13
Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.*Aderant autem. Dum magister veritatis præsentes instrueret qualiter se præparare deberent ad adventum judicis, et qualiter qui se non præparant sunt damnandi, nuntiatur ei de Galilæis, quod quasi juste ideo petierunt, quod non bene se præparaverunt: et respondet Dominus, et illos vere fuisse peccatores et juste periisse, et similiter alios peccatores perituros, si se peccatores non attendunt. Nuntiantes. Quasi dicant: Apparet istos fuisse peccatores et damnandos in æternum, qui tam scelerata morte ab impio præside inter sua sacrificia occisi sunt. De Galilæis. Galilæi impias scelerata morte scelerum suorum pœnas solvunt, quibus tamen non ipsa mors obfuit, ut in secundam mortem mitterentur, sed improba vita. Puniti sunt autem ad correctionem viventium, ut flagellato pestilente stultus sapientior fiat, vel ad exemplar corrigi nolentium, ideoque pessime periturorum. Et respondens dixit illis: Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt? Non, dico vobis: sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.Omnes, etc. Hoc impletum est post passionem Domini quando Romani impœnitentes Judæos incipiendo a Galilæa adeo devastaverunt, ut non solum atria templi, sed etiam interiora domus, quo Galilæorum accessus non erat, humano sanguine fœdarentur. Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem?Sicut illi decem. Isti Hierosolymitæ sicut et Galilæi non soli peccatores fuerunt, sed in terrorem reliquorum puniti sunt; qui ruina turris pressi significant Judæos qui pœnitere noluerunt, cum suis mœnibus esse perituros. Nec frustra decem et octo, qui numerus apud Græcos ex iota et ita exprimitur, hoc est ex eisdem litteris quibus nomen Jesus incipit. Significat autem Judæos hinc maxime perituros, qui nomen Salvatoris recipere noluerint. Illa turris significat illum qui est turris fortitudinis, quæ merito in Siloa, quia Siloa, quod interpretatur missus, significat eum qui missus a Patre venit in mundum, qui omnes super quos ceciderit conteret. Non, dico vobis: sed si pœnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis. Dicebat autem et hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invenit.§Arborem fici. In origine humani generis Adam et Eva cum peccassent de foliis ficulneæ succinctoria sibi fecerunt. Per folia ergo ficulneæ intelliguntur peccata. Erant autem sub arbore fici, tanquam sub umbra mortis, de quibus dictum est: Qui sedebant sub umbra mortis lumen ortum est eis Isa. 9.. Dixit autem ad cultorem vineæ: Ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat?**Quærens fructum. Vinea Domini sabaoh, domus Isræl est, in qua domo Synagoga condita est sicut ficus in vinea. Sed qui in vinea peccantem a viatoribus permisit diripi, hanc etiam ficum jussit excidi. In qua quærit fructum, non qui adesse nesciret, sed ostendit in figura, quia in Synagoga jam fructum habere deberet. Nec ante tempus quærit qui per triennium venit. Qui per Moysen Synagogam instituit, ipse in carne apparens in Synagoga crebris docet, fructum fidei quærit, sed in Pharisæis non reperit. Dixit autem ad cultorem vineæ. Cultor vineæ, doctores sunt et apostoli quorum precibus et monitis assidua Dei cura suggeritur, quibus Dominus sæpe de infructuosa gente Judæorum conqueritur, quod per tres annos suæ visitationis, id est, in legalibus edictis, propheticis contestationibus, Evangelii gratia, negligens exstiterit. Ut quid etiam terram, etc. Potest per terram sterili ficu occupatam Judaica plebs signari, quæ noxia præpositorum umbra premitur, ne lumen veritatis videat et exemplis eorum impeditur, ne sole dilectionis calescat; unde Matth. 23.: Væ vobis, Scribæ et Pharisæi, etc. Terram occupat, qui locum quem tenet bonis operibus non exercet, qui exemplo pravitatis impedimentum præstat cæteris. At ille respondens, dicit illi: Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora,††Usquedum fodiam, etc. Donec radicem infructuosæ mentis humilem, et præsentium pressurarum, et æternæ damnationis incutiendo metum. Fossa quippe in imo est, et increpatio, dum mentem sibi demonstrat, humiliat. Novit cultor terram excolere, qui novit vitia reprehendere. Intellexit duritiam et superbiam Judæorum causam esse sterilitatis. Pollicetur itaque dura corda apostolicis ligonibus esse fodienda, et superbientia ad humilitatem revocanda. Mittam stercora. Id est, malorum quæ fecit abominationem ad animum reducam, et compunctionis gratiam cum fructibus boni operis quasi de pinguedine stercoris exsuscitem. Peccata enim carnis stercora dicuntur, quæ immittuntur ad radicem arboris, quando pravitatis conscientiæ tangitur cogitationis memoria, et dum inde pœnitet quasi per tactum stercoris redit ad fecunditatem operis. et siquidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides eam.‡‡Et si quidem. Cum pœnitentiæ ordo exigeret, ut apponeret, reservabitur vel aliquid tale, nihil tamen subjunxit, sed suspendit sententiam. Sin autem. Scilicet, non fecerit fructum, continue judicium venturæ damnationis annexuit, quia procliviores ad negandum quam ad credendum videbat. 10 Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis.§§Erat autem docens. Hanc similitudinem de ficulnea dicitur Dominus docuisse in Synagoga, ut intimetur ad ipsam Synagogam pertinuisse parabolam. Quod enim fructum quærit in ficulnea nec invenit, significat quod verbum commodat Synagogæ, nec illa recipit, quam tamen non ex toto exstirpandam, sed reliquias per fidem salvandas intelligens, mox ibidem primitivæ Ecclesiæ sanatio sub specie incurvæ mulieris subsequitur. Idem enim significat ficulnea reservata quod mulier erecta. Sabbatis. Sabbatis docet et curvam erigit, quia per verbum prædicationis a temporalibus ad æterna erectos ad quietem resurrectionis perducit. 11 Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere.***Ecce mulier, etc. Hæc mulier non nisi post decem et octo annos erigi potuit, quia humana natura hanc corruptionem deponere et ad induendam incorruptionem æternæ beatitudinis erigi non poterit, nisi prius impleverit legem quæ in decem præceptis continetur, et gratiam in qua Christi resurrectio facta est et nostra exspectatur. Annis, etc. Senarius in quo mundi creatura perfecta est, operum perfectionem signat, qui per tres multiplicatos decem et octo reddit, et signat eos qui in tribus temporibus Dominicæ visitationis, scilicet ante legem et sub lege et sub gratia, perfectionem operum habent. Hoc ergo tempore Judæa a suæ mentis rectitudine curvata fuit, quæ magis terrena quam cœlestia noverat, operatur. 12 Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. 13 Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum. 14 Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ: Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.†††Quia Sabbato. Deus ab operibus mundi Sabbato requievit. Unde et Moyses Sabbato a servili et noxia actione feriandum præcepit, præfigurans tempus quo nostra sæcularia opera, non vero religiosa, id est laudandi Deum cessabunt. In signum hujus rei etiam Sabbato Dominus curat. Hoc autem non intelligens archisynagogus fallitur et fallit, quia lex in Sabbato non hominem curare, sed servilia opera facere, id est peccatis gravari prohibuit. 15 Respondens autem ad illum Dominus, dixit: Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare?‡‡‡Hypocritæ. Merito hypocritas, id est simulatores vocat, qui cum magistri plebium videri appetant, sanationem hominis non reverentur postponere curæ pecoris. Non solvit bovem. Mystice. Bos qui cognovit possessorem suum et asinus qui novit præsepe domini sui, Judaicum et Gentilem populum significant, qui uterque peccati vinculis absolutus, sitim æstumque hujus mundi per haustum Dominici fontis deposuit. In his ergo duobus animalibus vocationem duorum populorum, adversantibus Judæis, prænuntiat Dominus. 16 Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati?§§§Hanc autem, etc. Filia Abrahæ, quæque fidelis anima filia Abrahæ, Ecclesia de utroque populo ad fidem collecta, quæ tempore legis et Dominicæ resurrectionis impleto, per septiformem gratiam Spiritus sancti vincula longæ captivitatis erupit: et sic idem est bovem vel asinum a præsepio solutos ad potum agi, quod est filiam Abrahæ a vinculo noxiæ inclinationis erigi 17 Et cum hæc diceret, erubescebant omnes adversarii ejus: et omnis populus gaudebat in universis, quæ gloriose fiebant ab eo.*Erubescebant omnes. Qui de dictis Salvatoris erubescunt, ficulneæ sterili se similes ostendunt. Qui ergo gaudent de miraculis, pertinent ad filiam Abrahæ, id est Ecclesiam, Deum de sua erectione glorificantem. Adversarii. Scribæ et Pharisæi, qui nec aperte veritati contradicere possunt, nec propter invidiam credere volunt. Omnis populus gaudebat. Simplices, humiles verba veritatis et miracula amantes, et isti sunt figura gentium, quæ excæcatis Judæis congregandæ sunt ad fidem per humilitatem. Unde et Salvator fidem eorum commendat sub comparatione grani sinapis. 18 Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile æstimabo illud?Dicebat ergo. Quandoquidem aderant gaudentes et glorificantes, dicebat ad commendationem et instructionem illorum qui per humilitatem et fidei fervorem exaltandi sunt in Ecclesia. 19 Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam: et volucres cæli requieverunt in ramis ejus.Simile est, etc. Granum sinapis, res vilis et simplex, sed, si teritur, vim suam fundit. Regnum ergo cœlorum, id est fides per quam venitur ad regnum, comparatur grano sinapis: quia primo humilis et quasi abjecta et amari saporis propter infirmitatem Christi et scandalum crucis; sed trita adversis, gratiam suæ virtutis effundit et odore suo circumstantes adimplet, dum gloriam resurrectionis et ascensionis etiam post mortem prædicavit toto orbe terrarum. Vel corpus Christi granum sinapis, quod accipiens Joseph in horto sepelivit, quod postea in resurrectione et ascensione crevit. Expandit ramos, prædicatores per totum mundum mittens, in quorum dictis et consolationibus fideles a fatigatione mundi respirant. 20 Et iterum dixit: Cui simile æstimabo regnum Dei? 21 Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ sata tria, donec fermentaretur totum.§Quod acceptum, etc. Mulier Ecclesia, cujus farina sumus, quotquot timoris et spei exercitio quasi mola superiore et inferiore conterimur, ut unus panis multi simus in Christo. Abscondit ergo Ecclesia fermentum dilectionis in farinæ sata tria, quia præcipit ut diligamus Deum toto corde, tota anima, tota virtute. 22 Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem.**Et ibat, etc. Ubique indifferenter prædicabat, non personas discernens, sed salutem credentibus quærens. 23 Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos: 24 Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt.††Contendite intrare, etc. Quasi diceret: Vere pauci, et illi cum magnis laboribus, quia nisi mentis intentio ferveat, unda mundi non vincitur, per quam anima ad ima semper revocatur. 25 Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis:‡‡Cum autem, etc. Paterfamilias Christus, cum ubique ex Divinitate sit, illis jam intus esse dicitur, quos in cœlo præsens sua visione lætificat, sed quasi foris est his quos in hac peregrinatione certantes occultus adjuvat. Intrabit ergo cum totam Ecclesiam ad sui contemplationem perducet. Claudet ostium, cum reprobis locum pœnitentiæ tollet, qui foris stantes pulsabunt, id est a justis segregati, misericordiam quam contempserunt frustra implorabunt. Incipietis foris stare. Modo tempore misericordiæ contendite, quia tempore judicii reprobis tollitur locus pœnitentiæ, qui nunc aperitur cunctis pie quærentibus. Nescio vos. Non novit lux tenebras, id est non aspicit, quia, si aspiceret, tenebræ non essent. 26 tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.§§Manducavimus, etc. Non festivitatum epulatio juvat, quæ fidei pietas non commendat. Non scientia Scripturarum notum Deo facit, quem operum iniquitas indignum ostendit. Vel de Judæis simpliciter intelligendum est, qui respuentes mysteria fidei, gratos se Deo arbitrantur, quod in templo victimis oblatis coram Domino epulantur, et lectionem prophetarum auscultant. Vel mystice: Manducat coram Domino et bibit, qui verbi pabulum avide suscipit. In plateis, etc. Scriptura in obscurioribus cibus est, quia quasi exponendo frangitur, et manducando glutitur. Potus enim in apertioribus, ubi ita absorbetur sicut invenitur. Et occulta ergo et aperta se intellexisse testantur, qui, reprobante judice, quod manducaverunt conqueruntur. 27 Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis. 28 Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.***Ibi erit fletus, etc. Fletus de ardore, stridor dentium de frigore solet excitari, quia ibi transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium. Vel stridor prodit indignantis affectum, quod sero pœnitet, quod deliquit pertinaciter. Vel stridebunt dentibus, qui hic de edacitate gaudebunt. Flebunt oculi qui hic per concupiscentias vagabuntur. Et nota per fletum qui est oculorum, et stridorem dentium, veram impiorum resurrectionem. 29 Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei.†††Et venient. Multi prius ferventes postea torpent. Multi prius frigidi, subito ardescunt. Multi in sæculo despecti, in futuro sunt glorificandi. Alii apud homines gloriosi, in futuro sunt damnandi. Vel gentiles, qui diu sine fide vixerant, ad fidem sunt vocandi, Judæi exsecrandi. 30 Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi. 31 In ipsa die accesserunt quidam pharisæorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. 32 Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor.‡‡‡Dicite vulpi, etc. Vulpis animal dolosum, in fovea ad insidias latens, odore fetens, nunquam rectis itineribus incedens. Hæc omnia hæreticis (quorum typum tenet Herodes) congruunt, qui Christum, id est humilitatem Christianæ fidei, in credentibus conantur exstinguere. Ecce ejicio dæmonia, etc. Quasi diceret: Nec Herodes, nec hæretici quorum ipse figura est, poterunt perturbare quod intendo facere. Intendo autem ejicere dæmonia de cordibus hominum, ut relictis vanitatibus in me credant; et perficere sanitates, ut secundum mea præcepta vivant; postea consummor in meo corpore, quod est Ecclesia, quam in die resurrectionis glorificatam ad consortium angelorum perducam. 33 Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Jerusalem.§§§Verumtamen oportet. Non poterit perturbare Herodes quin ita agam et ita consummar, sed nec mortem corporis mei poterit operari, quam in Jerusalem oportet fieri, ubi non ipse sed Pilatus dominatur. Hodie et cras, etc. Prima dies, est per Dei gratiam abrenuntiare vanitatibus. Secunda, concordare veritati moribus et vita. Tertia, est ultima glorificatio. 34 Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti?*Jerusalem, etc. Ubi prophetæ mei, ibi ego caput prophetarum debeo immolari, pro quo peccato juste ipsa destruetur, cui destructioni eorum sicut pius pater condoleo. Quoties volui congregare. Ac si dicat: Ego volui et tu noluisti: et quotquot congregavi mea voluntate semper efficaci, te nolente feci, quia ingrata semper fuisti. Filios tuos. In hoc quod dicit: Quoties volui congregare filios tuos, etc., omnes retro prophetas a se missos testatur. Quemadmodum avis, etc. Pulchre qui Herodem de sua nece tractantem vulpem vocaverat, se avi comparat, quia fraudulenta vulpes semper avibus insidias tendit. 35 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini.Domus vestra. Templum vel civitas, quia, occiso Domino, Romani quasi vacuum nidum diripientes, tulerunt locum et gentem. Non videbitis me, etc. Nisi pœnitentiam egeritis et confessi fueritis me Filium omnipotentis Patris, in secundo adventu faciem meam non videbitis. Cum dicetis, etc. Hoc quidem turbæ dixerunt Domino veniente in Jerusalem. Sed quia Lucas non dicit Dominum ad Galilæos postea reversum, ut ab illis hoc ei decantaretur, cogit mystice hoc de adventu claritatis intelligi.

*13:1 Aderant autem. Dum magister veritatis præsentes instrueret qualiter se præparare deberent ad adventum judicis, et qualiter qui se non præparant sunt damnandi, nuntiatur ei de Galilæis, quod quasi juste ideo petierunt, quod non bene se præparaverunt: et respondet Dominus, et illos vere fuisse peccatores et juste periisse, et similiter alios peccatores perituros, si se peccatores non attendunt. Nuntiantes. Quasi dicant: Apparet istos fuisse peccatores et damnandos in æternum, qui tam scelerata morte ab impio præside inter sua sacrificia occisi sunt. De Galilæis. Galilæi impias scelerata morte scelerum suorum pœnas solvunt, quibus tamen non ipsa mors obfuit, ut in secundam mortem mitterentur, sed improba vita. Puniti sunt autem ad correctionem viventium, ut flagellato pestilente stultus sapientior fiat, vel ad exemplar corrigi nolentium, ideoque pessime periturorum.

13:3 Omnes, etc. Hoc impletum est post passionem Domini quando Romani impœnitentes Judæos incipiendo a Galilæa adeo devastaverunt, ut non solum atria templi, sed etiam interiora domus, quo Galilæorum accessus non erat, humano sanguine fœdarentur.

13:4 Sicut illi decem. Isti Hierosolymitæ sicut et Galilæi non soli peccatores fuerunt, sed in terrorem reliquorum puniti sunt; qui ruina turris pressi significant Judæos qui pœnitere noluerunt, cum suis mœnibus esse perituros. Nec frustra decem et octo, qui numerus apud Græcos ex iota et ita exprimitur, hoc est ex eisdem litteris quibus nomen Jesus incipit. Significat autem Judæos hinc maxime perituros, qui nomen Salvatoris recipere noluerint. Illa turris significat illum qui est turris fortitudinis, quæ merito in Siloa, quia Siloa, quod interpretatur missus, significat eum qui missus a Patre venit in mundum, qui omnes super quos ceciderit conteret.

§13:6 Arborem fici. In origine humani generis Adam et Eva cum peccassent de foliis ficulneæ succinctoria sibi fecerunt. Per folia ergo ficulneæ intelliguntur peccata. Erant autem sub arbore fici, tanquam sub umbra mortis, de quibus dictum est: Qui sedebant sub umbra mortis lumen ortum est eis Isa. 9..

**13:7 Quærens fructum. Vinea Domini sabaoh, domus Isræl est, in qua domo Synagoga condita est sicut ficus in vinea. Sed qui in vinea peccantem a viatoribus permisit diripi, hanc etiam ficum jussit excidi. In qua quærit fructum, non qui adesse nesciret, sed ostendit in figura, quia in Synagoga jam fructum habere deberet. Nec ante tempus quærit qui per triennium venit. Qui per Moysen Synagogam instituit, ipse in carne apparens in Synagoga crebris docet, fructum fidei quærit, sed in Pharisæis non reperit. Dixit autem ad cultorem vineæ. Cultor vineæ, doctores sunt et apostoli quorum precibus et monitis assidua Dei cura suggeritur, quibus Dominus sæpe de infructuosa gente Judæorum conqueritur, quod per tres annos suæ visitationis, id est, in legalibus edictis, propheticis contestationibus, Evangelii gratia, negligens exstiterit. Ut quid etiam terram, etc. Potest per terram sterili ficu occupatam Judaica plebs signari, quæ noxia præpositorum umbra premitur, ne lumen veritatis videat et exemplis eorum impeditur, ne sole dilectionis calescat; unde Matth. 23.: Væ vobis, Scribæ et Pharisæi, etc. Terram occupat, qui locum quem tenet bonis operibus non exercet, qui exemplo pravitatis impedimentum præstat cæteris.

††13:8 Usquedum fodiam, etc. Donec radicem infructuosæ mentis humilem, et præsentium pressurarum, et æternæ damnationis incutiendo metum. Fossa quippe in imo est, et increpatio, dum mentem sibi demonstrat, humiliat. Novit cultor terram excolere, qui novit vitia reprehendere. Intellexit duritiam et superbiam Judæorum causam esse sterilitatis. Pollicetur itaque dura corda apostolicis ligonibus esse fodienda, et superbientia ad humilitatem revocanda. Mittam stercora. Id est, malorum quæ fecit abominationem ad animum reducam, et compunctionis gratiam cum fructibus boni operis quasi de pinguedine stercoris exsuscitem. Peccata enim carnis stercora dicuntur, quæ immittuntur ad radicem arboris, quando pravitatis conscientiæ tangitur cogitationis memoria, et dum inde pœnitet quasi per tactum stercoris redit ad fecunditatem operis.

‡‡13:9 Et si quidem. Cum pœnitentiæ ordo exigeret, ut apponeret, reservabitur vel aliquid tale, nihil tamen subjunxit, sed suspendit sententiam. Sin autem. Scilicet, non fecerit fructum, continue judicium venturæ damnationis annexuit, quia procliviores ad negandum quam ad credendum videbat.

§§13:10 Erat autem docens. Hanc similitudinem de ficulnea dicitur Dominus docuisse in Synagoga, ut intimetur ad ipsam Synagogam pertinuisse parabolam. Quod enim fructum quærit in ficulnea nec invenit, significat quod verbum commodat Synagogæ, nec illa recipit, quam tamen non ex toto exstirpandam, sed reliquias per fidem salvandas intelligens, mox ibidem primitivæ Ecclesiæ sanatio sub specie incurvæ mulieris subsequitur. Idem enim significat ficulnea reservata quod mulier erecta. Sabbatis. Sabbatis docet et curvam erigit, quia per verbum prædicationis a temporalibus ad æterna erectos ad quietem resurrectionis perducit.

***13:11 Ecce mulier, etc. Hæc mulier non nisi post decem et octo annos erigi potuit, quia humana natura hanc corruptionem deponere et ad induendam incorruptionem æternæ beatitudinis erigi non poterit, nisi prius impleverit legem quæ in decem præceptis continetur, et gratiam in qua Christi resurrectio facta est et nostra exspectatur. Annis, etc. Senarius in quo mundi creatura perfecta est, operum perfectionem signat, qui per tres multiplicatos decem et octo reddit, et signat eos qui in tribus temporibus Dominicæ visitationis, scilicet ante legem et sub lege et sub gratia, perfectionem operum habent. Hoc ergo tempore Judæa a suæ mentis rectitudine curvata fuit, quæ magis terrena quam cœlestia noverat, operatur.

†††13:14 Quia Sabbato. Deus ab operibus mundi Sabbato requievit. Unde et Moyses Sabbato a servili et noxia actione feriandum præcepit, præfigurans tempus quo nostra sæcularia opera, non vero religiosa, id est laudandi Deum cessabunt. In signum hujus rei etiam Sabbato Dominus curat. Hoc autem non intelligens archisynagogus fallitur et fallit, quia lex in Sabbato non hominem curare, sed servilia opera facere, id est peccatis gravari prohibuit.

‡‡‡13:15 Hypocritæ. Merito hypocritas, id est simulatores vocat, qui cum magistri plebium videri appetant, sanationem hominis non reverentur postponere curæ pecoris. Non solvit bovem. Mystice. Bos qui cognovit possessorem suum et asinus qui novit præsepe domini sui, Judaicum et Gentilem populum significant, qui uterque peccati vinculis absolutus, sitim æstumque hujus mundi per haustum Dominici fontis deposuit. In his ergo duobus animalibus vocationem duorum populorum, adversantibus Judæis, prænuntiat Dominus.

§§§13:16 Hanc autem, etc. Filia Abrahæ, quæque fidelis anima filia Abrahæ, Ecclesia de utroque populo ad fidem collecta, quæ tempore legis et Dominicæ resurrectionis impleto, per septiformem gratiam Spiritus sancti vincula longæ captivitatis erupit: et sic idem est bovem vel asinum a præsepio solutos ad potum agi, quod est filiam Abrahæ a vinculo noxiæ inclinationis erigi

*13:17 Erubescebant omnes. Qui de dictis Salvatoris erubescunt, ficulneæ sterili se similes ostendunt. Qui ergo gaudent de miraculis, pertinent ad filiam Abrahæ, id est Ecclesiam, Deum de sua erectione glorificantem. Adversarii. Scribæ et Pharisæi, qui nec aperte veritati contradicere possunt, nec propter invidiam credere volunt. Omnis populus gaudebat. Simplices, humiles verba veritatis et miracula amantes, et isti sunt figura gentium, quæ excæcatis Judæis congregandæ sunt ad fidem per humilitatem. Unde et Salvator fidem eorum commendat sub comparatione grani sinapis.

13:18 Dicebat ergo. Quandoquidem aderant gaudentes et glorificantes, dicebat ad commendationem et instructionem illorum qui per humilitatem et fidei fervorem exaltandi sunt in Ecclesia.

13:19 Simile est, etc. Granum sinapis, res vilis et simplex, sed, si teritur, vim suam fundit. Regnum ergo cœlorum, id est fides per quam venitur ad regnum, comparatur grano sinapis: quia primo humilis et quasi abjecta et amari saporis propter infirmitatem Christi et scandalum crucis; sed trita adversis, gratiam suæ virtutis effundit et odore suo circumstantes adimplet, dum gloriam resurrectionis et ascensionis etiam post mortem prædicavit toto orbe terrarum. Vel corpus Christi granum sinapis, quod accipiens Joseph in horto sepelivit, quod postea in resurrectione et ascensione crevit. Expandit ramos, prædicatores per totum mundum mittens, in quorum dictis et consolationibus fideles a fatigatione mundi respirant.

§13:21 Quod acceptum, etc. Mulier Ecclesia, cujus farina sumus, quotquot timoris et spei exercitio quasi mola superiore et inferiore conterimur, ut unus panis multi simus in Christo. Abscondit ergo Ecclesia fermentum dilectionis in farinæ sata tria, quia præcipit ut diligamus Deum toto corde, tota anima, tota virtute.

**13:22 Et ibat, etc. Ubique indifferenter prædicabat, non personas discernens, sed salutem credentibus quærens.

††13:24 Contendite intrare, etc. Quasi diceret: Vere pauci, et illi cum magnis laboribus, quia nisi mentis intentio ferveat, unda mundi non vincitur, per quam anima ad ima semper revocatur.

‡‡13:25 Cum autem, etc. Paterfamilias Christus, cum ubique ex Divinitate sit, illis jam intus esse dicitur, quos in cœlo præsens sua visione lætificat, sed quasi foris est his quos in hac peregrinatione certantes occultus adjuvat. Intrabit ergo cum totam Ecclesiam ad sui contemplationem perducet. Claudet ostium, cum reprobis locum pœnitentiæ tollet, qui foris stantes pulsabunt, id est a justis segregati, misericordiam quam contempserunt frustra implorabunt. Incipietis foris stare. Modo tempore misericordiæ contendite, quia tempore judicii reprobis tollitur locus pœnitentiæ, qui nunc aperitur cunctis pie quærentibus. Nescio vos. Non novit lux tenebras, id est non aspicit, quia, si aspiceret, tenebræ non essent.

§§13:26 Manducavimus, etc. Non festivitatum epulatio juvat, quæ fidei pietas non commendat. Non scientia Scripturarum notum Deo facit, quem operum iniquitas indignum ostendit. Vel de Judæis simpliciter intelligendum est, qui respuentes mysteria fidei, gratos se Deo arbitrantur, quod in templo victimis oblatis coram Domino epulantur, et lectionem prophetarum auscultant. Vel mystice: Manducat coram Domino et bibit, qui verbi pabulum avide suscipit. In plateis, etc. Scriptura in obscurioribus cibus est, quia quasi exponendo frangitur, et manducando glutitur. Potus enim in apertioribus, ubi ita absorbetur sicut invenitur. Et occulta ergo et aperta se intellexisse testantur, qui, reprobante judice, quod manducaverunt conqueruntur.

***13:28 Ibi erit fletus, etc. Fletus de ardore, stridor dentium de frigore solet excitari, quia ibi transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium. Vel stridor prodit indignantis affectum, quod sero pœnitet, quod deliquit pertinaciter. Vel stridebunt dentibus, qui hic de edacitate gaudebunt. Flebunt oculi qui hic per concupiscentias vagabuntur. Et nota per fletum qui est oculorum, et stridorem dentium, veram impiorum resurrectionem.

†††13:29 Et venient. Multi prius ferventes postea torpent. Multi prius frigidi, subito ardescunt. Multi in sæculo despecti, in futuro sunt glorificandi. Alii apud homines gloriosi, in futuro sunt damnandi. Vel gentiles, qui diu sine fide vixerant, ad fidem sunt vocandi, Judæi exsecrandi.

‡‡‡13:32 Dicite vulpi, etc. Vulpis animal dolosum, in fovea ad insidias latens, odore fetens, nunquam rectis itineribus incedens. Hæc omnia hæreticis (quorum typum tenet Herodes) congruunt, qui Christum, id est humilitatem Christianæ fidei, in credentibus conantur exstinguere. Ecce ejicio dæmonia, etc. Quasi diceret: Nec Herodes, nec hæretici quorum ipse figura est, poterunt perturbare quod intendo facere. Intendo autem ejicere dæmonia de cordibus hominum, ut relictis vanitatibus in me credant; et perficere sanitates, ut secundum mea præcepta vivant; postea consummor in meo corpore, quod est Ecclesia, quam in die resurrectionis glorificatam ad consortium angelorum perducam.

§§§13:33 Verumtamen oportet. Non poterit perturbare Herodes quin ita agam et ita consummar, sed nec mortem corporis mei poterit operari, quam in Jerusalem oportet fieri, ubi non ipse sed Pilatus dominatur. Hodie et cras, etc. Prima dies, est per Dei gratiam abrenuntiare vanitatibus. Secunda, concordare veritati moribus et vita. Tertia, est ultima glorificatio.

*13:34 Jerusalem, etc. Ubi prophetæ mei, ibi ego caput prophetarum debeo immolari, pro quo peccato juste ipsa destruetur, cui destructioni eorum sicut pius pater condoleo. Quoties volui congregare. Ac si dicat: Ego volui et tu noluisti: et quotquot congregavi mea voluntate semper efficaci, te nolente feci, quia ingrata semper fuisti. Filios tuos. In hoc quod dicit: Quoties volui congregare filios tuos, etc., omnes retro prophetas a se missos testatur. Quemadmodum avis, etc. Pulchre qui Herodem de sua nece tractantem vulpem vocaverat, se avi comparat, quia fraudulenta vulpes semper avibus insidias tendit.

13:35 Domus vestra. Templum vel civitas, quia, occiso Domino, Romani quasi vacuum nidum diripientes, tulerunt locum et gentem. Non videbitis me, etc. Nisi pœnitentiam egeritis et confessi fueritis me Filium omnipotentis Patris, in secundo adventu faciem meam non videbitis. Cum dicetis, etc. Hoc quidem turbæ dixerunt Domino veniente in Jerusalem. Sed quia Lucas non dicit Dominum ad Galilæos postea reversum, ut ab illis hoc ei decantaretur, cogit mystice hoc de adventu claritatis intelligi.