23
Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum.*Duxerunt illum. Tradiderunt Romanæ potestati, ut eo modo Judæi ab ejus interfectione alienos se esse ostenderent, in quo non eorum innocentia, sed insania monstratur. Cœperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse. Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Judæorum? At ille respondens ait: Tu dicis.Pilatus autem. etc. Cum duo objecta fuerint, scilicet quod attributa reddi prohiberet, et se Christum diceret, Pilatus potuit audire quod de tributis dixerat: Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, et inde hoc quasi apertum mendacium nihilipendens, solum quæ nesciebat quæsivit. Tu dicis. Eodem verbo quo principibus sacerdotum, respondet et præsidi, ut propria sententia ambo condemnentur. Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causæ in hoc homine.Nihil invenio. Pridie quam pateretur Dominus, ait discipulis: Venit princeps mundi hujus, et non habet in me quidquam Luc. 20.. Sed quia princeps, id est Pilatus, eum absolvit, in quo nihil damnationis invenit, vide quid agant Judæi qui non æquitatis amore verum investigant, sed invidiæ stimulo justum damnare laborant. At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc.§Commovet populum. Non illum, sed se accusant. Docuisse enim populum, et a pristina corporis ignavia docendo commovisse, talique actu a Galilæa usque ad Judæam, id est totam promissionis terram, a fine usque ad finem pertransisse, non criminis, sed judicium est virtutis. Denique Pilatus nec interrogandum Salvatorem de hoc ratus, sed magis nacta occasione, liberum ab eo judicando cupit reddere. Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset. Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus.**Et ut cognovit. Ne contra insontem, et quem traditum per invidiam noverat, sententiam dare cogeretur, Herodi mittit audiendum, ut a suo tetrarcha vel absolveretur vel damnaretur, sed ne qua Judæis excusatio remaneret, Herodes quoque qui natu et religione Judæus erat, quid de Christo senserit, ostendere permissus est, ut utraque regio, et Judæa in qua Christus natus, et Galilæa in qua nutritus erat, in ejus necem conspirasse monstrentur. At ipse nihil respondit. Tacuit et nihil fecit, quia et Herodis incredulitas non merebatur videre divina, et Dominus jactantiam declinabat. Significantur autem in Herode omnes impii, qui non credunt legi et prophetis, et in Evangelio Christi opera videre non possunt. Principibus ergo sacerdotum accusantibus, apud Pilatum pauca, apud Herodem nulla respondet, ne crimen diluens dimissus a principe crucis utilitatem differret. Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat. 10 Stabant autem principes sacerdotum et scribæ constanter accusantes eum. 11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.††Et illusit. Quod in alba veste spernitur et illuditur, significat quod pro totius mundi peccatis in carne casta immolatus agnus est passus et sepultus: quod hic alba, juxta alios Evangelistas purpurea vel coccinea veste illuditur, indutus, signat geminum martyrii genus, quo in passionibus Ecclesia adornatur, ut sit candidus actione, rubicundus sanguine. Ipse enim membrorum flosculis vernans, in pace lilia gignit, bello rosas. Et remisit ad Pilatum. Ad Herodem mittitur, ad Pilatum remittitur, et si uterque reum non pronuntiat, alienæ tamen iniquitatis stimulis obsequitur. 12 Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem.‡‡Et facti sunt amici. Nefandum fœdus, quod Herodes et Pilatus in occidendo Christum pepigerunt, successores eorum hæreditario jure custodiunt, dum Judæi et gentiles, sicut genere et religione, ita mente quoque dissidentes, in Christianis tamen persequendis, et fide Christi perimenda consentiunt. In typo Herodis et Pilati qui per Jesum amici facti sunt, Judæorum gentiumque figura servatur, ut per passionem Christi utriusque populi concordia facta sit ventura, ita tamen ut Gentilis prius capiat regnum Dei, et ad Judæum fidei suæ devotionem transmittat, ut illi quoque gloria majestatis suæ corpus vestiant Christi, quem antea despexerant. 13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe, 14 dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis.§§Obtulistis. Quantum studium dimittendi Jesum Pilatus habeat, attende. Primo illis accusantibus dicit se nihil causæ in eo invenisse, deinde tamen in incœpto persistentibus mittit ad Herodem, ut exploret an ille aliquid sceleris in eo invenire possit, an dimittendum decernat. Denique Herodis agnita voluntate, nec invento in Jesu facinore, plebis sententiam quærit, cui unum in Pascha oportet dimitti. Iterum etiam tertio volens dimittere, interrogat. Sed quanto curiosius dimittere quærit, tanto criminosiores ad mortem ejus invenit. 15 Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.***Sed neque Herodes. Ad exprobrandam duritiam Judæorum vel Gentilium fatetur Pilatus, nec se, nec Herodem aliquid in occidendo Christo et illudendo invenisse, sed alienæ crudelitatis clamoribus obtemperasse. 16 Emendatum ergo illum dimittam.†††Emendatum ergo, etc. Pilatus absolvit Jesum quem probat insontem, sed ut implerentur Scripturæ, absolvit quidem judicio, quem tamen crucifigit mysterio. 17 Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. 18 Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam:‡‡‡Tolle hunc, etc. Quia pro Jesu latronem, pro Salvatore interfectorem, pro datore vitæ ademptorem elegerunt, merito salutem perdiderunt et vitam, et latrociniis et seditionibus in tantum se subdiderunt, ut et patriam regnumque quod Christo prætulerant, perderent, et hactenus libertatem animæ vel corporis quam vendiderant, non reciperent. Barabbam, etc. Barabbas, qui filius magistri vel patris eorum interpretatur, ipse est Antichristus, quem illi Christo præferent, quibus dicitur: Vos ex patre diabolo estis. Pilatus os malleatoris interpretatur, diabolum significat, qui est malleus universæ materiæ, per quem Deus vasa probare permittit, et tandem conterit, cum in extrema damnatione confringit. 19 qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. 20 Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum. 21 At illi succlamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum.§§§Crucifige, crucifige eum. Magna crudelitas: non solum occidere, sed crucifigere quærunt, ut manibus et pedibus ad lignum confixis producta morte necaretur, ne dolor citius finiretur, et ut in cruce diu videretur. 22 Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum et dimittam.*Corripiam, etc. Hanc correptionem deridendo et flagellando nefandorum desideriis exhibuit, ne usque ad crucifigendum sævirent. Quod et verba Joannis evangelistæ, et ipsa columna testatur ad quam ligatus fuit Dominus, quæ usque hodie Dominici sanguinis cernentibus certa signa demonstrat. Sed licet Pilatus hoc agat, insatiabilis tamen sacrilegorum furor non cessat, sed magis instat quia accusationem, quam contra Dominum detulerant, sollicita Pilati interrogatione viderant evacuatam. Tandem impudici ad solas preces se convertunt, ut quod criminando vel quasi ratiocinando nequiverant, jam postulando et vociferando et perficiendo perficiunt. 23 At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum. 24 Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum. 25 Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Jesum vero tradidit voluntati eorum.Dimisit autem, etc. Auctor seditionis et homicidiorum Judæis dimittitur, id est diabolus, qui ob culpam a lucis patria depulsus, et in tenebrarum carcerem fuerat missus, et ideo pacem habere non possunt, quia pacis auctorem non elegerunt. 26 Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa: et imposuerunt illi crucem portare post Jesum.Apprehenderunt quemdam, etc. Primo Dominus crucem portavit, sed postea imposita est Simoni, quem exeuntes obviam habuerunt, et hoc congrue: Christus enim passus est pro nobis ut sequamini vestigia ejus I Petr. 2.. Qui vero eum vult sequi, tollat crucem suam et sequatur. Quia vero Simon non Isrælita, sed Cyrenæus erat, per eum Gentiles designantur, prius peregrini et hospites testamentorum, sed nunc in fide cives et domestici Dei et cohæredes Christi, unde Simon obediens Cyreneæ hæres interpretatur. Sed Simon venit de villa, id est de pago, a quo pagani, qui a civitate Dei alieni urbanæ sunt conversationis ignari. Sed Simon pago egrediens crucem portat post Jesum, cum populi gentium paganis ritibus derelictis obedienter amplectuntur vestigia Dominicæ passionis. 27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum.§Sequebatur, etc. Sed non eadem mente crucem sequitur: Mali sequuntur ut morientem læti aspiciant. Mulieres, ut quem vivere desiderabant, moriturum, morientem, et mortuum plorarent. Nec ideo inducitur solus mulierum planctus, quando et multi viri dolerent, sed quia femineus sexus quasi contemptibilior, liberius poterat præsentibus principibus sacerdotum, quod contra eos senserit ostentare. Quia vero novit Dominus qui sunt ejus II Tim. 2., prætermissa furentis populi turba, ad amantes et plangentes se feminas oculos et ora convertit. Quæ plangebant. Tristabantur de vita mortali, quæ morte erat finienda, non de cæcis qui medicum occidebant. 28 Conversus autem ad illas Jesus, dixit: Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros.**Filiæ Hierusalem. Nota cum filios Hierusalem vocat, quod non solæ quæ cum eo venerant a Galilæa, sed etiam ejusdem urbis cives ei multæ mulieres adhæserant. Nolite flere. Ne lamentemini me moriturum, cujus cito resurrectio mortem solvere potest, cujus mors mortem et ipsum mortis auctorem destruet. Vos potius vestramque progeniem dignis lacrymarum fontibus abluite, ne cum perfidis damnemini in ultionem meæ crucis. 29 Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt.††Ecce venient dies. Dies Romanæ obsidionis et captivitatis. Naturale est imminente captivitate, hostilique per agros urbesque clade fervente, cunctos qui evadere queant, alta quæque vel abdita refugia quibus abscondantur, requirere. 30 Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos.‡‡Cadite super nos. Potest hoc ex superfluo intelligi de his qui utrolibet sexu seipsos castraverunt propter regnum cœlorum. 31 Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet?§§Quia si in viridi ligno. Viride lignum Christus et sui electi, aridum impii et peccatores, unde ait: Si ergo ego qui peccatum non feci, qui lignum vitæ merito appellatus duodenos fructus gratiæ per singulos menses affero, sine igne passionis de hoc mundo non exeo, quæ tormenta manent illos qui fructibus sunt vacui, insuper et lignum vitæ flammis dare non timent? Et si nunc est tempus, ut incipiat judicium de domo Dei, et omnes qui volunt pie vivere Christo persecutionem patiuntur, qui finis eorum qui non credunt Evangelio? I Petr. IV; I Tim. 3.. 32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.***Ducebantur autem. Impletur quod dictum est: Et cum iniquis deputatus est Isa. 53.. In morte deputatur cum iniquis, ut in resurrectione vivificet iniquos qui propter homines homo factus, hominibus dedit potestatem filios Dei fieri. 33 Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum: et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.†††Calvariæ locum. Extra portam Hierusalem erant loca in quibus truncabantur capita damnatorum, et dicebantur loca Calvariæ, id est decollatorum. Ibi crucifigitur, ut, ibi erat area damnatorum, erigantur vexilla martyrii. Et latrones, etc. Exsecrabilis in facto iniquitas Judæorum, quæ quasi latronem crucifigit omnium Redemptorem, bonus tamen in mysterio latro, qui insidiatus est diabolo, ut vasa ejus auferret. Per illum qui a dextris significatur mortificatio carnis pro cœlesti gloria, per illum qui a sinistris mortificatio carnis pro aliqua mundi causa. 34 Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.‡‡‡Jesus autem, etc. Quia Lucas Christi sacerdotium scribere disposuit, recte Dominus apud Deum pro persecutoribus jure sacerdotis intercedit, et latroni confitenti paradisum pandit, nec frustra orat, sed pro eis qui post passionem ejus crediderunt, impetrat. Non pro eis orat, qui per invidiam et superbiam Filium Dei intellexerunt, negant et crucifigunt, sed pro eis qui zelam Dei habentes, sed non secundum scientiam, nescierunt quid fecerunt. Dividentes. De his Joannes latius. Quadripartita vestis significat Ecclesiam toto orbe, quæ quatuor partibus constat, diffusam, omnibus partibus æqualiter, id est, concorditer distributam. Tunica sortita, omnium partium significat unitatem, quæ charitatis vinculo continetur. Sortes. In sorte Dei gratia commendata est. Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit, et cum sors mittitur, non personæ cujusquam vel meritis, sed occulto Dei judicio creditur. 35 Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.§§§Alios salvos fecit. Sua se sententia damnant, qui etiam nolentes quod alios salvos fecerit, confitentur. Poterat quidem se salvare, sed quia ipse Christus Dei electus, de cruce descendere noluit. Nam qui ideo venit, ut pro nobis crucifigeretur, ideo, se de cruce salvare neglexit, quia cum cæteris peccatoribus etiam crucifixores moriendo curavit salvare. 36 Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,*Illudebant autem ei, etc. Nota quod Judæi vocabulum Christi et Filii Dei auctoritate Scripturæ sibi traditum irrident. Milites vero Scripturarum inscii non Christo Dei electo, sed regi Judæorum insultant. Et acetum offerentes. Acetum erant Judæi, a vino patriarcharum degenerantes. Hoc aceto milites potant Dominum, quem illorum suggestione morti tradunt. 37 et dicentes: Si tu es rex Judæorum, salvum te fac. 38 Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis: Hic est rex Judæorum.Erat autem, etc. Hæ tres linguæ præ cæteris eminebant. Hebræa, propter Judæos in lege gloriantes: Græca propter Gentilium sapientiam: Latina propter Romanos imperantes. Ergo velint nolint Judæi, omne regnum mundi, omnis mundana sapientia, omnia divina legis sacramenta testantur, quod Jesus est imperator credentium et confitentium. Hic est rex Judæorum. Titulus qui Christum regem testatur, non infra, sed supra crucem ponitur, quia licet in cruce hominis infirmitate dolebat, super crucem tamen regis majestate fulgebat, et ideo immolato titulus est supra positus, ut cunctis legere, id est, credere volentibus pateat, quia per crucem non perdidit, sed corroboravit imperium. 39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos. 40 Respondens autem alter increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es.Increpabat eum. Ipsa increpatio futurum crucis scandalum etiam circa credentes revelat, quorum alii a dextris, alii a sinistris. 41 Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit. 42 Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.§Domine, memento mei. Magna gratia in hoc latrone eminet. Nullum membrum a supplicio liberum habet, præter cor et linguam, totum quod liberum habet, offert. Corde credit, ore confitetur. Fidem habuit qui regnaturum credidit quem secum morientem vidit. Spem habuit, qui aditum postulavit. Charitatem firmiter tenuit, qui latronem et de sua iniquitate arguit, et vitam quam cognoverat ei prædicavit. Magna virtus, confitetur quem videt humana infirmitate morientem, quem negabant apostoli, quem viderant miracula divina virtute facientem. 43 Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso.**Amen dico tibi. Pulcherrimum affectandæ conversionis exemplum, quod tam cito latroni venia relaxatur, et uberior gratia quam precatio. Semper enim Dominus plus tribuit quam rogatur; Ille rogabat: Memento mei, etc. Dominus ait: Hodie mecum eris, etc. Cito ignoscit Dominus, quia ille cito convertitur. 44 Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam.††Et tenebræ, etc. Sol retraxit radios ne aut pendentem videret Dominum, aut ne impii blasphemantes sua luce fruerentur. Et nota quod sexta hora, id est sole recessuro a centro mundi, crucifigitur; diluculo, id est oriente sole, resurgit, quia mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram Rom. 18.. Adam peccante post meridiem, id est inclinata luce fidei, vox Domini auditur, eodem igitur temporis articulo, quo tunc peccanti Adæ obcluserat, nunc latroni pœnitenti Dominus paradisum reserat. 45 Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.‡‡Velum templi, etc. Hoc exspirante Domino gestum est, sed Lucas præoccupat, volens miraculum solis conjungere miraculo veli. Scinditur autem velum, ut arca testamenti et omnia sacramenta legis quæ tegebantur appareant, et ad gentes transeant. Josephus ait: Virtutes angelicas præsides quondam templi tunc pariter conclamasse: Fugiamus ab his sedibus. Pater, etc. Patrem invocans, se Filium Dei declarat. Spiritum commendans, non defectum virtutis, sed confidentiam ejusdem cum parte potestatis insinuat. Amat enim dare gloriam Patri, in quo nos informat, ut gloriam demus Creatori. 46 Et clamans voce magna Jesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit. 47 Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo justus erat.§§Videns autem centurio. Videns quod ita haberet potestatem mittendi spiritum, quod non habet nisi conditor animarum, ipse qui crucifixerat in ipso passionis scandalo, confitetur Dei Filium, quem Judæi post tot miracula credere renuerunt. Unde per centurionem fides Ecclesiæ designatur, quæ, velo mysteriorum cœlestium per mortem Domini reserato, mox justum et Dei Filium tacente Synagoga confirmat. 48 Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.***Percutientes pectora. Quod percutiunt pectora in signum pœnitentiæ et luctus dupliciter potest intelligi. Sive enim cujus vitam dilexerant, injuste occisum dolebant: sive cujus mortem se impetrasse meminerant, hunc in morte amplius glorificatum tremebant. Sed quæcunque causa pectus tundere cœgerit, videamus distantiam gentis et gentis. Gentiles, moriente Domino Deum timentes, apertæ confessionis voce glorificant: Judæi percutientes solum pectora, silentes domum redeunt. 49 Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes. 50 Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus:†††Nomine Joseph. Joseph per nobilitatem potentiæ sæcularis corpus accipere, per justitiam meritorum dignus est sepelire. 51 hic non consenserat consilio, et actibus eorum: ab Arimathæa civitate Judææ, qui exspectabat et ipse regnum Dei: 52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu:‡‡‡Hic accessit, etc. Non apostoli, sed Joseph justus et constans, et Nicodemus, in quo non erat dolus, sepeliunt. Talis est etiam sepultura Christi, quæ fraudem iniquitatemque non habet, in quo obstruitur tergiversatio Judæorum. Nam si apostoli sepelissent, dicerent non sepultum quem dixerunt raptum. 53 et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.§§§Syndone. Ex simplici sepultura Domini ambitio divitum condemnatur, qui nec mortui carere possunt divitiis. Mystice: In syndone munda Jesum involvit, qui pura mente eum suscipit. Hinc etiam mos Ecclesiæ habet, ut sacrificium altaris non serico, non panno tincto, sed puro lineo celebretur. Et posuit eum. Bene ergo Christus in monumento justi conditur, ut habeat Filius hominis ubi reclinet caput, et justitiæ habitatione quiescat. Bene novo, ut in novitate vitæ qui Christum suscipit ambulet. Non sepelit Christum, nisi qui credit in Christum. In monumento exciso. Solus Dominus tumulo includitur, ut sepultura illius et resurrectio a nostræ fragilitate naturæ dissimilis monstretur. Sepultus est, sed quandiu voluit: resurrexit, sed quando voluit. In quo nondum. Si in monumento ubi alius positus fuisset, poneretur, alius resurrexisse fingeretur. In petra exciso, ne si ex multis lapidibus ædificatum esset, fossis tumuli fundamentis, furto ablatus diceretur. 54 Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat.*Et dies erat, etc. Sexta die factus homo, sabbato quievit Deus. Sexta ergo crucifixus præparationis implet arcanum. Sabbato sepulcro quiescens, resurrectionis exspectat eventum. Sic nos in sexta mundi ætate debemus pati pro Domino. In septima, id est, quando morimur, corpus in tumulo, anima cum Domino post opera manet in quiete, donec in octava resurgant corpora. 55 Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.Mulieres. Aliis notis Jesu post depositum corpus recedentibus, solæ mulieres, quæ arctius amabant, officium funeris inspiciebant, ut congruo tempore munus devotionis suæ offerrent, exspectantes quod Jesus promiserat, et ideo primæ viderunt. 56 Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.Et revertentes. Inspecta Domini sepultura revertentes parant aromata et unguenta, qui lecta, audita, recordata, passione Domini, ad opera virtutum quibus Christus delectetur se convertunt, et sabbato silent. Post sabbatum cum muneribus venturi ad Dominum, cum finita præsentis vitæ parasceve in beata quiete gaudentes exspectant tempus resurrectionis, quo Christo occurrunt cum redolentibus actionum aromatibus. Et sabbato, etc. Mandatum erat, ut sabbati silentium a vespera usque ad vesperam servaretur. Ideo mulieres sepulto Domino, quandiu licebat operari, in unguentis præparandis occupantur parasceve usque ad solis occasum, et transacto sabbato occidente sole, ut mane venientes ungerent eum, quia vespere sabbati, præoccupante jam noctis articulo, monumentum adire non poterant.

*23:1 Duxerunt illum. Tradiderunt Romanæ potestati, ut eo modo Judæi ab ejus interfectione alienos se esse ostenderent, in quo non eorum innocentia, sed insania monstratur.

23:3 Pilatus autem. etc. Cum duo objecta fuerint, scilicet quod attributa reddi prohiberet, et se Christum diceret, Pilatus potuit audire quod de tributis dixerat: Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, et inde hoc quasi apertum mendacium nihilipendens, solum quæ nesciebat quæsivit. Tu dicis. Eodem verbo quo principibus sacerdotum, respondet et præsidi, ut propria sententia ambo condemnentur.

23:4 Nihil invenio. Pridie quam pateretur Dominus, ait discipulis: Venit princeps mundi hujus, et non habet in me quidquam Luc. 20.. Sed quia princeps, id est Pilatus, eum absolvit, in quo nihil damnationis invenit, vide quid agant Judæi qui non æquitatis amore verum investigant, sed invidiæ stimulo justum damnare laborant.

§23:5 Commovet populum. Non illum, sed se accusant. Docuisse enim populum, et a pristina corporis ignavia docendo commovisse, talique actu a Galilæa usque ad Judæam, id est totam promissionis terram, a fine usque ad finem pertransisse, non criminis, sed judicium est virtutis. Denique Pilatus nec interrogandum Salvatorem de hoc ratus, sed magis nacta occasione, liberum ab eo judicando cupit reddere.

**23:7 Et ut cognovit. Ne contra insontem, et quem traditum per invidiam noverat, sententiam dare cogeretur, Herodi mittit audiendum, ut a suo tetrarcha vel absolveretur vel damnaretur, sed ne qua Judæis excusatio remaneret, Herodes quoque qui natu et religione Judæus erat, quid de Christo senserit, ostendere permissus est, ut utraque regio, et Judæa in qua Christus natus, et Galilæa in qua nutritus erat, in ejus necem conspirasse monstrentur. At ipse nihil respondit. Tacuit et nihil fecit, quia et Herodis incredulitas non merebatur videre divina, et Dominus jactantiam declinabat. Significantur autem in Herode omnes impii, qui non credunt legi et prophetis, et in Evangelio Christi opera videre non possunt. Principibus ergo sacerdotum accusantibus, apud Pilatum pauca, apud Herodem nulla respondet, ne crimen diluens dimissus a principe crucis utilitatem differret.

††23:11 Et illusit. Quod in alba veste spernitur et illuditur, significat quod pro totius mundi peccatis in carne casta immolatus agnus est passus et sepultus: quod hic alba, juxta alios Evangelistas purpurea vel coccinea veste illuditur, indutus, signat geminum martyrii genus, quo in passionibus Ecclesia adornatur, ut sit candidus actione, rubicundus sanguine. Ipse enim membrorum flosculis vernans, in pace lilia gignit, bello rosas. Et remisit ad Pilatum. Ad Herodem mittitur, ad Pilatum remittitur, et si uterque reum non pronuntiat, alienæ tamen iniquitatis stimulis obsequitur.

‡‡23:12 Et facti sunt amici. Nefandum fœdus, quod Herodes et Pilatus in occidendo Christum pepigerunt, successores eorum hæreditario jure custodiunt, dum Judæi et gentiles, sicut genere et religione, ita mente quoque dissidentes, in Christianis tamen persequendis, et fide Christi perimenda consentiunt. In typo Herodis et Pilati qui per Jesum amici facti sunt, Judæorum gentiumque figura servatur, ut per passionem Christi utriusque populi concordia facta sit ventura, ita tamen ut Gentilis prius capiat regnum Dei, et ad Judæum fidei suæ devotionem transmittat, ut illi quoque gloria majestatis suæ corpus vestiant Christi, quem antea despexerant.

§§23:14 Obtulistis. Quantum studium dimittendi Jesum Pilatus habeat, attende. Primo illis accusantibus dicit se nihil causæ in eo invenisse, deinde tamen in incœpto persistentibus mittit ad Herodem, ut exploret an ille aliquid sceleris in eo invenire possit, an dimittendum decernat. Denique Herodis agnita voluntate, nec invento in Jesu facinore, plebis sententiam quærit, cui unum in Pascha oportet dimitti. Iterum etiam tertio volens dimittere, interrogat. Sed quanto curiosius dimittere quærit, tanto criminosiores ad mortem ejus invenit.

***23:15 Sed neque Herodes. Ad exprobrandam duritiam Judæorum vel Gentilium fatetur Pilatus, nec se, nec Herodem aliquid in occidendo Christo et illudendo invenisse, sed alienæ crudelitatis clamoribus obtemperasse.

†††23:16 Emendatum ergo, etc. Pilatus absolvit Jesum quem probat insontem, sed ut implerentur Scripturæ, absolvit quidem judicio, quem tamen crucifigit mysterio.

‡‡‡23:18 Tolle hunc, etc. Quia pro Jesu latronem, pro Salvatore interfectorem, pro datore vitæ ademptorem elegerunt, merito salutem perdiderunt et vitam, et latrociniis et seditionibus in tantum se subdiderunt, ut et patriam regnumque quod Christo prætulerant, perderent, et hactenus libertatem animæ vel corporis quam vendiderant, non reciperent. Barabbam, etc. Barabbas, qui filius magistri vel patris eorum interpretatur, ipse est Antichristus, quem illi Christo præferent, quibus dicitur: Vos ex patre diabolo estis. Pilatus os malleatoris interpretatur, diabolum significat, qui est malleus universæ materiæ, per quem Deus vasa probare permittit, et tandem conterit, cum in extrema damnatione confringit.

§§§23:21 Crucifige, crucifige eum. Magna crudelitas: non solum occidere, sed crucifigere quærunt, ut manibus et pedibus ad lignum confixis producta morte necaretur, ne dolor citius finiretur, et ut in cruce diu videretur.

*23:22 Corripiam, etc. Hanc correptionem deridendo et flagellando nefandorum desideriis exhibuit, ne usque ad crucifigendum sævirent. Quod et verba Joannis evangelistæ, et ipsa columna testatur ad quam ligatus fuit Dominus, quæ usque hodie Dominici sanguinis cernentibus certa signa demonstrat. Sed licet Pilatus hoc agat, insatiabilis tamen sacrilegorum furor non cessat, sed magis instat quia accusationem, quam contra Dominum detulerant, sollicita Pilati interrogatione viderant evacuatam. Tandem impudici ad solas preces se convertunt, ut quod criminando vel quasi ratiocinando nequiverant, jam postulando et vociferando et perficiendo perficiunt.

23:25 Dimisit autem, etc. Auctor seditionis et homicidiorum Judæis dimittitur, id est diabolus, qui ob culpam a lucis patria depulsus, et in tenebrarum carcerem fuerat missus, et ideo pacem habere non possunt, quia pacis auctorem non elegerunt.

23:26 Apprehenderunt quemdam, etc. Primo Dominus crucem portavit, sed postea imposita est Simoni, quem exeuntes obviam habuerunt, et hoc congrue: Christus enim passus est pro nobis ut sequamini vestigia ejus I Petr. 2.. Qui vero eum vult sequi, tollat crucem suam et sequatur. Quia vero Simon non Isrælita, sed Cyrenæus erat, per eum Gentiles designantur, prius peregrini et hospites testamentorum, sed nunc in fide cives et domestici Dei et cohæredes Christi, unde Simon obediens Cyreneæ hæres interpretatur. Sed Simon venit de villa, id est de pago, a quo pagani, qui a civitate Dei alieni urbanæ sunt conversationis ignari. Sed Simon pago egrediens crucem portat post Jesum, cum populi gentium paganis ritibus derelictis obedienter amplectuntur vestigia Dominicæ passionis.

§23:27 Sequebatur, etc. Sed non eadem mente crucem sequitur: Mali sequuntur ut morientem læti aspiciant. Mulieres, ut quem vivere desiderabant, moriturum, morientem, et mortuum plorarent. Nec ideo inducitur solus mulierum planctus, quando et multi viri dolerent, sed quia femineus sexus quasi contemptibilior, liberius poterat præsentibus principibus sacerdotum, quod contra eos senserit ostentare. Quia vero novit Dominus qui sunt ejus II Tim. 2., prætermissa furentis populi turba, ad amantes et plangentes se feminas oculos et ora convertit. Quæ plangebant. Tristabantur de vita mortali, quæ morte erat finienda, non de cæcis qui medicum occidebant.

**23:28 Filiæ Hierusalem. Nota cum filios Hierusalem vocat, quod non solæ quæ cum eo venerant a Galilæa, sed etiam ejusdem urbis cives ei multæ mulieres adhæserant. Nolite flere. Ne lamentemini me moriturum, cujus cito resurrectio mortem solvere potest, cujus mors mortem et ipsum mortis auctorem destruet. Vos potius vestramque progeniem dignis lacrymarum fontibus abluite, ne cum perfidis damnemini in ultionem meæ crucis.

††23:29 Ecce venient dies. Dies Romanæ obsidionis et captivitatis. Naturale est imminente captivitate, hostilique per agros urbesque clade fervente, cunctos qui evadere queant, alta quæque vel abdita refugia quibus abscondantur, requirere.

‡‡23:30 Cadite super nos. Potest hoc ex superfluo intelligi de his qui utrolibet sexu seipsos castraverunt propter regnum cœlorum.

§§23:31 Quia si in viridi ligno. Viride lignum Christus et sui electi, aridum impii et peccatores, unde ait: Si ergo ego qui peccatum non feci, qui lignum vitæ merito appellatus duodenos fructus gratiæ per singulos menses affero, sine igne passionis de hoc mundo non exeo, quæ tormenta manent illos qui fructibus sunt vacui, insuper et lignum vitæ flammis dare non timent? Et si nunc est tempus, ut incipiat judicium de domo Dei, et omnes qui volunt pie vivere Christo persecutionem patiuntur, qui finis eorum qui non credunt Evangelio? I Petr. IV; I Tim. 3..

***23:32 Ducebantur autem. Impletur quod dictum est: Et cum iniquis deputatus est Isa. 53.. In morte deputatur cum iniquis, ut in resurrectione vivificet iniquos qui propter homines homo factus, hominibus dedit potestatem filios Dei fieri.

†††23:33 Calvariæ locum. Extra portam Hierusalem erant loca in quibus truncabantur capita damnatorum, et dicebantur loca Calvariæ, id est decollatorum. Ibi crucifigitur, ut, ibi erat area damnatorum, erigantur vexilla martyrii. Et latrones, etc. Exsecrabilis in facto iniquitas Judæorum, quæ quasi latronem crucifigit omnium Redemptorem, bonus tamen in mysterio latro, qui insidiatus est diabolo, ut vasa ejus auferret. Per illum qui a dextris significatur mortificatio carnis pro cœlesti gloria, per illum qui a sinistris mortificatio carnis pro aliqua mundi causa.

‡‡‡23:34 Jesus autem, etc. Quia Lucas Christi sacerdotium scribere disposuit, recte Dominus apud Deum pro persecutoribus jure sacerdotis intercedit, et latroni confitenti paradisum pandit, nec frustra orat, sed pro eis qui post passionem ejus crediderunt, impetrat. Non pro eis orat, qui per invidiam et superbiam Filium Dei intellexerunt, negant et crucifigunt, sed pro eis qui zelam Dei habentes, sed non secundum scientiam, nescierunt quid fecerunt. Dividentes. De his Joannes latius. Quadripartita vestis significat Ecclesiam toto orbe, quæ quatuor partibus constat, diffusam, omnibus partibus æqualiter, id est, concorditer distributam. Tunica sortita, omnium partium significat unitatem, quæ charitatis vinculo continetur. Sortes. In sorte Dei gratia commendata est. Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit, et cum sors mittitur, non personæ cujusquam vel meritis, sed occulto Dei judicio creditur.

§§§23:35 Alios salvos fecit. Sua se sententia damnant, qui etiam nolentes quod alios salvos fecerit, confitentur. Poterat quidem se salvare, sed quia ipse Christus Dei electus, de cruce descendere noluit. Nam qui ideo venit, ut pro nobis crucifigeretur, ideo, se de cruce salvare neglexit, quia cum cæteris peccatoribus etiam crucifixores moriendo curavit salvare.

*23:36 Illudebant autem ei, etc. Nota quod Judæi vocabulum Christi et Filii Dei auctoritate Scripturæ sibi traditum irrident. Milites vero Scripturarum inscii non Christo Dei electo, sed regi Judæorum insultant. Et acetum offerentes. Acetum erant Judæi, a vino patriarcharum degenerantes. Hoc aceto milites potant Dominum, quem illorum suggestione morti tradunt.

23:38 Erat autem, etc. Hæ tres linguæ præ cæteris eminebant. Hebræa, propter Judæos in lege gloriantes: Græca propter Gentilium sapientiam: Latina propter Romanos imperantes. Ergo velint nolint Judæi, omne regnum mundi, omnis mundana sapientia, omnia divina legis sacramenta testantur, quod Jesus est imperator credentium et confitentium. Hic est rex Judæorum. Titulus qui Christum regem testatur, non infra, sed supra crucem ponitur, quia licet in cruce hominis infirmitate dolebat, super crucem tamen regis majestate fulgebat, et ideo immolato titulus est supra positus, ut cunctis legere, id est, credere volentibus pateat, quia per crucem non perdidit, sed corroboravit imperium.

23:40 Increpabat eum. Ipsa increpatio futurum crucis scandalum etiam circa credentes revelat, quorum alii a dextris, alii a sinistris.

§23:42 Domine, memento mei. Magna gratia in hoc latrone eminet. Nullum membrum a supplicio liberum habet, præter cor et linguam, totum quod liberum habet, offert. Corde credit, ore confitetur. Fidem habuit qui regnaturum credidit quem secum morientem vidit. Spem habuit, qui aditum postulavit. Charitatem firmiter tenuit, qui latronem et de sua iniquitate arguit, et vitam quam cognoverat ei prædicavit. Magna virtus, confitetur quem videt humana infirmitate morientem, quem negabant apostoli, quem viderant miracula divina virtute facientem.

**23:43 Amen dico tibi. Pulcherrimum affectandæ conversionis exemplum, quod tam cito latroni venia relaxatur, et uberior gratia quam precatio. Semper enim Dominus plus tribuit quam rogatur; Ille rogabat: Memento mei, etc. Dominus ait: Hodie mecum eris, etc. Cito ignoscit Dominus, quia ille cito convertitur.

††23:44 Et tenebræ, etc. Sol retraxit radios ne aut pendentem videret Dominum, aut ne impii blasphemantes sua luce fruerentur. Et nota quod sexta hora, id est sole recessuro a centro mundi, crucifigitur; diluculo, id est oriente sole, resurgit, quia mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram Rom. 18.. Adam peccante post meridiem, id est inclinata luce fidei, vox Domini auditur, eodem igitur temporis articulo, quo tunc peccanti Adæ obcluserat, nunc latroni pœnitenti Dominus paradisum reserat.

‡‡23:45 Velum templi, etc. Hoc exspirante Domino gestum est, sed Lucas præoccupat, volens miraculum solis conjungere miraculo veli. Scinditur autem velum, ut arca testamenti et omnia sacramenta legis quæ tegebantur appareant, et ad gentes transeant. Josephus ait: Virtutes angelicas præsides quondam templi tunc pariter conclamasse: Fugiamus ab his sedibus. Pater, etc. Patrem invocans, se Filium Dei declarat. Spiritum commendans, non defectum virtutis, sed confidentiam ejusdem cum parte potestatis insinuat. Amat enim dare gloriam Patri, in quo nos informat, ut gloriam demus Creatori.

§§23:47 Videns autem centurio. Videns quod ita haberet potestatem mittendi spiritum, quod non habet nisi conditor animarum, ipse qui crucifixerat in ipso passionis scandalo, confitetur Dei Filium, quem Judæi post tot miracula credere renuerunt. Unde per centurionem fides Ecclesiæ designatur, quæ, velo mysteriorum cœlestium per mortem Domini reserato, mox justum et Dei Filium tacente Synagoga confirmat.

***23:48 Percutientes pectora. Quod percutiunt pectora in signum pœnitentiæ et luctus dupliciter potest intelligi. Sive enim cujus vitam dilexerant, injuste occisum dolebant: sive cujus mortem se impetrasse meminerant, hunc in morte amplius glorificatum tremebant. Sed quæcunque causa pectus tundere cœgerit, videamus distantiam gentis et gentis. Gentiles, moriente Domino Deum timentes, apertæ confessionis voce glorificant: Judæi percutientes solum pectora, silentes domum redeunt.

†††23:50 Nomine Joseph. Joseph per nobilitatem potentiæ sæcularis corpus accipere, per justitiam meritorum dignus est sepelire.

‡‡‡23:52 Hic accessit, etc. Non apostoli, sed Joseph justus et constans, et Nicodemus, in quo non erat dolus, sepeliunt. Talis est etiam sepultura Christi, quæ fraudem iniquitatemque non habet, in quo obstruitur tergiversatio Judæorum. Nam si apostoli sepelissent, dicerent non sepultum quem dixerunt raptum.

§§§23:53 Syndone. Ex simplici sepultura Domini ambitio divitum condemnatur, qui nec mortui carere possunt divitiis. Mystice: In syndone munda Jesum involvit, qui pura mente eum suscipit. Hinc etiam mos Ecclesiæ habet, ut sacrificium altaris non serico, non panno tincto, sed puro lineo celebretur. Et posuit eum. Bene ergo Christus in monumento justi conditur, ut habeat Filius hominis ubi reclinet caput, et justitiæ habitatione quiescat. Bene novo, ut in novitate vitæ qui Christum suscipit ambulet. Non sepelit Christum, nisi qui credit in Christum. In monumento exciso. Solus Dominus tumulo includitur, ut sepultura illius et resurrectio a nostræ fragilitate naturæ dissimilis monstretur. Sepultus est, sed quandiu voluit: resurrexit, sed quando voluit. In quo nondum. Si in monumento ubi alius positus fuisset, poneretur, alius resurrexisse fingeretur. In petra exciso, ne si ex multis lapidibus ædificatum esset, fossis tumuli fundamentis, furto ablatus diceretur.

*23:54 Et dies erat, etc. Sexta die factus homo, sabbato quievit Deus. Sexta ergo crucifixus præparationis implet arcanum. Sabbato sepulcro quiescens, resurrectionis exspectat eventum. Sic nos in sexta mundi ætate debemus pati pro Domino. In septima, id est, quando morimur, corpus in tumulo, anima cum Domino post opera manet in quiete, donec in octava resurgant corpora.

23:55 Mulieres. Aliis notis Jesu post depositum corpus recedentibus, solæ mulieres, quæ arctius amabant, officium funeris inspiciebant, ut congruo tempore munus devotionis suæ offerrent, exspectantes quod Jesus promiserat, et ideo primæ viderunt.

23:56 Et revertentes. Inspecta Domini sepultura revertentes parant aromata et unguenta, qui lecta, audita, recordata, passione Domini, ad opera virtutum quibus Christus delectetur se convertunt, et sabbato silent. Post sabbatum cum muneribus venturi ad Dominum, cum finita præsentis vitæ parasceve in beata quiete gaudentes exspectant tempus resurrectionis, quo Christo occurrunt cum redolentibus actionum aromatibus. Et sabbato, etc. Mandatum erat, ut sabbati silentium a vespera usque ad vesperam servaretur. Ideo mulieres sepulto Domino, quandiu licebat operari, in unguentis præparandis occupantur parasceve usque ad solis occasum, et transacto sabbato occidente sole, ut mane venientes ungerent eum, quia vespere sabbati, præoccupante jam noctis articulo, monumentum adire non poterant.