unxit ergo Moyses et offert, Christi figuram gerens.

‡‡8:11 Sanctificant. ORIG. Significat supernam creaturam sanctificatione nostra ditatam: id est, per carnem Dominicam ex nobis sumptam. Unde: ut notum fieret principibus et potestatibus per ecclesiam, etc.

§§8:12 Fundens, etc. Caput Christi divinitas. Sicut enim caput a pedibus non dividitur, sic nec divinitas Christi ab humanitate post unctionem I Cor. 11.. Unde ait: Unxit te, Deus Deus tuus, etc. Psal. 54. Sic enim Deus ungitur et sanctificatur.

***8:13 Filios, etc. ORIG., ubi supra. Attende differentiam minorum sacerdotum ad majores etc., usque ad etiamsi primi nomen acceperit. Vestivitque, etc. Filiis Aaron similes tunicæ et zonæ vel baltei et cidares vel mitræ imponuntur, ipsum enim induunt, ipso cinguntur, ipsum portant in capite; lumbi enim præcinguntur veritate, quæ est Christus, et induuntur lorica justitiæ: Christus autem justitia est sicut et galea salutis, ipse enim est salutare Dei.

†††8:14 Obtulit, etc. ISICH. Quæ sit hujus legis virtus, etc., usque ad necessario autem filii Aaron tanquam communicantes ei sacrificio manus imponunt. AUG., quæst. 23 in Levit. Cum sacrificia pro peccatis memoraret, etc., usque ad et sanguinem fusum ad basim altaris sacrificiorum. Obtulit, etc. ISICH. Lex sacerdotem in multis Christum figurantem, etc., usque ad ovibus præcepit. Obtulit, etc. Mysteriorum traditionem, et pascha mysticum, quod Christus celebravit cum discipulis suis Matth. 26., significat aries: secundus nominatur, quia post agnum in cœna immolatum, seipsum obtulit; unde Aaron super caput arietis manus imposuit cum filiis suis, quia communem cœnam cum discipulis suis Christus celebravit; sed Moyses specialiter hoc sacrificium obtulit, quia plus aliis figuram Christi expressit, qui maxime sacrificium suum fecit.

‡‡‡8:24 Tetigit extremum auriculæ, etc. Si per Aaron Christum accipimus, extremum auriculæ ejus sanguine tactum fuit, quia Patri usque ad mortem obedivit. Si sacerdotes Ecclesiæ aures eorum tangendæ sunt, pollicesque manuum et pedum, ut eminentiam actionum et gressuum Domino consecrent. Tetigit extremum, etc. Quis sit hujus sacrificii effectus unctio aurium et manuum pedumque demonstrat: propter obedientiam quippe nostram actionesque bonas, et conversationem celebratur, ut inobedientia Adæ carentes Unigeniti obedientiam consequamur. Manus ejus, etc. Ut in bona actione confortemur. Confortantur enim quæ unguntur, destruuntur quæ non unguntur. Ubi enim unctio non fuit sanguinis immolati, percutiebatur Ægyptus. Sed prius sacerdos, et postea filii ejus ungebantur sanguine, quia Christus primus sanguinem accepit in cœna, deinde discipulis dedit. Fudit super altare. Cum enim bibit, et apostolis dedit bibere, intelligibilem sanguinem super altare, id est, corpus suum fudit. Ecclesia autem corpus Christi; unde Marcus: Et sumens, gratias agens dedit eis, et biberunt ex eo omnes, et dixit eis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur Marc. 14.. Adipem vero. Quid hæc significent, in salutari sacrificio, vel pacificorum dictum est. LXX vero pro cauda, lumbum; pro intestinis, ventriculum; et pro reticulo jecoris, pinnam epatis ediderunt: non frustra autem etiam nunc in ariete commemorantur.

§§§8:26 Canistro. LXX, canistrum: consummationis, quæ est lingua Domini, quæ præcipuam perfectamque doctrinam introduxit. Non enim venit solvere legem, sed adimplere Matth. 13.. Hæc bene canistrum dicitur propter textum doctrinæ ejus, cum multa in parabolis dixerat. Erat autem et ferculum et mensa totius doctrinæ. Recte ergo de canistro consummationis mysticum panem proponit. Panem. Apostolicam doctrinam, legalemque, et propheticam. Lex enim, et prophetæ, et apostoli memoriam ejus faciunt. Lex enim dicit: Hic est panis quem dedit vobis Dominus Exod. 26.. Propheta autem: Panis ejus dabitur, etc. Isa. 33. Prophetica autem et legalis doctrina minus nutriunt quam apostolica. Unde Paulus: Posuit Deus in ecclesia primum apostolos, deinde prophetas I Cor. 12.. Apostoli autem legis et prophetarum ducunt testimonia, per quæ eis collyrida et lagana sunt subjecta. Et armum GREG. lib. I Regist., ep. 24. Sacerdos ex præcepto legis armum dextrum, etc., usque ad et in sequentibus Moyses dicit.

*8:29 Tulit pectusculum. AUG., quæst. 23 in Levit. Superius quia generaliter præcipiebat, etc., usque ad a principio enim dicitur: Ipse tibi quæ ad populum, tu illi quæ ad Deum.

8:30 Assumesque unguentum. ID., quæst. 24. Quæritur post mortem Mosi quis ungebat sacerdotem, etc., usque ad obsequendo non excellendo. Aspersit, etc. Quæcunque in nobis sunt bona ad eum tanquam caput nostrum reducenda sunt; unde: Pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Aperte igitur, sanctificationem, passionem suam dixit, quæ sanctificatio datur nobis. Et super filios AUG. Non apparebat quis filiorum summo sacerdoti succederet. Non enim primogenitum vel majorem definit Scriptura, nisi in aliquo divino judicio fiebat, quamvis ex contentione venisse videatur, ut postea plures fierent sacerdotes summi, quia contendentibus excellentioribus litis finiendæ causa pluribus honor ipse tribuebatur.

8:31 Panes quoque. Carnes cum panibus comedi præcepit, ut intelligamus corpus Christi, qui caro est, et panis qui de cœlo descendit Joan. 6., et hoc in ecclesia tantum debet celebrari.

§8:32 Quidquid autem. Hoc videmus in Ecclesia fieri, et quæ inconsumpta remanserint ignibus tradi. Non dicit autem, quotquot diebus inconsumpta remanserint, ut semper, si remanserint, tradantur igni: innuens, ut si a comestione sacrificii deficimus, nec perscrutari valemus, utrum ea quæ videmus, ipsum corpus Domini sint, non tamen relinquamus, sed igni tradamus, ut comedat Spiritus sanctus quod non possumus. Comedit autem, cum cogitamus ei possibilia esse quæ non possumus.

**8:33 De ostio. Significat quia toto tempore præsentis vitæ non est de tabernaculo recedendum, sed Dei servitio insistendum. AUG., quæst. 24 in Levit. Ad ostium tabernaculi testimonii, etc., usque ad habitatio quippe hoc nomen accepit. Septem enim, etc. ISICH.. Quinquagesima septenario in se multiplicato, etc., usque ad observantes custodias Domini, etc.

††8:36 Feceruntque, etc. Aaron conjungitur filiis, nec exit de janua tabernaculi. Ipse enim erat prædicandus, et in eis prædicaturus, sicut ipse consecrat et in membris consecratur.