16
Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duorum filiorum Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt:*Locutusque est Dominus, etc. ISICH. Unum corpus legis facit, etc., usque ad unde post mortem eorum Dominus hæc ad Moysen loquitur. et præcepit ei, dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum),Loquere ad Aaron, etc. ID. Quantum parcat nobis Deus, etc., usque ad quod præsentibus cavetur verbis. Coram propitiatorio. ISICH. LXX: Coram facie propitiatorii, etc., usque ad vel quam ex carne Dominica percipimus. nisi hæc ante fecerit: vitulum pro peccato offeret, et arietem in holocaustum.Vitulum pro peccato offeret. ISICH. Mirandus ordo. Cum enim dixisset, quia non est semper ingrediendum in sancta, ne temere et incircumspecte accedere præsumamus, quando et quomodo ingrediamur, ostendit. Vitulum offeret pro peccato. Initium prædicationis divinæ Christus est, et passio ejus, si hæc non fuisset et ab errore tam Gentili quam Judaico homines non liberasset, de divinitate Patris loqui non posset. Nemo enim novit Patrem nisi Filius et cui voluerit revelare Matth. 11.. Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit: accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti: hæc enim vestimenta sunt sancta: quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur.§Tunica linea vestietur, etc. Qui de Deo locuturus est, et ipsum secundum possibilitatem visurus, omnibus armetur virtutibus, quarum quatuor generales sunt, justitia, castitas, fortitudo, sapientia. Feminalibus. HIERON. epist. ad Fabiolam, tom. 1. Ubi refertur quomodo Moyses Aaron fratrem suum induerit, etc., usque ad morte moriamur. ID. Secundum Hebræos, etc., usque ad ideo lineis feminalibus femina vel femora velantur. Cum lotus fuerit. ISICH. Aqua baptismi, etc., usque ad sed dispensationem Christi intelligere cupiens. Suscipietque ab universa multitudine filiorum Israël duos hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum.**Suscipietque ab universa multitudine, etc. ID. Christus pro nobis immolatus est, etc., usque ad unde Paulus: Mortificati estis per corpus Christi Rom. 8.. Cumque obtulerit vitulum, et oraverit pro se et pro domo sua, duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii:††Duos hircos, etc. ISICH. Quia tam pro peccatoribus quam pro justis, etc., usque ad dicens: Non erunt tibi alieni Exod. 20.. AUG., quæst. 55 in Levit., tom. 3. Duos hircos, Hircus immolandus, etc., usque ad allegorica significatio. ISICH. Duos hircos stare faciet. Quia Christus Deus et homo, etc., usque ad et alteram capro emissario Christo. mittensque super utrumque sortem, unam Domino, alteram capro emissario: cujus exierit sors Domino, offeret illum pro peccato: 10 cujus autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem.‡‡In solitudinem. Id est in sinum Patris, quo nullus accedit nisi ipse et Spiritus sanctus. Abiit ergo, id est, operandi virtutem cohibuit, et portavit iniquitates nostras, non ut haberet, sed ut consumeret. Deus enim ignis consumens est. In solitudinem, de qua dicitur: In terra deserta invia et inaquosa, etc. Psal. 62. Ibi hostis locum non habet, ubi Deus manet. In cœlum enim divinitas tempore passionis abiisse dicitur; non locum mutans, sed quodammodo virtutem cohibens, ut possent impii consummare passionem. 11 His rite celebratis, offeret vitulum, et rogans pro se, et pro domo sua, immolabit eum:§§Vitulum. Quando Christus pro Judaicæ plebis liberatione offertur, vitulus dicitur: quia legis justificationem observabat. Unde ait: Non veni legem solvere, sed adimplere Matth. 5.; qui factus est ex muliere, ut eos qui sub lege erant, redimeret Gal. 4.. Recte ergo dicitur vitulus, quasi mandatis legis subjugatus. ISICH. Sacrificium Christi esse quidem carnis per virtutem divinitatis, et in beneplacito Patris, et propitiationem pro peccatis nostris: et ad subministrationem spiritus peragi legislator manifestat. 12 assumptoque thuribulo, quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in sancta:***De prunis altaris, etc. Spiritualibus verbis, quæ Joannes, egresso Juda, in cœna scripsit, quibus exponit quomodo ipse, cum sit in Patre et Pater in ipso Spiritum mittat; quomodo Pater agricola, ipse vitis, palmites apostoli, et alia multa, quæ ad pietatem accendunt tanquam carbones ignis Joan. 18.. Hauriens manu. 70. Implebit manus suas thymiamate, compositionis subtilis, subtilia scilicet spiritualia orans, non terrena. Thymiama orationem. Unde: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Oravit enim Christus pro discipulis. 13 ut, positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est supra testimonium, et non moriatur.†††Ut positis, etc. Aaron pro dignitate sacerdotii, Christum et alios sacerdotes significat. Christus super ignem, id est doctrinam, ponit aromata, id est, orationem; et vapor nebulæ, id est, virtus orationis, operit oraculum, id est carnem, ex qua nobis propitiatio peccatorum in Christo, qui est et testimonium. Ponit autem et quisque sacerdos de Christo loquens, in igne doctrinæ spiritualis, aromata orationis, cujus virtus operit oraculum, quod est super testimonium, nec permittit eum quærere de passione Christi, quæ sunt supra virtutem quærentis, et non morietur immoderatis, scilicet quæstionibus. Et non morietur. Caro ejus non vidit corruptionem, quia vapore aromatum operiebatur virtute, scilicet orationis, de qua dicitur. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem Psal. 15.. 14 Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem.‡‡‡Contra propitiationem. Quia ad propitiationem nostram et illuminationem Christus passus est, qui propitiatorium dicitur, et oriens. Unde: Ecce vir, oriens, etc. Psal. 15. Et alibi: et visitavit nos oriens, etc. Zachar. 6.. Vel contra propitiatorium, id est, in conspectu Patris, septies, quia remissionem peccatorum et Spiritum sanctum nobis donavit. 15 Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem ejus intra velum, sicut præceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi,§§§Cumque mactaverint, etc. Quia de communi massa hominum factus est Christus, recte hircus vocatur, quia hoc animal pilis asperum et hirsutum, et pro peccato genus humanum. Unde convenienter ait: Cumque mactaverit hircum pro peccato populi Ose. 1., id est humani generis: quod quondam non populus, nunc autem populus, ex quo ejus primitias assumpsit Christus. Ut ergo monstraret de Judæis principaliter, sed et omnis naturæ, quæ in peccato est, primitias Christum portare, vitulum simul et hircum assumpsit, et quia unum sacrificium, et unus effectus, necessario communia in hirco aguntur et vitulo. Cernis enim quia hircus occiditur ante Deum, id est Patrem: et sanguis infertur in interiora velaminis, id est, ad eumdem Patrem. Et expiatur sanctuarium, massa, scilicet, humani generis, quæ ab initio sancta fuit, et tabernaculum Spiritus sancti. 16 et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israël, et a prævaricationibus eorum, cunctisque peccatis. Juxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii, quod fixum est inter eos, in medio sordium habitationis eorum.*Tabernaculo testimonii, etc. Quod superius sanctuarium, hic tabernaculum testimonii vocat. Eadem enim ratione et sancta et tabernaculum testimonii, dicitur massa humani generis. Sic enim tabernaculum testimonii cœlum est, recte sancta nominatur: cœlestis est homo noster de quo Paulus ait: Sicut portavimus imaginem terræ, etc. I Cor. 15.. Hic recte sancta nominatur qui est in medio immunditiarum, quia passionibus carnis oppugnatur Christus. Sanctuarium. Genus humanum, carnem assumendo, ut in proprio sanctuario carnis rogaret per crucem. 17 Nullus hominum sit in tabernaculo, quando pontifex sanctuarium ingreditur, ut roget pro se, et pro domo sua, et pro universo cœtu Israël, donec egrediatur.Donec egrediatur. Humano scilicet more spiritum emittens, et carnem in sepulcro relinquens. 18 Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum:Et sumptum sanguinem. Quia passione sua cornua altaris, id est quatuor principales virtutes sanctificavit. 19 aspergensque digito septies, expiet, et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israël.§Expiet. Christi sacrificio expiantur. Unde, ipsa autem cœlestia majoribus hostiis expiantur Heb. 2., quam istis. Ab immunditiis. Quantum ad cœlorum virtutes non indigent expiari, quæ sunt in sanctificatione perenni. Sed quia frequenter peccatorum nostrorum fumus ascendit, de quo dicitur: Ascendit fumus in ira ejus Psal. 17.; et de Ninive, Malitia ejus ascendit coram me Jonæ 1., recte ab immunditiis nostris expiat supernos choros, ut abominabilem auferat odorem. Ideo non simpliciter aspergit, sed septies, quia venia peccatorum nostrorum cœlestia mundantur. 20 Postquam emundaverit sanctuarium, et tabernaculum, et altare, tunc offerat hircum viventem:**Postquam. AMBR. epist ad Simplicianum. Sicut duo sunt in agro, etc., usque ad quæ facit animi tranquillitatem. 21 et posita utraque manu super caput ejus, confiteatur omnes iniquitates filiorum Israël, et universa delicta atque peccata eorum: quæ imprecans capiti ejus, emittet illum per hominem paratum, in desertum.††Et posita utraque manu, etc. Manus impositio benedictionem ministrat in sacrificio, aut remissionem peccatorum, aut Spiritum sanctum; quæ esse non possunt in eo super quem cadit fors diaboli. Multæ quoque circumstantiæ sunt quæ illi sententiæ contradicunt. Et posita. Ut ostendatur quia verbum Dei impassibile, immortale, in carne pro nobis sufficiens sacrificium suscepit: huic recte omnia peccata imponuntur, quia peccata nostra pertulit in corpore suo. LXX: Imponet ea super caput hædi vivi. In quo significatur spinea corona capiti ejus impressa, in spinis enim significantur peccata. Per hominem, etc. Christum qui est omnia, sui sacrificii sacerdos, sacrificium, cultus, et altare. Paratus secundum illud: Ego autem non contradico, vetrorsum non abii: corpus meum dedi percutientibus, etc. Isai. 50.. Christus ergo seipsum per hædum vivum immolans, ipse se per hominem paratum, id est propriam virtutem, mittit hircum viventem in solitudinem, immortalem scilicet, impassibilemque divinitatem ad invia nobis loca, et omni malitia deserta. Unde: Sciens Jesus quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit Joan. 13.. ORIG. in homil. super Leviticum hircum qui Domino immolatur, dicit significare eos qui ad fortem Domini destinantur, sicut Lazarus ille, qui in sinum Abrahæ deportatur angelis Luc. 16.. Hircum vero qui dimittitur in eremum, reprobos significare, vel Judaicum populum, qui a facie Domini pro peccatis suis abjiciuntur, sicut dives purpuratus in inferno sepultus. Hominem vero paratum, Christum vel angelos ejus, unde recipit unusquisque quod meretur. 22 Cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam, et dimissus fuerit in deserto, 23 revertetur Aaron in tabernaculum testimonii, et depositis vestibus, quibus prius indutus erat, cum intraret sanctuarium, relictisque ibi, 24 lavabit carnem suam in loco sancto, indueturque vestibus suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum, ac plebis, rogabit tam pro se quam pro populo: 25 et adipem, qui oblatus est pro peccatis, adolebit super altare. 26 Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium, lavabit vestimenta sua, et corpus aqua, et sic ingredietur in castra.‡‡Illi vero qui dimiserint. ORIG., hom. 9 in Lev. Ascendit in cor tuum concupiscentia? etc., usque ad et hic in lavandis vestibus potest eadem figura servari. 27 Vitulum autem, et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est in sanctuarium, ut expiatio compleretur, asportabunt foras castra, et comburent igni tam pelles quam carnes eorum, ac fimum: 28 et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua et carnem aqua, et sic ingredietur in castra. 29 Eritque vobis hoc legitimum sempiternum: mense septimo, decima die mensis, affligetis animas vestras, nullumque opus facietis, sive indigena, sive advena qui peregrinatur inter vos.§§Mense autem septimo. ORIG., ubi supra. In qua solemnitas repropitiationis, etc., usque ad id est abjectus et refutatus. 30 In hac die expiatio erit vestri, atque mundatio ab omnibus peccatis vestris: coram Domino mundabimini. 31 Sabbatum enim requietionis est, et affligetis animas vestras religione perpetua. 32 Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cujus manus initiatæ sunt ut sacerdotio fungatur pro patre suo: indueturque stola linea et vestibus sanctis, 33 et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare, sacerdotes quoque et universum populum. 34 Eritque vobis hoc legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israël, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Fecit igitur sicut præceperat Dominus Moysi.

*16:1 Locutusque est Dominus, etc. ISICH. Unum corpus legis facit, etc., usque ad unde post mortem eorum Dominus hæc ad Moysen loquitur.

16:2 Loquere ad Aaron, etc. ID. Quantum parcat nobis Deus, etc., usque ad quod præsentibus cavetur verbis. Coram propitiatorio. ISICH. LXX: Coram facie propitiatorii, etc., usque ad vel quam ex carne Dominica percipimus.

16:3 Vitulum pro peccato offeret. ISICH. Mirandus ordo. Cum enim dixisset, quia non est semper ingrediendum in sancta, ne temere et incircumspecte accedere præsumamus, quando et quomodo ingrediamur, ostendit. Vitulum offeret pro peccato. Initium prædicationis divinæ Christus est, et passio ejus, si hæc non fuisset et ab errore tam Gentili quam Judaico homines non liberasset, de divinitate Patris loqui non posset. Nemo enim novit Patrem nisi Filius et cui voluerit revelare Matth. 11..

§16:4 Tunica linea vestietur, etc. Qui de Deo locuturus est, et ipsum secundum possibilitatem visurus, omnibus armetur virtutibus, quarum quatuor generales sunt, justitia, castitas, fortitudo, sapientia. Feminalibus. HIERON. epist. ad Fabiolam, tom. 1. Ubi refertur quomodo Moyses Aaron fratrem suum induerit, etc., usque ad morte moriamur. ID. Secundum Hebræos, etc., usque ad ideo lineis feminalibus femina vel femora velantur. Cum lotus fuerit. ISICH. Aqua baptismi, etc., usque ad sed dispensationem Christi intelligere cupiens.

**16:5 Suscipietque ab universa multitudine, etc. ID. Christus pro nobis immolatus est, etc., usque ad unde Paulus: Mortificati estis per corpus Christi Rom. 8..

††16:7 Duos hircos, etc. ISICH. Quia tam pro peccatoribus quam pro justis, etc., usque ad dicens: Non erunt tibi alieni Exod. 20.. AUG., quæst. 55 in Levit., tom. 3. Duos hircos, Hircus immolandus, etc., usque ad allegorica significatio. ISICH. Duos hircos stare faciet. Quia Christus Deus et homo, etc., usque ad et alteram capro emissario Christo.

‡‡16:10 In solitudinem. Id est in sinum Patris, quo nullus accedit nisi ipse et Spiritus sanctus. Abiit ergo, id est, operandi virtutem cohibuit, et portavit iniquitates nostras, non ut haberet, sed ut consumeret. Deus enim ignis consumens est. In solitudinem, de qua dicitur: In terra deserta invia et inaquosa, etc. Psal. 62. Ibi hostis locum non habet, ubi Deus manet. In cœlum enim divinitas tempore passionis abiisse dicitur; non locum mutans, sed quodammodo virtutem cohibens, ut possent impii consummare passionem.

§§16:11 Vitulum. Quando Christus pro Judaicæ plebis liberatione offertur, vitulus dicitur: quia legis justificationem observabat. Unde ait: Non veni legem solvere, sed adimplere Matth. 5.; qui factus est ex muliere, ut eos qui sub lege erant, redimeret Gal. 4.. Recte ergo dicitur vitulus, quasi mandatis legis subjugatus. ISICH. Sacrificium Christi esse quidem carnis per virtutem divinitatis, et in beneplacito Patris, et propitiationem pro peccatis nostris: et ad subministrationem spiritus peragi legislator manifestat.

***16:12 De prunis altaris, etc. Spiritualibus verbis, quæ Joannes, egresso Juda, in cœna scripsit, quibus exponit quomodo ipse, cum sit in Patre et Pater in ipso Spiritum mittat; quomodo Pater agricola, ipse vitis, palmites apostoli, et alia multa, quæ ad pietatem accendunt tanquam carbones ignis Joan. 18.. Hauriens manu. 70. Implebit manus suas thymiamate, compositionis subtilis, subtilia scilicet spiritualia orans, non terrena. Thymiama orationem. Unde: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Oravit enim Christus pro discipulis.

†††16:13 Ut positis, etc. Aaron pro dignitate sacerdotii, Christum et alios sacerdotes significat. Christus super ignem, id est doctrinam, ponit aromata, id est, orationem; et vapor nebulæ, id est, virtus orationis, operit oraculum, id est carnem, ex qua nobis propitiatio peccatorum in Christo, qui est et testimonium. Ponit autem et quisque sacerdos de Christo loquens, in igne doctrinæ spiritualis, aromata orationis, cujus virtus operit oraculum, quod est super testimonium, nec permittit eum quærere de passione Christi, quæ sunt supra virtutem quærentis, et non morietur immoderatis, scilicet quæstionibus. Et non morietur. Caro ejus non vidit corruptionem, quia vapore aromatum operiebatur virtute, scilicet orationis, de qua dicitur. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem Psal. 15..

‡‡‡16:14 Contra propitiationem. Quia ad propitiationem nostram et illuminationem Christus passus est, qui propitiatorium dicitur, et oriens. Unde: Ecce vir, oriens, etc. Psal. 15. Et alibi: et visitavit nos oriens, etc. Zachar. 6.. Vel contra propitiatorium, id est, in conspectu Patris, septies, quia remissionem peccatorum et Spiritum sanctum nobis donavit.

§§§16:15 Cumque mactaverint, etc. Quia de communi massa hominum factus est Christus, recte hircus vocatur, quia hoc animal pilis asperum et hirsutum, et pro peccato genus humanum. Unde convenienter ait: Cumque mactaverit hircum pro peccato populi Ose. 1., id est humani generis: quod quondam non populus, nunc autem populus, ex quo ejus primitias assumpsit Christus. Ut ergo monstraret de Judæis principaliter, sed et omnis naturæ, quæ in peccato est, primitias Christum portare, vitulum simul et hircum assumpsit, et quia unum sacrificium, et unus effectus, necessario communia in hirco aguntur et vitulo. Cernis enim quia hircus occiditur ante Deum, id est Patrem: et sanguis infertur in interiora velaminis, id est, ad eumdem Patrem. Et expiatur sanctuarium, massa, scilicet, humani generis, quæ ab initio sancta fuit, et tabernaculum Spiritus sancti.

*16:16 Tabernaculo testimonii, etc. Quod superius sanctuarium, hic tabernaculum testimonii vocat. Eadem enim ratione et sancta et tabernaculum testimonii, dicitur massa humani generis. Sic enim tabernaculum testimonii cœlum est, recte sancta nominatur: cœlestis est homo noster de quo Paulus ait: Sicut portavimus imaginem terræ, etc. I Cor. 15.. Hic recte sancta nominatur qui est in medio immunditiarum, quia passionibus carnis oppugnatur Christus. Sanctuarium. Genus humanum, carnem assumendo, ut in proprio sanctuario carnis rogaret per crucem.

16:17 Donec egrediatur. Humano scilicet more spiritum emittens, et carnem in sepulcro relinquens.

16:18 Et sumptum sanguinem. Quia passione sua cornua altaris, id est quatuor principales virtutes sanctificavit.

§16:19 Expiet. Christi sacrificio expiantur. Unde, ipsa autem cœlestia majoribus hostiis expiantur Heb. 2., quam istis. Ab immunditiis. Quantum ad cœlorum virtutes non indigent expiari, quæ sunt in sanctificatione perenni. Sed quia frequenter peccatorum nostrorum fumus ascendit, de quo dicitur: Ascendit fumus in ira ejus Psal. 17.; et de Ninive, Malitia ejus ascendit coram me Jonæ 1., recte ab immunditiis nostris expiat supernos choros, ut abominabilem auferat odorem. Ideo non simpliciter aspergit, sed septies, quia venia peccatorum nostrorum cœlestia mundantur.

**16:20 Postquam. AMBR. epist ad Simplicianum. Sicut duo sunt in agro, etc., usque ad quæ facit animi tranquillitatem.

††16:21 Et posita utraque manu, etc. Manus impositio benedictionem ministrat in sacrificio, aut remissionem peccatorum, aut Spiritum sanctum; quæ esse non possunt in eo super quem cadit fors diaboli. Multæ quoque circumstantiæ sunt quæ illi sententiæ contradicunt. Et posita. Ut ostendatur quia verbum Dei impassibile, immortale, in carne pro nobis sufficiens sacrificium suscepit: huic recte omnia peccata imponuntur, quia peccata nostra pertulit in corpore suo. LXX: Imponet ea super caput hædi vivi. In quo significatur spinea corona capiti ejus impressa, in spinis enim significantur peccata. Per hominem, etc. Christum qui est omnia, sui sacrificii sacerdos, sacrificium, cultus, et altare. Paratus secundum illud: Ego autem non contradico, vetrorsum non abii: corpus meum dedi percutientibus, etc. Isai. 50.. Christus ergo seipsum per hædum vivum immolans, ipse se per hominem paratum, id est propriam virtutem, mittit hircum viventem in solitudinem, immortalem scilicet, impassibilemque divinitatem ad invia nobis loca, et omni malitia deserta. Unde: Sciens Jesus quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit Joan. 13.. ORIG. in homil. super Leviticum hircum qui Domino immolatur, dicit significare eos qui ad fortem Domini destinantur, sicut Lazarus ille, qui in sinum Abrahæ deportatur angelis Luc. 16.. Hircum vero qui dimittitur in eremum, reprobos significare, vel Judaicum populum, qui a facie Domini pro peccatis suis abjiciuntur, sicut dives purpuratus in inferno sepultus. Hominem vero paratum, Christum vel angelos ejus, unde recipit unusquisque quod meretur.

‡‡16:26 Illi vero qui dimiserint. ORIG., hom. 9 in Lev. Ascendit in cor tuum concupiscentia? etc., usque ad et hic in lavandis vestibus potest eadem figura servari.

§§16:29 Mense autem septimo. ORIG., ubi supra. In qua solemnitas repropitiationis, etc., usque ad id est abjectus et refutatus.