14
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:*Locutusque est. ISICH. Quia maculas, etc., usque ad ipse enim omne peccatum curavit. Hic est ritus leprosi, quando mundandus est. Adducetur ad sacerdotem: qui egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam, præcipiet ei, qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum.Duos passeres. ID. Divinitatem, scilicet et humanitatem Christi. Quæ munda, quia peccatum non habuit; et viva, quia ex peccato non fuit obnoxia mortis. Quos vesci, etc. Quia, Verbum caro factum est, et nisi manducaverimus carnem Filii hominis, non habebimus vitam in nobis. Lignum cedri. ISICH. Crucem, quæ contra omnia fortis, sicut cedrus fortis et imputribilis. Vermiculum. LXX: Coccinum tortum passionem, scilicet quia coccinum rubeum est, tortum passibilitate, et impassibilitate contextum. Hyssopum. Gratiam Spiritus sancti, quæ nostræ emundationi cooperatur. Unde: Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor, etc. Psal. L. Et unum ex passeribus immolari jubebit in vase fictili super aquas viventes:Super aquas, etc. Baptismatis. Quicunque in Christo baptizati sumus, in morte ipsius baptizati sumus Rom. 6.. alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati,§Tinget in sanguine, etc. Quia comprehenduntur omnia in virtute baptismi. Vivens passer in sanguine occisi passeris tingitur, quia non in hominis passione tantum, sed Dei et hominis baptizamur. quo asperget illum, qui mundandus est, septies, ut jure purgetur: et dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet.**Septies ut jure purgetur. Pro septiformi Spiritu, in quo omnis mundatio et remissio; vel ut purgetur anima a septem dæmonibus. Et dimittet passerem. Quia quodammodo tenetur sub contemplatione humani intellectus. Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua: purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus,††Vestimenta sua. Opera et si quas virtutes habuerit, quia et has peccatum polluit. Purificatusque, vere. Superius tamen dictum est lepram mundatam, sed sic intelligendum est, mundari aptam. Extra tabernaculum. Consortium sanctorum, a quo excluduntur peccatores. Unde cum hujusmodi nec cibum sumere I Cor. 5. et die septimo radet capillos capitis, barbamque et supercilia, ac totius corporis pilos. Et lotis rursum vestibus et corpore,‡‡Capillos. Cogitationes quæ ornatum homini ut rationali, et multa disceptanti præbent: sicut capilli capitis. Et supercilia. Quæ hominem contemplativum de sublimibus et divinioribus constituunt, quod supercilia in altioribus sita significant. Totius corporis. Etiam verendarum partium, ut nulla remaneat veterum cogitationum, ut totus novus et quasi modo genitus veterem hominem exuat, novum induat. Quomodo enim rasis pilis succedunt novi, si novæ cogitationes ad meliora pullulant veteribus abrasis. 10 die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similæ in sacrificium, quæ conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium.§§Die octavo. Quo Dominus surrexit, quo leprosus ingreditur castra, quæ patriarcha Jacob vidit occurrentibus sibi angelis: unde locum castra Dei appellavit Gen. 32.. Postquam. Prima die, qua egreditur sacerdos, extra castra immolari ad immundationem leprosi præcepit, octava die alia sacrificia substituit. Hæc enim eamdem vim habent quam prima: quia omne tempus in hebdomadibus terminatur. Octava ergo et prima est quæ subsequitur. Et notandum quod lepram, id est peccatum summopere vitandum ostendit, quod tam diligenter purgari præcepit. Agnos immaculatos, etc. Omnia hæc figurant sacrificium Salvatoris, qui pro nobis hostia fuit. Ex utroque sexu sacrificium fit, quia utrumque sexum salvavit. HIER. In duobus agnis duo adventus Christi, quibus credendum est a lepra peccatorum mundari, primo enim venit et passus est: secundo in gloria venturus est. Anniculam. Anniculum jubet esse sacrificium tanquam perfectum: perfecta enim in prædictis animalibus annicula sunt: unde et tunc generationi apta sunt. Et tres decimas. Qui enim mundatur sacrificio Unigeniti, debet fide sanctæ Trinitatis signari, tres decimas similæ, id est Trinitatem, Patrem et Filium, et Spiritum sanctum habentem in unaquaque persona perfectionem: denarius enim perfectus est. Similæ. Unigeniti. Quamvis enim Unigeniti passio fuerit, opus tamen est totius Trinitatis: unde in nomine Patris, Filii et Spiritus sancti baptizamur, dum in mortem Christi baptizamur. ISID. Est lepra peccati, etc., usque ad et consequi veniam. Olei sextarium. Quia fide intelligitur et agitur unumquodque prædictorum. Sextarius namque mensura est, nec plus nec minus capientis: quod enim plus est, effunditur, si minus est, non est sextarius. Sic fides ad mentis nostræ mensuram datur, nec capit plus aut minus quam a Deo distribuitur: quod enim plus est aut minus, extra fidem est. Olei sextarium, pinguem Dei misericordiam et gratiam: et si clarissimam sanctimoniæ faciem præferre non valuit, lucernam fidei non exstinguat. 11 Cumque sacerdos purificans hominem, statuerit eum, et hæc omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii, 12 tollet agnum et offeret eum pro delicto, oleique sextarium: et oblatis ante Dominum omnibus, 13 immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia: Sancta sanctorum est. 14 Assumensque sacerdos de sanguine hostiæ, quæ immolata est pro delicto, ponet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus dextræ et pedis:***Supra extremum. Ut auditum muniat, et cautum reddat: ne amplius vocem serpentis audiat. Et pedis. Ut in conspectu Dei motio nostra et via dirigatur. His enim supradictis custoditis per sanguinem agni et fidem ejus, quæ nobis per misericordiam et compassionem ipsius donatur, intelligibilis lepra fugatur. 15 et de olei sextario mittet in manum suam sinistram, 16 tingetque digitum dextrum in eo, et asperget coram Domino septies.†††Et asperget, etc. Præsumit enim talis sacerdos apud Deum, quoniam mundare et dimittere peccata potuerit: unde septies aspergit, quia numerus est remissionis et gratiæ. 17 Quod autem reliquum est olei in læva manu, fundet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri, et super sanguinem qui effusus est pro delicto,‡‡‡Quod autem, etc. Ut fides sacerdotis in operibus ostendatur. Non enim aliter vim suam exerit, nisi manu assumpta, id est, actione confirmata et signata. Mittit autem oleum in sinistram manum, et intingit digitum dextrum in oleo, ut per arma justitiæ a dextris et sinistris conversetur, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam. 18 et super caput ejus. 19 Rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato: tunc immolabit holocaustum,§§§Et faciet sacrificium, etc. Per ea quæ dicta sunt de delictis, possunt ea, quæ pro peccato sunt, conjici: vicina enim sunt et communia tanquam in communi materia. Holocaustum, etc. Christi sacrificium prius nos a delictis et peccatis mundat, et tunc nostrum conficitur holocaustum. Cum enim intelligibili emundatione corpus nostrum et animam sanctificantes facti sumus spirituales, tunc digni ad ascensionem altaris efficimur: tunc enim plenam emundationem accipimus, nec alia indigemus. Sunt namque emundationum profectus, quædam enim a pollutione lepræ liberat; alia inducit in castra; alia plenissime mundatos ad altare præsentat. 20 et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite mundabitur.*Ponet super extremum auriculæ dextræ illius qui, etc. ORIG., hom. 8 in Levit. Vides quomodo ultimæ et summæ purificationis, etc., usque ad et per omnia Patris Filius reparetur. 21 Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire quæ dicta sunt pro delicto, assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium, et olei sextarium,Quod si pauper est et non potest manus ejus, etc. HIERON. Hoc est, si divitias cœlestium charismatum non habet, verbi gratia, si virginitatem servare non valuit, thorum custodiat immaculatum; si martyrii non potuit reportare tropæum, se saltem servet invictum. Quod si pauper est, etc. Mirabiliter condescendit et veniam tribuens paupertati, congrua pauperi sacrificia præcipit, ne obstupescat si majora viribus sacrificia exigantur. Qui tamen non habet panem aut pecuniam, unde emat agnum aut columbam aut turturem? Ad spiritualia ergo horum occasione vocamur, ut lepram, malitiam; pœnitentiam, emundationem intelligamus. Pœnitentiæ sunt opera necessaria, quæ valeant delere peccata. Unde: Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ Luc. 3.. Sunt autem plures qui non possunt solvere quod exigit districtio pœnitentiæ. Exigit enim orationem assiduam, eleemosynam, vigilias, sacrum jejunium, et ut possit dicere: Factæ sunt lacrymæ meæ panes die ac nocte; et, Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis, etc. Psal. 14. Et, Quia cinerem tanquam panem manducabam, etc. Psal. CI. Ignoscit his qui volunt, sed non possunt aliam viam pœnitentiæ, id est, alia sacrificiorum genera exquirit. 22 duosque turtures sive duos pullos columbæ, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum: 23 offeretque ea die octavo purificationis suæ sacerdoti, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino. 24 Qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei, levabit simul: 25 immolatoque agno, de sanguine ejus ponet super extremum auriculæ dextræ illius qui mundatur, et super pollices manus ejus ac pedis dextri: 26 olei vero partem mittet in manum suam sinistram, 27 in quo tingens digitum dextræ manus asperget septies coram Domino: 28 tangetque extremum dextræ auriculæ illius qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri, in loco sanguinis qui effusus est pro delicto: 29 reliquam autem partem olei, quæ est in sinistra manu, mittet super caput purificati, ut placet pro eo Dominum: 30 et turturem sive pullum columbæ offeret, 31 unum pro delicto, et alterum in holocaustum cum libamentis suis. 32 Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui. 33 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: 34 Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga lepræ in ædibus,Chanaan. ISICH. Terra Chananæorum Abrahæ promissa est, etc., usque ad quod ibi patet Salutate Nympham et domesticam ejus ecclesiam Col. 4.. 35 ibit cujus est domus, nuntians sacerdoti, et dicet: Quasi plaga lepræ videtur mihi esse in domo mea. 36 At ille præcipiet ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, ne immunda fiant omnia quæ in domo sunt. Intrabitque postea ut consideret lepram domus: 37 et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes, et humiliores superficie reliqua, 38 egredietur ostium domus, et statim claudet illam septem diebus. 39 Reversusque die septimo, considerabit eam: si invenerit crevisse lepram, 40 jubebit erui lapides in quibus lepra est, et projici eos extra civitatem in locum immundum:§Extra civitatem. Non tantum extra domum, quia de universali Ecclesia sunt ejiciendi, quæ est civitas Dei vivi. 41 domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum, et spargi pulverem rasuræ extra urbem in locum immundum, 42 lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum.**Lapidesque alios. Dogmata veritatis, de quibus dicitur: Lapides vivi volvuntur super terram Zach. 9.; et alibi: Quicunque ædificaverit super fundamentum aurum et argentum, etc. I Cor. 3.. 43 Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis erasus, et alia terra lita, 44 ingressus sacerdos viderit reversam lepram, et parietes respersos maculis, lepra est perseverans, et immunda domus:††Reversam lepram et parietes, etc. Id est, si, ejectis pravis dogmatibus, expositione subtili rursus impietatis doctrina inveniatur aspersa. 45 quam statim destruent, et lapides ejus ac ligna, atque universum pulverem projicient extra oppidum in locum immundum. 46 Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum: 47 et qui dormierit in ea, et comederit quippiam, lavabit vestimenta sua. 48 Quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo, postquam denuo lita fuerit, purificabit eam reddita sanitate:‡‡Quod si introiens, etc. Memento quæ legeris in mundatione leprosi. Manifeste enim apparet quia ecclesiam hæreticorum exprimit; qui contra dispensationem incarnationis Christi agit: et ideo ad domum mundandum talia sacrificia adjicit, in quibus mysteria carnis et passionis Christi possint exprimi, et peccata in se commissa sanari. 49 et in purificationem ejus sumet duos passeres, lignumque cedrinum, et vermiculum atque hyssopum: 50 et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas, 51 tollet lignum cedrinum, et hyssopum, et coccum, et passerem vivum, et tinget omnia in sanguine passeris immolati, atque in aquis viventibus, et asperget domum septies, 52 purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus, et in passere vivo, lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo. 53 Cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere, orabit pro domo, et jure mundabitur. 54 Ista est lex omnis lepræ et percussuræ,§§Ista est lex. Quia late leges lepræ exposuit, necessario recapitulavit, prius genus, deinde partes exponit. Lepræ. Impiæ doctrinæ, quæ contingit etiam laicis, ideo additum est: Vir aut mulier in quo fuerit plaga lepræ et eat. Si enim sacerdotes tantum intellexisset, mulierem non addidisset. Post hæc lepram, quæ est in virtutibus, posuit, hæc enim sunt animæ vestimenta. Inde quæ est in Ecclesiæ doctoribus, qui sunt parietes domus. Tandem cicatricis et erumpentium papularum memoriam facit: lepram veram describens, eam scilicet quæ est in peccatis vel in dubiis vel manifestis. 55 lepræ vestium et domorum, 56 cicatricis et erumpentium papularum, lucentis maculæ, et in varias species, coloribus immutatis, 57 ut possit sciri quo tempore mundum quid, vel immundum sit.

*14:1 Locutusque est. ISICH. Quia maculas, etc., usque ad ipse enim omne peccatum curavit.

14:4 Duos passeres. ID. Divinitatem, scilicet et humanitatem Christi. Quæ munda, quia peccatum non habuit; et viva, quia ex peccato non fuit obnoxia mortis. Quos vesci, etc. Quia, Verbum caro factum est, et nisi manducaverimus carnem Filii hominis, non habebimus vitam in nobis. Lignum cedri. ISICH. Crucem, quæ contra omnia fortis, sicut cedrus fortis et imputribilis. Vermiculum. LXX: Coccinum tortum passionem, scilicet quia coccinum rubeum est, tortum passibilitate, et impassibilitate contextum. Hyssopum. Gratiam Spiritus sancti, quæ nostræ emundationi cooperatur. Unde: Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor, etc. Psal. L.

14:5 Super aquas, etc. Baptismatis. Quicunque in Christo baptizati sumus, in morte ipsius baptizati sumus Rom. 6..

§14:6 Tinget in sanguine, etc. Quia comprehenduntur omnia in virtute baptismi. Vivens passer in sanguine occisi passeris tingitur, quia non in hominis passione tantum, sed Dei et hominis baptizamur.

**14:7 Septies ut jure purgetur. Pro septiformi Spiritu, in quo omnis mundatio et remissio; vel ut purgetur anima a septem dæmonibus. Et dimittet passerem. Quia quodammodo tenetur sub contemplatione humani intellectus.

††14:8 Vestimenta sua. Opera et si quas virtutes habuerit, quia et has peccatum polluit. Purificatusque, vere. Superius tamen dictum est lepram mundatam, sed sic intelligendum est, mundari aptam. Extra tabernaculum. Consortium sanctorum, a quo excluduntur peccatores. Unde cum hujusmodi nec cibum sumere I Cor. 5.

‡‡14:9 Capillos. Cogitationes quæ ornatum homini ut rationali, et multa disceptanti præbent: sicut capilli capitis. Et supercilia. Quæ hominem contemplativum de sublimibus et divinioribus constituunt, quod supercilia in altioribus sita significant. Totius corporis. Etiam verendarum partium, ut nulla remaneat veterum cogitationum, ut totus novus et quasi modo genitus veterem hominem exuat, novum induat. Quomodo enim rasis pilis succedunt novi, si novæ cogitationes ad meliora pullulant veteribus abrasis.

§§14:10 Die octavo. Quo Dominus surrexit, quo leprosus ingreditur castra, quæ patriarcha Jacob vidit occurrentibus sibi angelis: unde locum castra Dei appellavit Gen. 32.. Postquam. Prima die, qua egreditur sacerdos, extra castra immolari ad immundationem leprosi præcepit, octava die alia sacrificia substituit. Hæc enim eamdem vim habent quam prima: quia omne tempus in hebdomadibus terminatur. Octava ergo et prima est quæ subsequitur. Et notandum quod lepram, id est peccatum summopere vitandum ostendit, quod tam diligenter purgari præcepit. Agnos immaculatos, etc. Omnia hæc figurant sacrificium Salvatoris, qui pro nobis hostia fuit. Ex utroque sexu sacrificium fit, quia utrumque sexum salvavit. HIER. In duobus agnis duo adventus Christi, quibus credendum est a lepra peccatorum mundari, primo enim venit et passus est: secundo in gloria venturus est. Anniculam. Anniculum jubet esse sacrificium tanquam perfectum: perfecta enim in prædictis animalibus annicula sunt: unde et tunc generationi apta sunt. Et tres decimas. Qui enim mundatur sacrificio Unigeniti, debet fide sanctæ Trinitatis signari, tres decimas similæ, id est Trinitatem, Patrem et Filium, et Spiritum sanctum habentem in unaquaque persona perfectionem: denarius enim perfectus est. Similæ. Unigeniti. Quamvis enim Unigeniti passio fuerit, opus tamen est totius Trinitatis: unde in nomine Patris, Filii et Spiritus sancti baptizamur, dum in mortem Christi baptizamur. ISID. Est lepra peccati, etc., usque ad et consequi veniam. Olei sextarium. Quia fide intelligitur et agitur unumquodque prædictorum. Sextarius namque mensura est, nec plus nec minus capientis: quod enim plus est, effunditur, si minus est, non est sextarius. Sic fides ad mentis nostræ mensuram datur, nec capit plus aut minus quam a Deo distribuitur: quod enim plus est aut minus, extra fidem est. Olei sextarium, pinguem Dei misericordiam et gratiam: et si clarissimam sanctimoniæ faciem præferre non valuit, lucernam fidei non exstinguat.

***14:14 Supra extremum. Ut auditum muniat, et cautum reddat: ne amplius vocem serpentis audiat. Et pedis. Ut in conspectu Dei motio nostra et via dirigatur. His enim supradictis custoditis per sanguinem agni et fidem ejus, quæ nobis per misericordiam et compassionem ipsius donatur, intelligibilis lepra fugatur.

†††14:16 Et asperget, etc. Præsumit enim talis sacerdos apud Deum, quoniam mundare et dimittere peccata potuerit: unde septies aspergit, quia numerus est remissionis et gratiæ.

‡‡‡14:17 Quod autem, etc. Ut fides sacerdotis in operibus ostendatur. Non enim aliter vim suam exerit, nisi manu assumpta, id est, actione confirmata et signata. Mittit autem oleum in sinistram manum, et intingit digitum dextrum in oleo, ut per arma justitiæ a dextris et sinistris conversetur, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam.

§§§14:19 Et faciet sacrificium, etc. Per ea quæ dicta sunt de delictis, possunt ea, quæ pro peccato sunt, conjici: vicina enim sunt et communia tanquam in communi materia. Holocaustum, etc. Christi sacrificium prius nos a delictis et peccatis mundat, et tunc nostrum conficitur holocaustum. Cum enim intelligibili emundatione corpus nostrum et animam sanctificantes facti sumus spirituales, tunc digni ad ascensionem altaris efficimur: tunc enim plenam emundationem accipimus, nec alia indigemus. Sunt namque emundationum profectus, quædam enim a pollutione lepræ liberat; alia inducit in castra; alia plenissime mundatos ad altare præsentat.

*14:20 Ponet super extremum auriculæ dextræ illius qui, etc. ORIG., hom. 8 in Levit. Vides quomodo ultimæ et summæ purificationis, etc., usque ad et per omnia Patris Filius reparetur.

14:21 Quod si pauper est et non potest manus ejus, etc. HIERON. Hoc est, si divitias cœlestium charismatum non habet, verbi gratia, si virginitatem servare non valuit, thorum custodiat immaculatum; si martyrii non potuit reportare tropæum, se saltem servet invictum. Quod si pauper est, etc. Mirabiliter condescendit et veniam tribuens paupertati, congrua pauperi sacrificia præcipit, ne obstupescat si majora viribus sacrificia exigantur. Qui tamen non habet panem aut pecuniam, unde emat agnum aut columbam aut turturem? Ad spiritualia ergo horum occasione vocamur, ut lepram, malitiam; pœnitentiam, emundationem intelligamus. Pœnitentiæ sunt opera necessaria, quæ valeant delere peccata. Unde: Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ Luc. 3.. Sunt autem plures qui non possunt solvere quod exigit districtio pœnitentiæ. Exigit enim orationem assiduam, eleemosynam, vigilias, sacrum jejunium, et ut possit dicere: Factæ sunt lacrymæ meæ panes die ac nocte; et, Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis, etc. Psal. 14. Et, Quia cinerem tanquam panem manducabam, etc. Psal. CI. Ignoscit his qui volunt, sed non possunt aliam viam pœnitentiæ, id est, alia sacrificiorum genera exquirit.

14:34 Chanaan. ISICH. Terra Chananæorum Abrahæ promissa est, etc., usque ad quod ibi patet Salutate Nympham et domesticam ejus ecclesiam Col. 4..

§14:40 Extra civitatem. Non tantum extra domum, quia de universali Ecclesia sunt ejiciendi, quæ est civitas Dei vivi.

**14:42 Lapidesque alios. Dogmata veritatis, de quibus dicitur: Lapides vivi volvuntur super terram Zach. 9.; et alibi: Quicunque ædificaverit super fundamentum aurum et argentum, etc. I Cor. 3..

††14:44 Reversam lepram et parietes, etc. Id est, si, ejectis pravis dogmatibus, expositione subtili rursus impietatis doctrina inveniatur aspersa.

‡‡14:48 Quod si introiens, etc. Memento quæ legeris in mundatione leprosi. Manifeste enim apparet quia ecclesiam hæreticorum exprimit; qui contra dispensationem incarnationis Christi agit: et ideo ad domum mundandum talia sacrificia adjicit, in quibus mysteria carnis et passionis Christi possint exprimi, et peccata in se commissa sanari.

§§14:54 Ista est lex. Quia late leges lepræ exposuit, necessario recapitulavit, prius genus, deinde partes exponit. Lepræ. Impiæ doctrinæ, quæ contingit etiam laicis, ideo additum est: Vir aut mulier in quo fuerit plaga lepræ et eat. Si enim sacerdotes tantum intellexisset, mulierem non addidisset. Post hæc lepram, quæ est in virtutibus, posuit, hæc enim sunt animæ vestimenta. Inde quæ est in Ecclesiæ doctoribus, qui sunt parietes domus. Tandem cicatricis et erumpentium papularum memoriam facit: lepram veram describens, eam scilicet quæ est in peccatis vel in dubiis vel manifestis.