19
Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:*Locutus est Dominus... Sancti estote. ORIG., hom. 12 in Lev. Quid significet hoc nomen quod est sanctum, etc., usque ad ut scilicet in sæculo conversationem habeatis. Loquere ad omnem cœtum filiorum Israël, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester. Unusquisque patrem suum, et matrem suam timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester.Unusquisque. Super fundamentum ædificat: quasi, estote sancti, ut sanctus habitet in vobis; et naturæ benignitatem impendite honorando patrem et matrem. Sabbata mea custodite. ISICH. Mandata legis volens recapitulare, id est, Non occides, Non furaberis, etc., etc., inquit: Sabbata mea custodite. Verum enim sabbatum est ab omni malo cessare. Unde Moyses: Omne opus servile non facietis in eo Exod. 31.. Sabbata mea custodite. Volens nos Deus de intelligibili requie docere, et de mundi consummatione, quando impossibile est cibum parare vel operari, nec circa aliquid corporale occupari, ait per Moysen: Sabbata hodie Domino, non invenietis illud in agro Exod. 16., etc. Nota quia non ait, sabbatum, sed sabbata, quia intelligibilis requies non ab uno, sed ab omnibus carnalibus quieta est et absoluta: ideo in hoc loco prius sabbatorum nomen in divina Scriptura positum est, ut scias quia sabbatum plena et perfecta quies. Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester. Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, ut sit placabilis,Si immolaveritis, etc. Omnia fere legis capitula reiterat, ut eorum memoriam auditoribus infigat; sed maxime necessaria, sicut hoc mandatum quod superius proposuit, cum de sacrificiis ageret. Sacrificium salutare accepit, in quo quæ ad salutem pertinent necesse est operari, ut autem sit acceptabile, oportet immolari pietatem et pudicitiam. Hoc enim secundum Apostolum bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui vult omnes homines salvos fieri I Tim. 2.. Comedere autem in die immolationis et altero, est in vita præsenti quæcunque ad salutem pertinent operari: hodie enim et cras pro præsenti sæculo accipiuntur; unde Jacobus: Qui dicitis: Hodie et crastino ibimus in civitatem, etc. Jac. 4.. Dies tertia, quia in ipsa Dominus a mortuis resurrexit, figuram gerit futuri sæculi et resurrectionis, in quo non licebit operari, sed operum suscipere retributionem. Qui ergo hic vivit tanquam illic operaturus sit, tanquam die tertia sacrificium manducaturus, a legislatore hoc facere prohibetur, quia virtutem imperfectam relinquit, tanquam ibi perficere possit. eo die quo fuerit immolata, comedetis eam, et die altero: quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetis. Si quis post biduum comederit ex ea, profanus erit, et impietatis reus: portabitque iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo. Cumque messueris segetes terræ tuæ, non tondebis usque ad solum superficiem terræ, nec remanentes spicas colliges,§Cum messueris, etc. Ut dilectionem adinvicem habeamus, ut amatores et misericordes in pauperes simus, præsenti capitulo præcipitur. Debemus enim egentibus dare, nec debita violenter exigere, et reliquias bonorum nostrorum concedere, imitando Deum datorem omnium. Propterea metentes vel vindemiantes vult aliquid derelinquere pauperi et proselyto, ne datori omnium videatur ingratus, qui aliis divitias dedit, alios de aliorum reliquiis vivere voluit; ut sic probaret dispensationem divitum, et patientiam pauperum. Pauperes enim et proselytos non abjicit, quibus etiam sic victum providit. Unde subdit: Ego Dominus Deus vester, scilicet qui divites facio, qui pro vobis pauper fio, qui propter miseriam inopum et gemitum pauperum aliquando exsurgam. Cum messueris, etc. Aperte ostendit quia doctores Judæorum totius legis interpretationem non capiunt, sed quædam pauperi et proselyto derelinquunt, gentibus scilicet, quibus dicitur: Beati pauperes, etc. Matth. 5.. Qui et proselyti sunt, quia cognationi Abrahæ se ingerunt. Quod ergo dicitur: Non occides, Non mœchaberis, metant Judæorum doctores; quæ autem spiritualem habent interpretationem, sicut emundationes, sacrificia et similia, cedant Ecclesiæ doctoribus, et quæ illis metentibus decidunt, id est quæ ipsi non intelligunt. 10 neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis: sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester.**Neque in vinea. ISICH. Vinea Domini sabaoth, etc., usque ad ut experimento divinum eloquium comprobetur. 11 Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum.††Non facietis furtum, etc. AUG., quæst. 86 in Levit. Hoc in Decalogo positum est, etc., usque ad et detestanda talem sequuntur errorem. Non mentiemini. Cognationem peccatorum ostendit. Multa putamus parva, quæ sunt maxima, ut mendacium, perjurium; quæ furto sunt conjuncta, et recte, quia hæc furto cooperantur. 12 Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.‡‡Non perjurabis, etc. LXX: Non levabitis, etc., usque ad talia juramenta non debent fieri, vel si fiant, custodiri. Nec pollues, etc. Maledicendo, quia jusjurandum transgredi non potes. Deus enim, per quem juras, in tantum vult bona, ut si mala minetur, non tamen inferat, si pœnitentes videat, ut pietatem impendat. 13 Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane.§§Non facies calumniam. AUG., ubi supra. Omnia quæ prohibentur non committi in proximum, ad hoc unum referenda sunt quod dictum est: Non nocebis proximo. Nam quod sequitur: Non rapies, nisi ad hoc referatur, ne rapiendo noceatur, evenit ut non rapiendo quis noceat, nam gladius insanienti rapiendus est. Nec vi opprimes, etc. Paulatim auditorem erudit, et quæ videntur parva, magnis conjungit: ut qui definita malorum pœna terrentur, abstineant a minoribus. Qui enim sociantur in mandato, et in pœna. Qui enim in uno offenderit, omnium reus est Jac. 2.. Ideo vim calumniæ conjungit. Nec differt quomodo quis res suas perdat, vel fraude, vel potentia, vel quolibet alio modo. Non morabitur, etc. Merces, scilicet qua forsitan vivit cum uxore et filiis et parentibus. Si differtur, deficit victus; etiamsi in crastino recipiat, vim et calumniam pertulit, quia interim unde viveret non habuit. Opus mercenarii, etc. Merces prædicatoris ex verbo est prædicationis: quod non debet apud nos morari, id est otiosum esse, usque mane, in futurum scilicet sæculum, qui huic nocti succedit, in quo est lux inexstinguibilis. Ex proventu enim discipuli crescit merces magistri. 14 Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum: sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus.***Non maledices surdo. Surdo maledicere est absenti et non audienti derogare. Coram cæco offendiculum ponere, est discretam quidem rem agere, sed ei qui lumen discretionis non habet, scandali occasionem præbere. 15 Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo.†††Non facies, etc. ISICH. Summam et perfectam justitiam, etc., usque ad et surdum ac cæcum irridere divitum et potentum sunt. 16 Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus.‡‡‡Non eris criminator. ISICH. LXX: Non ambulabis in domo, etc., usque ad qui tanto crimini est conjunctus. Non stabis contra. Quasi non te conjunges his qui proximis insidiantur, sicut multi, aliis sociati, faciunt quod per se non possunt. 17 Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. 18 Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.§§§Non quæras ultionem. Id est, ne ulciscendi libidine rapiaris dum arguis, ut lætari vel consolari velis de alieno malo, sed potius consulere illi quem arguis. Unde secundum LXX sequitur: Non irasceris filiis populi tui, etc. Sic enim recte ira definita est, quæ sit ulciscendi libido. 19 Leges meas custodite. Jumentum tuum non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quæ ex duobus texta est, non indueris.*Jumenta tua, etc. Hæc ad litteram videntur esse ridicula, nec a prophetis et spiritualibus viris sunt observata. Unde David dicit: Ponite filium meum Salomonem in mulam meam Eccli. 19.. Oportebit autem, secundum litteram ea quæ ex tali commistione nascebantur, abominari. Unde: Mulier quoque fortis inveniet lanam et linum, et operata est utile manibus suis Prov. 31.. 20 Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quæ sit ancilla etiam nubilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata: vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera.Homo si dormierit, etc. ISICH. Cum prohiberet jumenta misceri cum jumentis alterius generis, eos scilicet qui sunt sub jugo Christi suscipere jugum legis: opportune hoc subdidit ostendens quia et ante adventum Christi quicunque exterius miscebatur Judæis, indigebat sacrificio veri arietis. Nota quanta differentia libertatis et servitutis. In libera enim desponsata mors adulterii pœna est, in ancilla autem nubili, et, secundum LXX, custodita homini, id est desponsata, sacrificium jubetur offerri, non mortem inferri. Spiritualiter tamen hæc intelligenda sunt. Nubilis. LXX: Custodita homini, id est Synagoga custodita legi, quæ Christo non poterat desponderi, priusquam moreretur littera legis. Unde: Mortui estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius Rom. 7.. Ancilla est Synagoga, secundum illud: Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera Gal. 4.. Vapulabunt ambo. LXX: Visitatio erit eis, id est liberabuntur a servitute legis, secundum quod filiis Isræl de Ægypto liberandis dicitur: Visitans visitavi vos. Et non morientur. Quamvis enim secundum litteram agerent, non secundum spiritum, quia legislatoris intentionem ignorabant, facilius tamen assequebantur veniam. 21 Pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem: 22 orabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus coram Domino, et repropitiabitur ei, dimitteturque peccatum. 23 Quando ingressi fueritis terram, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis præputia eorum: poma, quæ germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis.Quando ingressi, etc. Permanet in proposito, ostendens fructum bonum ante Christi adventum non habuisse Judæos, cum dicit fructum non esse edendum in triennio, nec mundum, sed quarto anno mundandum, nec dicitur quæ sit mundatio. Spiritualiter ergo intelligendum est quod dicitur. Quando ingressi fueritis terram. Terram vocat divinam Scripturam, quam primo Judæi susceperunt. Unde plantare ligna pomifera præcepti sunt. Lignorum autem plantatio, meditatio legis est et prædicatio, secundum quod dicitur: Ego plantavi, Apollo rigavit, etc. I Cor. 3.. Bona quidem mandata erant tanquam ligna pomifera, sed illi quod debebant non faciebant, tantum sequentes litteram. Fructus ergo, id est operatio legis, triennio erat immunda, ab Abraham usque ad David, a David usque ad transmigrationem Babylonis; inde usque ad Christum, sicut Matthæus distinxit Matth. 1.. Quarto anno fructum legis sanctum commendat et laudabilem, non tamen adhuc esse Judæis esibilem. Fructus enim legis in quarto anno, id est in adventu Christi, sanctus et laudabilis, quem Sanctum sanctorum faciebat, cujus opera laudabilia et gloriosa. Unde et in paralytico grabatum portante glorificabant Deum Matth. 8., qui dedit talem potestatem hominibus: sed nondum edehat Judæus, quia non conversus. In quinto vero anno, id est prædicantibus apostolis, fructum ejus ederunt quicunque crediderunt. Et plantaveritis, etc. GREG., lib. VIII Moral., cap. 35. Ligna pomifera, etc., usque ad in præsentis vitæ nocte gaudere. 24 Quarto autem anno omnis fructus eorum sanctificabitur, laudabilis Domino. 25 Quinto autem anno comedetis fructus, congregantes poma, quæ proferunt. Ego Dominus Deus vester. 26 Non comedetis cum sanguine. Non augurabimini, nec observabitis somnia.§Non comedetis, etc. Totum Judæorum et gentilium radit fermentum. Unde nunc prohibet a legis servitute, nunc a gentilium errore. AUG. Non comedere super montes, est superbis cogitationibus non pasci, de quibus Isaias: Omnis mons et collis humiliabitur Isa. 40.. Non augurari volucribus, non attendere quæ rapiunt semen pietatis. Comam in rotundum tondere, est cogitationes dæmonibus consecrare. Barbam radere, est virtutis perfectionem corrumpere, ficte operando. Carnem non incidere, est delectationes non suscipere, quæ et animæ nocent et corpus corrumpunt. Stigmata, prava doctrina, quæ animæ infigitur et difficulter aboletur. Non augurabimini, etc. Per partem totum significat, omnes hujusmodi superstitiones condemnans. Qui enim talia curat observare, Deum videtur infamare, tanquam plus scientiæ avibus quam hominibus contulerit. 27 Neque in rotundum attondebitis comam, nec radetis barbam.**Neque in rotundum attondebitis comam, etc. Sicut barbari faciunt: debet quisque esse contentus naturalibus ornamentis, ne Creatorem videatur accusare, tanquam impotentem opus suum perficere, nec in honore dæmonum cicinnos nutrire et fovere, sicut student pagani puerorum capita dæmonibus offerre, quod maxime hic videtur prohibere. 28 Et super mortuo non incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas aut stigmata facietis vobis. Ego Dominus.††Stigmata. Legislator etiam curam nostri decoris gerit, ne carne abutamur in his etiam quæ corpus deturpant. 29 Ne prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur piaculo.‡‡Ne prostituas filiam tuam. Carnalem, vel animam. Unde Psal. 21: Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis Unicam meam. Hæc recedendo a Deo tornicantur cum dæmonibus. 30 Sabbata mea custodite, et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus.§§Sabbata mea custodite. Ab uno sabbato omne legitimum otium sabbatum appellatur. Sic ab una generali abstinentia studet legislator per singula currere, præcipiens nos ab omni malo abstinere. Unde addit: Et sanctuarium meum metuite. Sicut enim qui digne accedunt, sanctificant, sic qui inique præsumunt, et immundi accedunt, quantum est in se, polluunt, sicut Nadab et Abiu. Unde Apostolus: Inter vos multi infirmi et imbecilles, etc. I Cor. 40. Inde additur: Ego Dominus, sanctus, scilicet, et etiam in sanctis habitans et sanctorum vindicans injuriam. 31 Non declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester.***Ad magos. LXX: Ventriloquas, id est pythones, vel falsos prophetas, qui de ventre cordis sui fabulas quasdam et fetentes doctrinas proferunt. Neque ab ariolis, etc. LXX: Veneficis, qui dæmonum scilicet nomina invocant, et aliquando corpus curant, ut animam interficiant. 32 Coram cano capite consurge, et honora personam senis: et time Dominum Deum tuum. Ego sum Dominus.†††Coram cano capite, etc. In senibus est sapientia, et in multo tempore prudentia Job 12.. Hinc Paulus ait: Presbyteri duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina I Tim. 5.. 33 Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit inter vos, non exprobretis ei:‡‡‡Si habitaverit advena, etc. Terra a Deo nobis data, est virtutum scilicet cultura, et bona doctrina. Si quis ergo ad fidem nostram converti voluerit, et civis terræ nostræ ascribi, non affligamus eum, nec imponamus grave jugum, sicut Pharisæi, de quibus dicitur: Alligant onera gravia et importabilia, digito autem suo nolunt ea movere Matth. 23.. Sit nobis sicut indigena, qui scilicet nutritus est in fide, et crevit in pietate. Hinc Petrus ad eos qui credentes de gentibus circumcidere volebant, ait: Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum? Act. 15. 34 sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos: fuistis enim et vos advenæ in terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester. 35 Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura.§§§Nolite facere, etc. In præcedentibus præcipit in judicio justitiam servari, hic in ponderibus et mensuris, et ne abutamur ad injustitiam justitiæ terminis: hæc enim termini sunt vendentibus et ementibus, sicut leges judicibus; ut ab omni injustitia contra proximum caveatur. Quod enim diviti agrorum possessiones et pecuniæ thesauri, hoc pauperi mensura vini et tritici, et hujusmodi. ISICH. Nolite facere, etc. In judicio mentis non debemus injuste agere, nec mensuras naturalis justitiæ corrumpere, aliter nostra, aliter proximi peccata judicantes. In quo enim judicio judicaverimus, judicabitur et de nobis; et in qua mensura mensi fuerimus, remetietur nobis Matth. 7.. 36 Statera justa, et æqua sint pondera, justus modius, æquusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti.*Statera justa, etc. ID. Stateras quoque divinas, et mensuras divinas justas habeamus; id est, leges divinæ Scripturæ sancte et juste custodiamus: nihil nostrum inferentes, nihil suum auferentes, ne nobis istud dicatur: Quare transgredimini mandatum Dei propter traditiones vestras? Matth. 15.. 37 Custodite omnia præcepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus.

*19:1 Locutus est Dominus... Sancti estote. ORIG., hom. 12 in Lev. Quid significet hoc nomen quod est sanctum, etc., usque ad ut scilicet in sæculo conversationem habeatis.

19:3 Unusquisque. Super fundamentum ædificat: quasi, estote sancti, ut sanctus habitet in vobis; et naturæ benignitatem impendite honorando patrem et matrem. Sabbata mea custodite. ISICH. Mandata legis volens recapitulare, id est, Non occides, Non furaberis, etc., etc., inquit: Sabbata mea custodite. Verum enim sabbatum est ab omni malo cessare. Unde Moyses: Omne opus servile non facietis in eo Exod. 31.. Sabbata mea custodite. Volens nos Deus de intelligibili requie docere, et de mundi consummatione, quando impossibile est cibum parare vel operari, nec circa aliquid corporale occupari, ait per Moysen: Sabbata hodie Domino, non invenietis illud in agro Exod. 16., etc. Nota quia non ait, sabbatum, sed sabbata, quia intelligibilis requies non ab uno, sed ab omnibus carnalibus quieta est et absoluta: ideo in hoc loco prius sabbatorum nomen in divina Scriptura positum est, ut scias quia sabbatum plena et perfecta quies.

19:5 Si immolaveritis, etc. Omnia fere legis capitula reiterat, ut eorum memoriam auditoribus infigat; sed maxime necessaria, sicut hoc mandatum quod superius proposuit, cum de sacrificiis ageret. Sacrificium salutare accepit, in quo quæ ad salutem pertinent necesse est operari, ut autem sit acceptabile, oportet immolari pietatem et pudicitiam. Hoc enim secundum Apostolum bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui vult omnes homines salvos fieri I Tim. 2.. Comedere autem in die immolationis et altero, est in vita præsenti quæcunque ad salutem pertinent operari: hodie enim et cras pro præsenti sæculo accipiuntur; unde Jacobus: Qui dicitis: Hodie et crastino ibimus in civitatem, etc. Jac. 4.. Dies tertia, quia in ipsa Dominus a mortuis resurrexit, figuram gerit futuri sæculi et resurrectionis, in quo non licebit operari, sed operum suscipere retributionem. Qui ergo hic vivit tanquam illic operaturus sit, tanquam die tertia sacrificium manducaturus, a legislatore hoc facere prohibetur, quia virtutem imperfectam relinquit, tanquam ibi perficere possit.

§19:9 Cum messueris, etc. Ut dilectionem adinvicem habeamus, ut amatores et misericordes in pauperes simus, præsenti capitulo præcipitur. Debemus enim egentibus dare, nec debita violenter exigere, et reliquias bonorum nostrorum concedere, imitando Deum datorem omnium. Propterea metentes vel vindemiantes vult aliquid derelinquere pauperi et proselyto, ne datori omnium videatur ingratus, qui aliis divitias dedit, alios de aliorum reliquiis vivere voluit; ut sic probaret dispensationem divitum, et patientiam pauperum. Pauperes enim et proselytos non abjicit, quibus etiam sic victum providit. Unde subdit: Ego Dominus Deus vester, scilicet qui divites facio, qui pro vobis pauper fio, qui propter miseriam inopum et gemitum pauperum aliquando exsurgam. Cum messueris, etc. Aperte ostendit quia doctores Judæorum totius legis interpretationem non capiunt, sed quædam pauperi et proselyto derelinquunt, gentibus scilicet, quibus dicitur: Beati pauperes, etc. Matth. 5.. Qui et proselyti sunt, quia cognationi Abrahæ se ingerunt. Quod ergo dicitur: Non occides, Non mœchaberis, metant Judæorum doctores; quæ autem spiritualem habent interpretationem, sicut emundationes, sacrificia et similia, cedant Ecclesiæ doctoribus, et quæ illis metentibus decidunt, id est quæ ipsi non intelligunt.

**19:10 Neque in vinea. ISICH. Vinea Domini sabaoth, etc., usque ad ut experimento divinum eloquium comprobetur.

††19:11 Non facietis furtum, etc. AUG., quæst. 86 in Levit. Hoc in Decalogo positum est, etc., usque ad et detestanda talem sequuntur errorem. Non mentiemini. Cognationem peccatorum ostendit. Multa putamus parva, quæ sunt maxima, ut mendacium, perjurium; quæ furto sunt conjuncta, et recte, quia hæc furto cooperantur.

‡‡19:12 Non perjurabis, etc. LXX: Non levabitis, etc., usque ad talia juramenta non debent fieri, vel si fiant, custodiri. Nec pollues, etc. Maledicendo, quia jusjurandum transgredi non potes. Deus enim, per quem juras, in tantum vult bona, ut si mala minetur, non tamen inferat, si pœnitentes videat, ut pietatem impendat.

§§19:13 Non facies calumniam. AUG., ubi supra. Omnia quæ prohibentur non committi in proximum, ad hoc unum referenda sunt quod dictum est: Non nocebis proximo. Nam quod sequitur: Non rapies, nisi ad hoc referatur, ne rapiendo noceatur, evenit ut non rapiendo quis noceat, nam gladius insanienti rapiendus est. Nec vi opprimes, etc. Paulatim auditorem erudit, et quæ videntur parva, magnis conjungit: ut qui definita malorum pœna terrentur, abstineant a minoribus. Qui enim sociantur in mandato, et in pœna. Qui enim in uno offenderit, omnium reus est Jac. 2.. Ideo vim calumniæ conjungit. Nec differt quomodo quis res suas perdat, vel fraude, vel potentia, vel quolibet alio modo. Non morabitur, etc. Merces, scilicet qua forsitan vivit cum uxore et filiis et parentibus. Si differtur, deficit victus; etiamsi in crastino recipiat, vim et calumniam pertulit, quia interim unde viveret non habuit. Opus mercenarii, etc. Merces prædicatoris ex verbo est prædicationis: quod non debet apud nos morari, id est otiosum esse, usque mane, in futurum scilicet sæculum, qui huic nocti succedit, in quo est lux inexstinguibilis. Ex proventu enim discipuli crescit merces magistri.

***19:14 Non maledices surdo. Surdo maledicere est absenti et non audienti derogare. Coram cæco offendiculum ponere, est discretam quidem rem agere, sed ei qui lumen discretionis non habet, scandali occasionem præbere.

†††19:15 Non facies, etc. ISICH. Summam et perfectam justitiam, etc., usque ad et surdum ac cæcum irridere divitum et potentum sunt.

‡‡‡19:16 Non eris criminator. ISICH. LXX: Non ambulabis in domo, etc., usque ad qui tanto crimini est conjunctus. Non stabis contra. Quasi non te conjunges his qui proximis insidiantur, sicut multi, aliis sociati, faciunt quod per se non possunt.

§§§19:18 Non quæras ultionem. Id est, ne ulciscendi libidine rapiaris dum arguis, ut lætari vel consolari velis de alieno malo, sed potius consulere illi quem arguis. Unde secundum LXX sequitur: Non irasceris filiis populi tui, etc. Sic enim recte ira definita est, quæ sit ulciscendi libido.

*19:19 Jumenta tua, etc. Hæc ad litteram videntur esse ridicula, nec a prophetis et spiritualibus viris sunt observata. Unde David dicit: Ponite filium meum Salomonem in mulam meam Eccli. 19.. Oportebit autem, secundum litteram ea quæ ex tali commistione nascebantur, abominari. Unde: Mulier quoque fortis inveniet lanam et linum, et operata est utile manibus suis Prov. 31..

19:20 Homo si dormierit, etc. ISICH. Cum prohiberet jumenta misceri cum jumentis alterius generis, eos scilicet qui sunt sub jugo Christi suscipere jugum legis: opportune hoc subdidit ostendens quia et ante adventum Christi quicunque exterius miscebatur Judæis, indigebat sacrificio veri arietis. Nota quanta differentia libertatis et servitutis. In libera enim desponsata mors adulterii pœna est, in ancilla autem nubili, et, secundum LXX, custodita homini, id est desponsata, sacrificium jubetur offerri, non mortem inferri. Spiritualiter tamen hæc intelligenda sunt. Nubilis. LXX: Custodita homini, id est Synagoga custodita legi, quæ Christo non poterat desponderi, priusquam moreretur littera legis. Unde: Mortui estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius Rom. 7.. Ancilla est Synagoga, secundum illud: Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera Gal. 4.. Vapulabunt ambo. LXX: Visitatio erit eis, id est liberabuntur a servitute legis, secundum quod filiis Isræl de Ægypto liberandis dicitur: Visitans visitavi vos. Et non morientur. Quamvis enim secundum litteram agerent, non secundum spiritum, quia legislatoris intentionem ignorabant, facilius tamen assequebantur veniam.

19:23 Quando ingressi, etc. Permanet in proposito, ostendens fructum bonum ante Christi adventum non habuisse Judæos, cum dicit fructum non esse edendum in triennio, nec mundum, sed quarto anno mundandum, nec dicitur quæ sit mundatio. Spiritualiter ergo intelligendum est quod dicitur. Quando ingressi fueritis terram. Terram vocat divinam Scripturam, quam primo Judæi susceperunt. Unde plantare ligna pomifera præcepti sunt. Lignorum autem plantatio, meditatio legis est et prædicatio, secundum quod dicitur: Ego plantavi, Apollo rigavit, etc. I Cor. 3.. Bona quidem mandata erant tanquam ligna pomifera, sed illi quod debebant non faciebant, tantum sequentes litteram. Fructus ergo, id est operatio legis, triennio erat immunda, ab Abraham usque ad David, a David usque ad transmigrationem Babylonis; inde usque ad Christum, sicut Matthæus distinxit Matth. 1.. Quarto anno fructum legis sanctum commendat et laudabilem, non tamen adhuc esse Judæis esibilem. Fructus enim legis in quarto anno, id est in adventu Christi, sanctus et laudabilis, quem Sanctum sanctorum faciebat, cujus opera laudabilia et gloriosa. Unde et in paralytico grabatum portante glorificabant Deum Matth. 8., qui dedit talem potestatem hominibus: sed nondum edehat Judæus, quia non conversus. In quinto vero anno, id est prædicantibus apostolis, fructum ejus ederunt quicunque crediderunt. Et plantaveritis, etc. GREG., lib. VIII Moral., cap. 35. Ligna pomifera, etc., usque ad in præsentis vitæ nocte gaudere.

§19:26 Non comedetis, etc. Totum Judæorum et gentilium radit fermentum. Unde nunc prohibet a legis servitute, nunc a gentilium errore. AUG. Non comedere super montes, est superbis cogitationibus non pasci, de quibus Isaias: Omnis mons et collis humiliabitur Isa. 40.. Non augurari volucribus, non attendere quæ rapiunt semen pietatis. Comam in rotundum tondere, est cogitationes dæmonibus consecrare. Barbam radere, est virtutis perfectionem corrumpere, ficte operando. Carnem non incidere, est delectationes non suscipere, quæ et animæ nocent et corpus corrumpunt. Stigmata, prava doctrina, quæ animæ infigitur et difficulter aboletur. Non augurabimini, etc. Per partem totum significat, omnes hujusmodi superstitiones condemnans. Qui enim talia curat observare, Deum videtur infamare, tanquam plus scientiæ avibus quam hominibus contulerit.

**19:27 Neque in rotundum attondebitis comam, etc. Sicut barbari faciunt: debet quisque esse contentus naturalibus ornamentis, ne Creatorem videatur accusare, tanquam impotentem opus suum perficere, nec in honore dæmonum cicinnos nutrire et fovere, sicut student pagani puerorum capita dæmonibus offerre, quod maxime hic videtur prohibere.

††19:28 Stigmata. Legislator etiam curam nostri decoris gerit, ne carne abutamur in his etiam quæ corpus deturpant.

‡‡19:29 Ne prostituas filiam tuam. Carnalem, vel animam. Unde Psal. 21: Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis Unicam meam. Hæc recedendo a Deo tornicantur cum dæmonibus.

§§19:30 Sabbata mea custodite. Ab uno sabbato omne legitimum otium sabbatum appellatur. Sic ab una generali abstinentia studet legislator per singula currere, præcipiens nos ab omni malo abstinere. Unde addit: Et sanctuarium meum metuite. Sicut enim qui digne accedunt, sanctificant, sic qui inique præsumunt, et immundi accedunt, quantum est in se, polluunt, sicut Nadab et Abiu. Unde Apostolus: Inter vos multi infirmi et imbecilles, etc. I Cor. 40. Inde additur: Ego Dominus, sanctus, scilicet, et etiam in sanctis habitans et sanctorum vindicans injuriam.

***19:31 Ad magos. LXX: Ventriloquas, id est pythones, vel falsos prophetas, qui de ventre cordis sui fabulas quasdam et fetentes doctrinas proferunt. Neque ab ariolis, etc. LXX: Veneficis, qui dæmonum scilicet nomina invocant, et aliquando corpus curant, ut animam interficiant.

†††19:32 Coram cano capite, etc. In senibus est sapientia, et in multo tempore prudentia Job 12.. Hinc Paulus ait: Presbyteri duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina I Tim. 5..

‡‡‡19:33 Si habitaverit advena, etc. Terra a Deo nobis data, est virtutum scilicet cultura, et bona doctrina. Si quis ergo ad fidem nostram converti voluerit, et civis terræ nostræ ascribi, non affligamus eum, nec imponamus grave jugum, sicut Pharisæi, de quibus dicitur: Alligant onera gravia et importabilia, digito autem suo nolunt ea movere Matth. 23.. Sit nobis sicut indigena, qui scilicet nutritus est in fide, et crevit in pietate. Hinc Petrus ad eos qui credentes de gentibus circumcidere volebant, ait: Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum? Act. 15.

§§§19:35 Nolite facere, etc. In præcedentibus præcipit in judicio justitiam servari, hic in ponderibus et mensuris, et ne abutamur ad injustitiam justitiæ terminis: hæc enim termini sunt vendentibus et ementibus, sicut leges judicibus; ut ab omni injustitia contra proximum caveatur. Quod enim diviti agrorum possessiones et pecuniæ thesauri, hoc pauperi mensura vini et tritici, et hujusmodi. ISICH. Nolite facere, etc. In judicio mentis non debemus injuste agere, nec mensuras naturalis justitiæ corrumpere, aliter nostra, aliter proximi peccata judicantes. In quo enim judicio judicaverimus, judicabitur et de nobis; et in qua mensura mensi fuerimus, remetietur nobis Matth. 7..

*19:36 Statera justa, etc. ID. Stateras quoque divinas, et mensuras divinas justas habeamus; id est, leges divinæ Scripturæ sancte et juste custodiamus: nihil nostrum inferentes, nihil suum auferentes, ne nobis istud dicatur: Quare transgredimini mandatum Dei propter traditiones vestras? Matth. 15..