7
Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum.*Cum autem implesset. Pulchre ubi præcepta complevit, formam docet suorum exsequendi præceptorum. Nam statim gentilis centurionis servus Domino sanandus offertur, in quo gentiles qui mundana servitute ægri tenebantur, beneficio Dei salvandi exprimuntur. Intravit Capharnaum. Centurionis, etc. Non ante intravit quam verba terminasset, etsi statim post hæc verba non intravit. Priusquam enim intraret, in ipso intervallo mundatus est leprosus, ut Matthæus ponit. Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus: qui illi erat pretiosus. Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judæorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus.Misit ad eum seniores, etc. Divina providentia seniores Judæorum mittuntur, et eis præsentibus languidus sanatur, ut inexcusabiles sint si credere noluerint. Centurio amicos mittit, ne præsentia sua verecundiam Domini gravare videretur, et officium officio provocasse. Significat autem, quia nos qui de gentibus credimus ad Dominum, non ipsi venire possumus quem in carne videre non possumus, sed ad residentem in dextera Patris. Gentilis populus quasi centurio stipatur milite virtutum et spiritualium perfectione, quæ in centum significatur. Sublimis, nihil terrenum a Domino sibi suisque requirens, sed sola æternæ salutis gaudia: et hi pro servis, id est, pro his qui adhuc spiritu servitutis in timore premuntur, Domino supplicant, ut eis paulatim ad superiora provectis, perfecta dilectio foras mittat timorem I Joan. 4.. Matthæus dicit centurionem accessisse, quod per fidem intelligendum est. Per fidem enim vere ad Deum acceditur, quæ in centurione a Domino commendatur: Non inveni tantam fidem in Isræl. Porro Lucas ordine quo gestum est exsequitur, ut intelligere cogeremur, quomodo eum accessisse dicit Matthæus. At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei: Quia dignus est ut hoc illi præstes: diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis.Gentem nostram. Mystice. Gentilis populus (cujus figuram gestat centurio) non longe habet a domo Jesum, tametsi sub tecto invitare non audet, quia, prope timentes eum salutare ipsius. Qui naturali lege recte utitur, ut bona quæ novit operatur, eo illi qui vere bonus est appropiat. At illis quos errore gentilitatis crimina vinxerant, aptari potest, quod alibi dicitur: Quidam enim ex his de longe venerunt Marc. 8.. Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens: Domine, noli vexari: non enim sum dignus ut sub tectum meum intres:§Jesus autem ibat. Solo verbo potenter curaturus, ad humilitatis commendationem visitare dignatur languentem; et qui ad sanandum reguli filium ire noluit, ne divitias honorasse videretur, ad servum vadit, ne servilem conditionem sprevisse putaretur. Elucet fides in operibus dum sanat, sed plus operatur humilitas in affectibus dum vadit. Non sum dignus. Propter vitæ gentilis conscientiam, gravari se magis dignatione putavit Domini quam juvari, nec posse habere hospitem Christum, cujus etsi fide præditus, nondum tamen sacramentis imbutus. Sed quia quod infirmitas humana non præsumit, divina gratia dare novit in figuram gentilis populi, et suam fidem nondum catechizatus a Domino laudari et famulum sanari promeruit. propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te: sed dic verbo, et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites: et dico huic, Vade, et vadit: et alii, Veni, et venit: et servo meo, Fac hoc, et facit.**Nam et ego, etc. Si ego homo sub alio possum imperare minoribus, quanto magis tu, qui super omnia habens famulantes angelos, potes per eorum ministeria sine corporis præsentia dicere infirmitati ut recedat, et recedet, et sanitati ut veniat, et veniet. Quo audito Jesus miratus est: et conversus sequentibus se turbis, dixit: Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni.††Nec in Isræl. Fides istius etiam electioribus et Deum videntibus antefertur. Etiam in isto uno fides gentium præfertur Isræli. 10 Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.‡‡Et reversi sunt. Matthæus planius explicat, quod dicente Domino: Sicut credidisti fiat tibi, sanatus sit puer Matth. 8.. Sed mos est beato Lucæ ab aliis plane exposita breviare, vel etiam de industria præterire quæ breviter dicta ab aliis, vel omissa solertius dilucidare. Invenerunt servum. Credente Domino sanatur servus, quia potest meritum Domini etiam servis suffragari, non tantum fidei merito, sed etiam studio disciplinæ. 11 Et factum est: deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim: et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa.§§Et factum est, etc. Post sanatum infirmum suscitat mortuum, quia infirmitas præcedit mortem. Quæ vocatur Naim. Naim est civitas Galilææ in secundo milliario a Thabor contra meridiem juxta Endor, qui est vicus grandis. Naim autem interpretatur fluctus vel commotio. 12 Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ: et hæc vidua erat: et turba civitatis multa cum illa.***Cum autem appropinquaret, etc. BEDA. Cum Verbum caro factum, gentilem populum per portas fidei, etc., usque ad quod et interim in paucis Judæorum conversis, et tandem in plenitudine imperat. Ecce defunctus efferebatur, etc. Defunctus, qui coram multis extra portam effertur, significat criminaliter peccantem, et peccatum non cordis cubili tegentem, sed indicio operis vel locutionis, quasi per ostia suæ civitatis aliis propalantem. Quem sicut unicum deflet mater Ecclesia, quæ licet ex multis collecta personis, una est tamen virgo mater Ecclesia, singuli autem filii. Porta qua effertur, aliquis est de sensibus quo aliquis in peccatum corruit. Ut qui videt ad concupiscendum, qui autem otiosis vel turpibus audiendis, qui linguam commodat litigiis. Filius unicus matri suæ. AMBR. Adam de terra portatur a quatuor elementis, unde homo constat. Tangitur loculus, etc., usque ad quando avaritiam cogitat, vel quando pro nimia febre tangi non potest. 13 Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere.†††Et turba. Multi cum Domino, multi cum vidua, ut viso miraculo multi Dei laudatores et testes fiant. 14 Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait: Adolescens, tibi dico, surge. 15 Et resedit qui erat mortuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ.‡‡‡Et resedit. Tres mortuos suscitavit Dominus: filiam archisynagogi in domo, id est, cogitatione; filium unicum matris in porta, id est in verbo; Lazarum in monumento, id est in opere. 16 Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam.§§§Visitavit. Dum et Verbum semel incorporari constituit, et quotidie Spiritum sanctum in corda hominum, ut suscitentur mittit. 17 Et exiit hic sermo in universam Judæam de eo, et in omnem circa regionem. 18 Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his.*Et nuntiaverunt. AMBR. Non simplici corde, sed invidia stimulante, etc., usque ad et correcti credant in Jesum et magistro interrogante sibi dicant: Tu es qui venturus es. BED., GREG. Non ait, qui venisti, etc., usque ad quia lapsus amoris fidem non impedit, talis enim lapsus est religiosus. 19 Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? 20 Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: Joannes Baptista misit nos ad te dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? 21 (In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et cæcis multis donavit visum.) 22 Et respondens, dixit illis: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis: quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:Et respondens dixit illis: Euntes renuntiate Joanni quæ vidistis, etc. Sciens Jesus neminem sine Evangelio plene posse credere, quia sicut fides a Veteri incipit Testamento, ita impletur in Novo. Interrogatus de se, non verbo aliquo, sed factis se esse signavit, non respondens ad ea quæ interrogabantur, sed ad scandalum nuntiorum. 23 et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.Beatus. Quasi dicat: Mira quidem facio, sed abjecta pati non dedignor, et cavendum est hominibus ne in me despiciant mortem, qui signa venerantur. Qui non. GREG. Qui de potentia divinitatis non dubitaverit. Hoc non contra Joannem, quem mox adeo commendat, sed non credentes a perfidia revocat, et Joanni exponit quod quærebat, quia Deus salvos faciendi, et Domini Domini exitus mortis Psal. 67.. Visis tot signis et virtutibus, fidelis non potuit de morte ejus dubitare, sed admirari, sed infidelium mens scandalum in illo pertulit, cum et post miracula morientem vidit. 24 Et cum discessissent nuntii Joannis, cœpit de Joanne dicere ad turbas: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam?§Quid. Ubi monuit discipulos Joannis in crucem Dominicam esse credendum: conversus ad turbas, ad virtutem pauperes provocat, ne exaltati corde, mente instabiles, consilio infirmi, speciosa utilibus æternis caduca præferrent, sed crucem potius quam mundi phaleras tollant. Et ideo laudat personam Joannis, qui posthabito amore vitæ etiam justitiæ formam nec mortis timore mutavit. Deserto mundus comparatur, quia adhuc incultus et sterilis in quem non est ita prodeundum, ut homines mente carnis inflatos et virtutis vacuos, et de fragilis mundi gloria jactantes, putemus esse imitandos. Arundinem vento. BED. Per arundinem carnalis animus, qui cum favore vel detractione tangitur, in quamlibet partem inclinatur. Sed Joannes non est arundo vento agitata, quia illum nec gratia blandum nec cujuslibet ira faciebat asperum, nec prospera erigebant, nec adversa inclinabant. 25 Sed quid existis videre? hominem mollibus vestibus indutum? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.**Mollibus vestimentis indutum. Per vestem, corpus humanum intelligitur. Prophetico ergo exemplo ad virtutem subeundæ virtutis hortatur. Ecce quæ in veste pretiosa. Quibus fluida divitiis membra solvuntur, exteros cœlestis regni, sub jure dæmonum (qui sunt reges tenebrarum) intra habitacula hujus mundi consenescunt. 26 Sed quid existis videre? prophetam? Utique dico vobis, et plus quam prophetam:††Plusquam prophetam. Quia angelus: non natura, sed officio, qui supernum judicem nuntiare mittitur. 27 hic est, de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. 28 Dico enim vobis: major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est: qui autem minor est in regno Dei, major est illo.‡‡Dico autem. In hoc non præfertur patriarchis et cunctis hominibus, sed æqualis cæteris sanctis ostenditur. Qui autem. Omnis sanctus qui jam est cum Deo, major est eo qui adhuc est mundo. Vel, ego quem minorem facit multorum opinio, in Ecclesia sanctorum illi prælatus sum. Vel novissimus angelus cœli melior est quovis homine. 29 Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis.§§Et omnis populus. Si hoc a Domino dictum esse intelligitur: audiens Joannem, populus intelligitur esse designatus. Si ab evangelista dicitur interpositum: audiens ipsum Dominum, de Joannis magnitudine disputantem, restat intelligi. 30 Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo. 31 Ait autem Dominus: Cui ergo similes dicam homines generationis hujus? et cui similes sunt?***Cui ergo, etc. Laudato Joanne, transit ad increpandum illos qui nec prædicatione Joannis moti sunt, vel ipsius Christi prædicationem despiciunt. 32 Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.†††Similes sunt pueris. Pueri, doctores sunt spiritu humiles. Forum, synagoga, vel ipsa Jerusalem, in qua jura præceptorum Dei condebantur, quia contribulibus solebant exprobrare quod nec psalmis allecti ad laudes Dei assurrexerunt corde devoto, membrorum agilitate (quod notat saltus) nec threnis (id est lamentationibus prophetarum pro excidiis jam factis vel faciendis) ad pœnitentiam sunt conversi. 33 Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis: Dæmonium habet. 34 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.‡‡‡Venit Filius hominis manducans et bibens. Venit sicut tunc, ita et nunc, utramque viam salutis respuitis. Lamentavimus ad Joannem, cantavimus ad Christum. 35 Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.§§§Justificata est sapientia. Ostendit filios sapientiæ intelligere, nec in abstinendo, nec in manducando esse justitiam, sed in æquanimitate tolerandi inopiam et temperantiam, non se corrumpendi per abundantiam. Non est regnum Dei esca et potus Rom. 14.. Quorum non usus, sed concupiscentia reprehenditur. Justificata, etc. Quidquid me putetis, ego tamen Dei virtus et Dei sapientia juste facere intelligor ab apostolis, quibus Pater revelavit quæ prudentibus abscondit. 36 Rogabat autem illum quidam de pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisæi discubuit.*Rogabat. Sicut proposuerat verbis, ita factis etiam astruit justificatam sapientiam ab omnibus filiis, quia etiam a Maria pœnitente post culpam. 37 Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti:In domo. In cujuscunque domo interiore cognoveris sapientiam et justitiam recumbentem, recurre ad pedes, id est, ad extremam sapientiæ partem, inquire lacrymis, confitere peccata, expande capillos, id est, sterne ante eum cunctas corporis tui dignitates, osculare, id est, nihil nisi sapientiam loqueris. Attulit. Quot habuit in se oblectamenta, tot de se invenit holocausta. HIER. Alabastrum unguenti, id est, corpus cum fide, etc., usque ad id est, peccata Judæorum. 38 et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat.Cœpit rigare. Maria soror Lazari bis eodem functa est officio: semel in Galilæa cum primo accedit cum humilitate et lacrymis, ubi remissionem peccatorum accepit. Secundo, in Bethania, non jam peccatrix nominata, sed casta, et ideo devota: ibi pedes, hic caput inungit. 39 Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum: quia peccatrix est. 40 Et respondens Jesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic. 41 Duo debitores erant cuidam fœneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. 42 Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit? 43 Respondens Simon dixit: Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei: Recte judicasti.§Is cui plus. Secundum homines plus fortasse offendit, cui plus debuerit. Sed per misericordiam Domini causa mutatur, ut amplius diligat qui amplius debuit, tamen gratiam consequatur. Recte judicasti. Sua sententia Pharisæus convincitur, quia sicut phreneticus funem portat ex quo ligetur. 44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.**Intravi in domum. Intravi carne assumpta in populum Judæorum. 45 Osculum mihi non dedisti: hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. 46 Oleo caput meum non unxisti: hæc autem unguento unxit pedes meos.††Oleo caput meum non unxisti. Et si populus ille in Deum se credere et non in hominem fatebatur, tamen ipsam potentiam divinitatis quæ per miracula apparebat, digna laude prædicare neglexit. Sed gentilitas dum mysterium incarnationis credit, summa laude etiam infirma ejus prædicat. 47 Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.‡‡Remittuntur ei peccata. In domo Pharisæi, id est, in custodia legis et prophetarum, non Pharisæus incredulus, sed peccatrix pœnitens glorificatur, quia ardor charitatis in ea rubiginem delictorum combussit. 48 Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata. 49 Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic qui etiam peccata dimittit?§§Et cœperunt qui simul. Sanata ægra, de salute ejus aliis ægrotant. 50 Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.***Fides tua te salvam fecit. Fides salvam fecit, quia quod petiit, posse accipere non dubitavit, quia jam spem ab illo acceperat, a quo salutem quærebat.

*7:1 Cum autem implesset. Pulchre ubi præcepta complevit, formam docet suorum exsequendi præceptorum. Nam statim gentilis centurionis servus Domino sanandus offertur, in quo gentiles qui mundana servitute ægri tenebantur, beneficio Dei salvandi exprimuntur. Intravit Capharnaum. Centurionis, etc. Non ante intravit quam verba terminasset, etsi statim post hæc verba non intravit. Priusquam enim intraret, in ipso intervallo mundatus est leprosus, ut Matthæus ponit.

7:3 Misit ad eum seniores, etc. Divina providentia seniores Judæorum mittuntur, et eis præsentibus languidus sanatur, ut inexcusabiles sint si credere noluerint. Centurio amicos mittit, ne præsentia sua verecundiam Domini gravare videretur, et officium officio provocasse. Significat autem, quia nos qui de gentibus credimus ad Dominum, non ipsi venire possumus quem in carne videre non possumus, sed ad residentem in dextera Patris. Gentilis populus quasi centurio stipatur milite virtutum et spiritualium perfectione, quæ in centum significatur. Sublimis, nihil terrenum a Domino sibi suisque requirens, sed sola æternæ salutis gaudia: et hi pro servis, id est, pro his qui adhuc spiritu servitutis in timore premuntur, Domino supplicant, ut eis paulatim ad superiora provectis, perfecta dilectio foras mittat timorem I Joan. 4.. Matthæus dicit centurionem accessisse, quod per fidem intelligendum est. Per fidem enim vere ad Deum acceditur, quæ in centurione a Domino commendatur: Non inveni tantam fidem in Isræl. Porro Lucas ordine quo gestum est exsequitur, ut intelligere cogeremur, quomodo eum accessisse dicit Matthæus.

7:5 Gentem nostram. Mystice. Gentilis populus (cujus figuram gestat centurio) non longe habet a domo Jesum, tametsi sub tecto invitare non audet, quia, prope timentes eum salutare ipsius. Qui naturali lege recte utitur, ut bona quæ novit operatur, eo illi qui vere bonus est appropiat. At illis quos errore gentilitatis crimina vinxerant, aptari potest, quod alibi dicitur: Quidam enim ex his de longe venerunt Marc. 8..

§7:6 Jesus autem ibat. Solo verbo potenter curaturus, ad humilitatis commendationem visitare dignatur languentem; et qui ad sanandum reguli filium ire noluit, ne divitias honorasse videretur, ad servum vadit, ne servilem conditionem sprevisse putaretur. Elucet fides in operibus dum sanat, sed plus operatur humilitas in affectibus dum vadit. Non sum dignus. Propter vitæ gentilis conscientiam, gravari se magis dignatione putavit Domini quam juvari, nec posse habere hospitem Christum, cujus etsi fide præditus, nondum tamen sacramentis imbutus. Sed quia quod infirmitas humana non præsumit, divina gratia dare novit in figuram gentilis populi, et suam fidem nondum catechizatus a Domino laudari et famulum sanari promeruit.

**7:8 Nam et ego, etc. Si ego homo sub alio possum imperare minoribus, quanto magis tu, qui super omnia habens famulantes angelos, potes per eorum ministeria sine corporis præsentia dicere infirmitati ut recedat, et recedet, et sanitati ut veniat, et veniet.

††7:9 Nec in Isræl. Fides istius etiam electioribus et Deum videntibus antefertur. Etiam in isto uno fides gentium præfertur Isræli.

‡‡7:10 Et reversi sunt. Matthæus planius explicat, quod dicente Domino: Sicut credidisti fiat tibi, sanatus sit puer Matth. 8.. Sed mos est beato Lucæ ab aliis plane exposita breviare, vel etiam de industria præterire quæ breviter dicta ab aliis, vel omissa solertius dilucidare. Invenerunt servum. Credente Domino sanatur servus, quia potest meritum Domini etiam servis suffragari, non tantum fidei merito, sed etiam studio disciplinæ.

§§7:11 Et factum est, etc. Post sanatum infirmum suscitat mortuum, quia infirmitas præcedit mortem. Quæ vocatur Naim. Naim est civitas Galilææ in secundo milliario a Thabor contra meridiem juxta Endor, qui est vicus grandis. Naim autem interpretatur fluctus vel commotio.

***7:12 Cum autem appropinquaret, etc. BEDA. Cum Verbum caro factum, gentilem populum per portas fidei, etc., usque ad quod et interim in paucis Judæorum conversis, et tandem in plenitudine imperat. Ecce defunctus efferebatur, etc. Defunctus, qui coram multis extra portam effertur, significat criminaliter peccantem, et peccatum non cordis cubili tegentem, sed indicio operis vel locutionis, quasi per ostia suæ civitatis aliis propalantem. Quem sicut unicum deflet mater Ecclesia, quæ licet ex multis collecta personis, una est tamen virgo mater Ecclesia, singuli autem filii. Porta qua effertur, aliquis est de sensibus quo aliquis in peccatum corruit. Ut qui videt ad concupiscendum, qui autem otiosis vel turpibus audiendis, qui linguam commodat litigiis. Filius unicus matri suæ. AMBR. Adam de terra portatur a quatuor elementis, unde homo constat. Tangitur loculus, etc., usque ad quando avaritiam cogitat, vel quando pro nimia febre tangi non potest.

†††7:13 Et turba. Multi cum Domino, multi cum vidua, ut viso miraculo multi Dei laudatores et testes fiant.

‡‡‡7:15 Et resedit. Tres mortuos suscitavit Dominus: filiam archisynagogi in domo, id est, cogitatione; filium unicum matris in porta, id est in verbo; Lazarum in monumento, id est in opere.

§§§7:16 Visitavit. Dum et Verbum semel incorporari constituit, et quotidie Spiritum sanctum in corda hominum, ut suscitentur mittit.

*7:18 Et nuntiaverunt. AMBR. Non simplici corde, sed invidia stimulante, etc., usque ad et correcti credant in Jesum et magistro interrogante sibi dicant: Tu es qui venturus es. BED., GREG. Non ait, qui venisti, etc., usque ad quia lapsus amoris fidem non impedit, talis enim lapsus est religiosus.

7:22 Et respondens dixit illis: Euntes renuntiate Joanni quæ vidistis, etc. Sciens Jesus neminem sine Evangelio plene posse credere, quia sicut fides a Veteri incipit Testamento, ita impletur in Novo. Interrogatus de se, non verbo aliquo, sed factis se esse signavit, non respondens ad ea quæ interrogabantur, sed ad scandalum nuntiorum.

7:23 Beatus. Quasi dicat: Mira quidem facio, sed abjecta pati non dedignor, et cavendum est hominibus ne in me despiciant mortem, qui signa venerantur. Qui non. GREG. Qui de potentia divinitatis non dubitaverit. Hoc non contra Joannem, quem mox adeo commendat, sed non credentes a perfidia revocat, et Joanni exponit quod quærebat, quia Deus salvos faciendi, et Domini Domini exitus mortis Psal. 67.. Visis tot signis et virtutibus, fidelis non potuit de morte ejus dubitare, sed admirari, sed infidelium mens scandalum in illo pertulit, cum et post miracula morientem vidit.

§7:24 Quid. Ubi monuit discipulos Joannis in crucem Dominicam esse credendum: conversus ad turbas, ad virtutem pauperes provocat, ne exaltati corde, mente instabiles, consilio infirmi, speciosa utilibus æternis caduca præferrent, sed crucem potius quam mundi phaleras tollant. Et ideo laudat personam Joannis, qui posthabito amore vitæ etiam justitiæ formam nec mortis timore mutavit. Deserto mundus comparatur, quia adhuc incultus et sterilis in quem non est ita prodeundum, ut homines mente carnis inflatos et virtutis vacuos, et de fragilis mundi gloria jactantes, putemus esse imitandos. Arundinem vento. BED. Per arundinem carnalis animus, qui cum favore vel detractione tangitur, in quamlibet partem inclinatur. Sed Joannes non est arundo vento agitata, quia illum nec gratia blandum nec cujuslibet ira faciebat asperum, nec prospera erigebant, nec adversa inclinabant.

**7:25 Mollibus vestimentis indutum. Per vestem, corpus humanum intelligitur. Prophetico ergo exemplo ad virtutem subeundæ virtutis hortatur. Ecce quæ in veste pretiosa. Quibus fluida divitiis membra solvuntur, exteros cœlestis regni, sub jure dæmonum (qui sunt reges tenebrarum) intra habitacula hujus mundi consenescunt.

††7:26 Plusquam prophetam. Quia angelus: non natura, sed officio, qui supernum judicem nuntiare mittitur.

‡‡7:28 Dico autem. In hoc non præfertur patriarchis et cunctis hominibus, sed æqualis cæteris sanctis ostenditur. Qui autem. Omnis sanctus qui jam est cum Deo, major est eo qui adhuc est mundo. Vel, ego quem minorem facit multorum opinio, in Ecclesia sanctorum illi prælatus sum. Vel novissimus angelus cœli melior est quovis homine.

§§7:29 Et omnis populus. Si hoc a Domino dictum esse intelligitur: audiens Joannem, populus intelligitur esse designatus. Si ab evangelista dicitur interpositum: audiens ipsum Dominum, de Joannis magnitudine disputantem, restat intelligi.

***7:31 Cui ergo, etc. Laudato Joanne, transit ad increpandum illos qui nec prædicatione Joannis moti sunt, vel ipsius Christi prædicationem despiciunt.

†††7:32 Similes sunt pueris. Pueri, doctores sunt spiritu humiles. Forum, synagoga, vel ipsa Jerusalem, in qua jura præceptorum Dei condebantur, quia contribulibus solebant exprobrare quod nec psalmis allecti ad laudes Dei assurrexerunt corde devoto, membrorum agilitate (quod notat saltus) nec threnis (id est lamentationibus prophetarum pro excidiis jam factis vel faciendis) ad pœnitentiam sunt conversi.

‡‡‡7:34 Venit Filius hominis manducans et bibens. Venit sicut tunc, ita et nunc, utramque viam salutis respuitis. Lamentavimus ad Joannem, cantavimus ad Christum.

§§§7:35 Justificata est sapientia. Ostendit filios sapientiæ intelligere, nec in abstinendo, nec in manducando esse justitiam, sed in æquanimitate tolerandi inopiam et temperantiam, non se corrumpendi per abundantiam. Non est regnum Dei esca et potus Rom. 14.. Quorum non usus, sed concupiscentia reprehenditur. Justificata, etc. Quidquid me putetis, ego tamen Dei virtus et Dei sapientia juste facere intelligor ab apostolis, quibus Pater revelavit quæ prudentibus abscondit.

*7:36 Rogabat. Sicut proposuerat verbis, ita factis etiam astruit justificatam sapientiam ab omnibus filiis, quia etiam a Maria pœnitente post culpam.

7:37 In domo. In cujuscunque domo interiore cognoveris sapientiam et justitiam recumbentem, recurre ad pedes, id est, ad extremam sapientiæ partem, inquire lacrymis, confitere peccata, expande capillos, id est, sterne ante eum cunctas corporis tui dignitates, osculare, id est, nihil nisi sapientiam loqueris. Attulit. Quot habuit in se oblectamenta, tot de se invenit holocausta. HIER. Alabastrum unguenti, id est, corpus cum fide, etc., usque ad id est, peccata Judæorum.

7:38 Cœpit rigare. Maria soror Lazari bis eodem functa est officio: semel in Galilæa cum primo accedit cum humilitate et lacrymis, ubi remissionem peccatorum accepit. Secundo, in Bethania, non jam peccatrix nominata, sed casta, et ideo devota: ibi pedes, hic caput inungit.

§7:43 Is cui plus. Secundum homines plus fortasse offendit, cui plus debuerit. Sed per misericordiam Domini causa mutatur, ut amplius diligat qui amplius debuit, tamen gratiam consequatur. Recte judicasti. Sua sententia Pharisæus convincitur, quia sicut phreneticus funem portat ex quo ligetur.

**7:44 Intravi in domum. Intravi carne assumpta in populum Judæorum.

††7:46 Oleo caput meum non unxisti. Et si populus ille in Deum se credere et non in hominem fatebatur, tamen ipsam potentiam divinitatis quæ per miracula apparebat, digna laude prædicare neglexit. Sed gentilitas dum mysterium incarnationis credit, summa laude etiam infirma ejus prædicat.

‡‡7:47 Remittuntur ei peccata. In domo Pharisæi, id est, in custodia legis et prophetarum, non Pharisæus incredulus, sed peccatrix pœnitens glorificatur, quia ardor charitatis in ea rubiginem delictorum combussit.

§§7:49 Et cœperunt qui simul. Sanata ægra, de salute ejus aliis ægrotant.

***7:50 Fides tua te salvam fecit. Fides salvam fecit, quia quod petiit, posse accipere non dubitavit, quia jam spem ab illo acceperat, a quo salutem quærebat.