2
Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam,*Cum ergo natus, etc. Quamvis Matthæus nativitatem prætermittat, tamen adventum magorum referens, breviter eam commemorat, sic dicens: Cum ergo. RAB. Quatuor hic ponuntur a prophetis roborata, nativitas, nomen, locus et tempus, etc., usque ad de adventu magorum Lucas tacet, et Matthæus exponit. Bethehem Judæ. Ad differentiam illius quæ est in Galilæa, in tribu Zabulon. Duæ enim sunt Bethlehem: Bethlehem prius dicta est Ephratha, Bethlehem domus panis, quia ibi nasciturus erat Panis vivus qui de cœlo descendit, qui ponitur in præsepio: ut irrationabiles pastos, faciat socios angelorum. Significat autem Ecclesiam, quæ est domus in qua panis vivus comeditur. In diebus. HIER. Hoc non ponit tantum pro tempore, sed ut videatur impletum, etc., usque ad Judæi locum insinuant: tempus adventus non cognoscunt. AUG. Manifestatus est Jesus non doctis nec justis: prævalet namque, etc., usque ad ut nullus magnus superbiret, nullus infirmus desperaret. Venerunt. Magi, non post annum: quia tunc non inveniretur in præsepio, sed in Ægypto, sed decima tertia die. Fuerunt autem de terra Persarum ubi et Saba fluvius a quo regio nominatur, juxta quam et Arabia est, ubi Magi fuerunt reges. Qui etsi tria munera obtulisse dicuntur, non ideo non plures quam tres fuisse probantur, sed ut per eos gentes quæ ex tribus filiis Nœ natæ sunt, venturæ ad fidem præfigurentur: vel tot fuerunt principes, qui multos duxerunt in suo comitatu. Ideo Magi apud Jerosolymam præcipue rogant: quia per Balaam de Isræl nasciturum audierunt. Nova enim stella novum hominem indicabat. Stella, Christus quem sequi debemus, qui nisi in cordibus oriatur, rex Judæorum in Oriente non quæritur. dicentes: Ubi est qui natus est rex Judæorum? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum.Ubi est, qui natus est rex, etc. Confusio Judæorum est, ubi Christi nativitatem a gentibus discunt, et si non credunt, inexcusabiles sunt. Vidimus enim stellam. Hæc stella Dominicæ nativitatis nuntia nunquam prius apparuit, sed eam tunc puer creavit, et Magis deputavit: quæ mox peracto officio esse desiit. Christum nondum loquentem muta stella prædicat, postea loquentem apostoli nuntiaverunt Judæis, tanquam ratione utentibus; substantia rationalis, id est, angelus ortum Christi nuntiavit. Magos vero primitias gentium nondum ratione utentium irrationalis, id est stella, perduxit. Pastoribus angeli, Magis stella, utrisque tamen loquitur lingua cœlorum, quia jam cessabat lingua prophetarum. Utrum stella orta sit in oriente, an ipsi ibi positi natam ad occidentem viderint, ambiguum est. Potuit enim nasci in oriente, et eos in Jerusalem perducere. Sed dum humanum quasi ex lege quærunt auxilium, divino deseruntur. Per stellam intellexerunt eum in Judæa natum, et ideo Jerusalem veniunt, ubi locum discentes tunc aggressi iter primum habent stellam præviam quam recognoscunt. Allegorice. Stella est illuminatio fidei quæ ad Christum ducit. Dum divertunt ad Judæos, eam amittunt: quia dum a malis consilium quærunt, veram illuminationem perdunt. LEO. Sequuntur tres viri superni luminis ductum et prævii fulgoris indicium intenta contemplatione comitantes, ad agnitionem veritatis, etc., usque ad ut eos tantæ visionis mysterium non lateret, et quod oculis ostendebatur insolitum, animis non esset obscurum. Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo.Audiens autem Herodes, etc. Rex dicitur, ut collatione ejus qui quæritur, hic intelligatur extraneus, quia jam defecerat proprius. Audiens autem Herodes. Alium regem Judæorum quam se quæri, volebat enim cum esset alienigena legitimus rex videri: et ideo codices quibus genealogia texitur cremavit. Turbatus est, etc. Vel quia exitum regni sui timet, vel propter iram Romanorum si hoc pateretur, qui decreverant ne quis rex vel dominus sine eorum consilio diceretur. Nato rege cœli, rex terræ turbatus est, quia nimirum terrena altitudo confunditur cum cœlestis celsitudo prædicatur. Cum illo. Propter favorem: quia sæpe populus plus eis injuste favet, quos crudeles sustinent. Unde Salomon: Rex injustus omnes ministros impios habet Prov. 29.. Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.§Et congregans omnes principes sacerdotum. Nota diligentiam inquirentis, ut si invenerit faciat quod post se velle ostendit: sin autem, excusatus sit Romanis. Explorabat etiam, si rex eorum tristes vel lætos faciat Judæos. Ubi Christus nasceretur. A Judæis quærit locum, a Magis tempus, ut de utroque fiat certus. At illi dixerunt: In Bethlehem Judæ: sic enim scriptum est per prophetam:**In Bethlehem Judæ. Locum nativitatis exprimunt, quem testimonio Scripturæ didicerunt, ut ipsa eorum scientia illis fieret ad testimonium damnationis, nobis ad adjutorium fidei. Ex hoc patet, quia non ex ignorantia, sed ex cordis duritia credere noluerunt. [Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israël.]††Et tu, Bethlehem. Hoc sic ponit, ut ab eis dictum est, quia etsi non verba, veritatem sensus quodammodo ponunt. Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellæ, quæ apparuit eis:‡‡Clam vocatis Magis. Remotis sacerdotibus et scribis; timebat enim ne Judæi quasi ex Dei oraculo promissum occultarent, si se velle eum perimere sentirent. Ideo etiam promisit se adorare, ne quis sentiret dolum ejus: sed sine suspicione ob gratiam favoris ei renuntiarent. et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum.§§Adorem eum. Herodes devotionem pro mittit, sed gladium acuit: malitiam cordis depingens colore humilitatis. Finxit se vultu et verbis adorare eum, quem invida mente cogitabat occidere. Cujus personam repræsentant hypocritæ, qui ficte Deum quærunt, nunquam merentur invenire. Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer.***Et ecce stella quam viderant. Ingressi Judæam deseruntur indicio stellæ, ut cogantur ex lege inquirere. Vel divino deseruntur auxilio qui quærunt humanum. Nec decebat signum infidelibus datum apparere domesticis legis et prophetarum; quia, si Moysen et prophetas non audiunt: neque si quis ex mortuis, etc. Non tenuit æthereas vias: sed multum domui vicina, aliter non discernerent domum. Moraliter. Stella est bona exhortatio ducens ad Christum. Vel potius fides quæ est mentis illuminatio, per quam ingrediens Christum videt qui est stella matutina: et eo viso gaudet gaudio et adorare non desinit. 10 Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.†††Gavisi sunt gaudio magno, etc. Gaudio gaudet, qui propter Deum (qui verum gaudium est) gaudet. Addit et magno, quo nihil est majus. Et valde gavisi, quia de magno potest alius plus, alius minus gaudere. 11 Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.‡‡‡Et intrantes domum, etc. Tres Magi uno itinere Deum veniunt adorare: quia in uno Christo (qui est via) inseparabilis Trinitas ab eis erat adoranda. Puerum cum Maria matre ejus, etc. Sæpe puer nominatur, ut eum agnoscant, de quo dictum est: Puer natus est nobis. Cur non et Joseph cum Maria inventus est a Magis? Ne aliqua inde malæ suspicionis occasio daretur gentibus, quæ primitias suas statim nato Salvatore ad eum adorandum miserunt. Adoraverunt eum. Sic confitentes Deum, quem actum esse hominem intelligunt, et moriturum quod per myrrham ostendunt. Et apertis, etc. Fidem suam mysticis protestantur muneribus: Munera clausa, fides est cordis; munera aperta, etc., usque ad vel per hæc tria in eodem Christo intimantur, regia potestas, divina majestas, humana mortalitas. 12 Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.§§§Et responso accepto. Sicut Moyses tacens clamabat, sic isti pio affectu interrogabant quid divina juberet voluntas. Hæc responsio non fit per angelum, sed per ipsum Deum, quia nullus alius viam reversionis instituit, nisi ille qui dicit: Ego sum via, veritas, et vita. Non loquitur puer ad eos, ne divinitas ante tempus revelaretur, et vera humanitas habeatur. Unde et mox in Ægyptum mittitur: quia et fides nutrienda erat ad præmium, et vita doctrinæ præparanda est ad eundum. Per aliam viam, etc. In hoc forma datur credentibus, ut devoti ad Deum veniant: et quod jubeat intendant, scilicet, ne ad diabolum redeant: sed per semitas virtutum ad patriam veniant, et qui ceciderunt contemnendo resurgant obediendo. LEO. Adorant in carne Verbum, in infantia sapientiam, in infirmitate virtutem, et in hominis veritate Dominum majestatis, etc., usque ad quia quod erat in substantiis proprium, non erat in persona diversum. 13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum.*Accipe puerum, etc. HILAR. Cum desponsatam eam justo significabat, conjugem nuncupavit, sed post partum mater tantum Jesu ostenditur, ut quemadmodum justo Joseph deputaretur Mariæ in virginitate conjugium, ita venerabilis ejus ostenderetur in Jesu matris virginitas. 14 Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Ægyptum:Qui consurgens. Joseph figura prædicatorum, qui Christum, cum matre, id est, fidem Christi, et Ecclesiæ tulerunt ad gentes, relicto Herode, id est Judæorum infidelitate. Nocte. Quia occulte per fugam ad illustrandam Ægyptum descendit, relicta nocte Judæis. Nocte tulit in Ægyptum, quia nocte ignorantiæ his a quibus ipse recessit reliquit incredulis. Quando redit, noctis non fit mentio, quia in fine mundi, Judæi fidem tanquam Christum ab Ægypto revertentem suscipientes illuminabuntur. In Ægyptum, et erat ibi, etc. Omnigenum Deum monstrat venerantem: quia Christus a Judæis non receptus, per prædicationem transit ad gentes. Fugit in Ægyptum sicut natus est, ut corruptam reparet naturam. Sic fugit, ut fugaces revocaret. Quod fugit, sacramenti fuit non timoris, ut exemplum fugiendi daret suis. Non fugit mortem qui mori venerat: nec insidias expavit qui venerat aperire versutias diaboli. De hac fuga prædixit Isaias: Ecce Dominus ascendet super nubem levem, id est, carnem sine peccato: ingredieturque Ægyptum Isa. 19.. Septem autem annis in Ægypto latuit. Ex Ægypto vocavi. In Osæa juxta Hebraicam veritatem hoc invenitur: vel in libro Numerorum, ut quidam asserunt: quia totum dispositione Dei factum est. 15 et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Ægypto vocavi filium meum. 16 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis.Tunc Herodes videns. Verisimile est, quod cum Herodi nihil renuntiatum esset a Magis, credidit illos fallaci stella deceptos esse, et ideo ad se non esse reversos: unde et tandiu quievit a pueri inquisitione. Deinde vulgatis his quæ in templo facta dictave fuerant, se a Magis sensit illusum, et in mortem Christi properans pueros occidit. Verisimile est per annum et quatuor dies a nativitate Christi Herodem in pueros desævisse: quod forsitan ideo distulit, quia Romam profectus est, vel ibi accusatus, vel ut Romanos consuleret super his quæ de Christo dicebantur. Ideo forsitan tandiu ab inquisitione pueri se continuit, ut sollicitius eum deprehenderet, neque elabi aliquo modo posset. Occidit omnes pueros. Quam cito Christus apparuit mundo, incepit in eum pesecutio: quæ figuravit persecutionem sanctorum: et dum infans quæritur, infantes occiduntur; in quibus forma martyrii nascitur, ubi infantia Ecclesiæ dedicatur. Figurat mors parvulorum passionem omnium martyrum, qui parvuli, humiles et innocentes occisi sunt: qui non in Judæa tantum, sed ubique passi sunt ab impiis, quos significat Herodes. Quod bimi: quia doctrina et operatione perfecti. Illis occisis Christus evasit: quia corpora possunt perimi, divinitas non contingi. Et in omnibus finibus ejus. Non est contentus vastatione Bethlehem, sed adjacentia loca vastavit; nec ullam misericordiam ætatis habuit a filio unius noctis usque ad filium duorum annorum, quin omnes occideret. A bimatu. Ideo a bimatu, ut sicut præoccupaverat Herodes fines civitatis, ita et præoccuparet alium annum. Ideo etiam a bimatu: quia timebat, ne puer cui famulabantur sidera, paulo supra ætatem vel infra speciem sibi conformaret. 17 Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem:§Tunc adimpletum est. Adimpletum dicitur: quia antequam fieret legentibus erat semiplenum, quia quod in littera sonabat, aliquid futurum occulte promittebat. CHRYSOST. Dicit quod stella per annum apparuit, sicut in destructione Romanorum signa apparuerunt in cœlo, quando vox angelorum audita est: Transeamus ab his sedibus. 18 [Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.]**Vox in Rama. Id est, in excelso longe lateque diffusa est. Allegorice. Vel, vox Ecclesiæ de nece membrorum gementis usque ad solium superni ascendit judicis. Vox in Rama. Propter uxorem Levitæ fornicatione peremptam, secundum numerum tribuum in duodecim partes divisam, omnis Isræl tribum Benjamin præter trecentos viros delevit: eorum qui superfuerunt ploratus et ululatus auditus est usque Rama, qui est locus juxta Gabaa duodecimo milliario a Bethlehem. Audita. Exaggerat, ut hyperbolice Rachel jam mortua, dolentis affectu filios jam flere dicatur. Unde per hoc de Chaldæis historia texitur quod similis esset ab eis cladi priori populo Judæorum futura vastatio. Sed verius revelante per evangelistam spiritu, prophetia de nece puerorum accipitur. Dicit ergo, quod tunc completum sit quod dictum est, quia etsi ad imminentem captivitatem sermo prophetiæ respicit, tamen in eo sicut in umbra, futura veritas cædis infantium pronuntiatur. Rachel. Quia sepulta est juxta Bethlehem, et ex terreno corporis hospitio matris nomen accepit. Vel quia multi de Benjamin et Joseph occisi sunt. De Rachel natus est Benjamin, ad cujus sortem non pertinet Bethlehem, sed ad tribum tantum Juda. Sed quia contiguæ tribus sunt Juda et Benjamin in finibus Bethlehem, multi quoque de tribu Benjamin occisi sunt. Nota quod melius per Rachel (quam si per Bethlehem plorasse diceretur) figura sacramenti innuitur, quia per eam in omnibus schema Ecclesiæ commendatur, quæ plorat non tam morte translatos, quam supplicio peremptos. Rachel. Id est Ecclesia, suos teneros agnos plorat peremptos: neque vult consolari in præsenti, quia non sunt: sed omnem spem et consolationem ad æternam transmittit vitam. Plorat Ecclesia, et non vult consolari hic: quia filii sui non sunt de hoc mundo. Vel plorat: quia dum parit, justitiam habet unde dicitur: Vos plorabitis, etc., sed additur consolatio: Tristitia vestra vertetur in gaudium Joan. 16.. 19 Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Ægypto,††Defuncto autem Herode, ecce, etc. Quia sopita Judæorum perfidia, et Helia et Enoch prædicantibus, Judæa verbum Dei recipiet. Defuncto rege illico complices ejus pereunt, sic cessante persecutione Ecclesiæ ad cœlestia invitatur. 20 dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël: defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri.‡‡In terram. Non determinat in quam partem, ut dubitante Joseph angelus revertatur: et frequenti ejus allocutione Joseph certior reddatur. Quia non distinxit in quam partem, ideo Josephus intellexit Judæam quæ dignior pars regni erat. Defuncti. Tradunt quidam quia fecit Herodes super funus suum nobiliores Judæorum occidere, ut sic cogeret Judæos mortem suam flere. 21 Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israël.§§Qui consurgens. Allegorice. Joseph gerit figuram apostolorum, quorum officio Christus circumfertur. Apostoli primum venerunt in terram Isræl: quia primum prædicaverunt Judæis. Sed pro Herode, id est, manente hæreditaria infidelitate, metuunt et recedunt admoniti gratiam gentibus prædicare, et ad eas Christum transferre. Nominata terra Isræl visum est Joseph non alicubi talem puerum debere habitare, nisi in Jerusalem ubi erat templum et celebratio prophetarum. Tamen angelus intelligi voluit Galilæam, quam et Judæi incolebant, quod ostendit sic fuisse prædestinatum, quia Nazareus vocabitur. 22 Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ.***Timuit illo ire. Si timuit Judæam pro Archelao hærede paternæ crudelitatis, cur non et Galilæam, ubi Herodes alius frater ejus regnabat? Quia Archelaus post patrem monarchiam totius regni obtinuit: sed insolescens a Tiberio Cæsare dejectus est Lugdunum in exsilium, et tunc divisum est regnum in quatuor tetrarchias, quarum unam, id est Galilæam, Herodes frater ejus obtinuit. Quæritur: quare non timuit Joseph ire in Galilæam sicut in Judæam, cum et ibi regnaret Archelaus? Sed melius potuit in Nazareth (quæ remota erat) latere quam in Jerusalem, ubi erat caput regni et assiduus Archelaus. Secessit in partes. Quod Christus illuc non transfertur ubi regnabat Archelaus, significat, quia illis abscondetur Christus, in quibus regnabit Antichristus. 23 Et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per prophetas: Quoniam Nazaræus vocabitur.†††Nazareth. Nazareth, germen novellum vel flos campi interpretatur, de cujus radice germinis sanctus sanctorum ad significandum æternitatis suæ substantiam ascendisse legitur. Sicut ergo eligit tempus quo nasceretur et locum, ita et civitatem in qua coalesceret: cujus nomen indicio est, quod ipsa sanctitas, in sanctitate nutritus, sanctus sanctorum recte dicitur: unde et discipuli ejus prius Nazaræi dicti sunt, sed postea a Christo Christiani vocati sunt. Nazareth Galilææ quo transfertur, partem ejusdem gentis quæ fidem susceptura erat, significat: unde flos interpretatur: quia Ecclesia quo ardentius a terrenis ad cœlestia transmigrat, eo magis virtutum flore et germine abundat. Per prophetas. Prophetas pluraliter dicit, quia non habemus fixum de Scriptura exemplum: ostendit sensum non verba se sumpsisse. Vel eisdem verbis in Isaia juxta Hebraicam veritatem: Nazaræus de radice ejus ascendet Isa. 11..

*2:1 Cum ergo natus, etc. Quamvis Matthæus nativitatem prætermittat, tamen adventum magorum referens, breviter eam commemorat, sic dicens: Cum ergo. RAB. Quatuor hic ponuntur a prophetis roborata, nativitas, nomen, locus et tempus, etc., usque ad de adventu magorum Lucas tacet, et Matthæus exponit. Bethehem Judæ. Ad differentiam illius quæ est in Galilæa, in tribu Zabulon. Duæ enim sunt Bethlehem: Bethlehem prius dicta est Ephratha, Bethlehem domus panis, quia ibi nasciturus erat Panis vivus qui de cœlo descendit, qui ponitur in præsepio: ut irrationabiles pastos, faciat socios angelorum. Significat autem Ecclesiam, quæ est domus in qua panis vivus comeditur. In diebus. HIER. Hoc non ponit tantum pro tempore, sed ut videatur impletum, etc., usque ad Judæi locum insinuant: tempus adventus non cognoscunt. AUG. Manifestatus est Jesus non doctis nec justis: prævalet namque, etc., usque ad ut nullus magnus superbiret, nullus infirmus desperaret. Venerunt. Magi, non post annum: quia tunc non inveniretur in præsepio, sed in Ægypto, sed decima tertia die. Fuerunt autem de terra Persarum ubi et Saba fluvius a quo regio nominatur, juxta quam et Arabia est, ubi Magi fuerunt reges. Qui etsi tria munera obtulisse dicuntur, non ideo non plures quam tres fuisse probantur, sed ut per eos gentes quæ ex tribus filiis Nœ natæ sunt, venturæ ad fidem præfigurentur: vel tot fuerunt principes, qui multos duxerunt in suo comitatu. Ideo Magi apud Jerosolymam præcipue rogant: quia per Balaam de Isræl nasciturum audierunt. Nova enim stella novum hominem indicabat. Stella, Christus quem sequi debemus, qui nisi in cordibus oriatur, rex Judæorum in Oriente non quæritur.

2:2 Ubi est, qui natus est rex, etc. Confusio Judæorum est, ubi Christi nativitatem a gentibus discunt, et si non credunt, inexcusabiles sunt. Vidimus enim stellam. Hæc stella Dominicæ nativitatis nuntia nunquam prius apparuit, sed eam tunc puer creavit, et Magis deputavit: quæ mox peracto officio esse desiit. Christum nondum loquentem muta stella prædicat, postea loquentem apostoli nuntiaverunt Judæis, tanquam ratione utentibus; substantia rationalis, id est, angelus ortum Christi nuntiavit. Magos vero primitias gentium nondum ratione utentium irrationalis, id est stella, perduxit. Pastoribus angeli, Magis stella, utrisque tamen loquitur lingua cœlorum, quia jam cessabat lingua prophetarum. Utrum stella orta sit in oriente, an ipsi ibi positi natam ad occidentem viderint, ambiguum est. Potuit enim nasci in oriente, et eos in Jerusalem perducere. Sed dum humanum quasi ex lege quærunt auxilium, divino deseruntur. Per stellam intellexerunt eum in Judæa natum, et ideo Jerusalem veniunt, ubi locum discentes tunc aggressi iter primum habent stellam præviam quam recognoscunt. Allegorice. Stella est illuminatio fidei quæ ad Christum ducit. Dum divertunt ad Judæos, eam amittunt: quia dum a malis consilium quærunt, veram illuminationem perdunt. LEO. Sequuntur tres viri superni luminis ductum et prævii fulgoris indicium intenta contemplatione comitantes, ad agnitionem veritatis, etc., usque ad ut eos tantæ visionis mysterium non lateret, et quod oculis ostendebatur insolitum, animis non esset obscurum.

2:3 Audiens autem Herodes, etc. Rex dicitur, ut collatione ejus qui quæritur, hic intelligatur extraneus, quia jam defecerat proprius. Audiens autem Herodes. Alium regem Judæorum quam se quæri, volebat enim cum esset alienigena legitimus rex videri: et ideo codices quibus genealogia texitur cremavit. Turbatus est, etc. Vel quia exitum regni sui timet, vel propter iram Romanorum si hoc pateretur, qui decreverant ne quis rex vel dominus sine eorum consilio diceretur. Nato rege cœli, rex terræ turbatus est, quia nimirum terrena altitudo confunditur cum cœlestis celsitudo prædicatur. Cum illo. Propter favorem: quia sæpe populus plus eis injuste favet, quos crudeles sustinent. Unde Salomon: Rex injustus omnes ministros impios habet Prov. 29..

§2:4 Et congregans omnes principes sacerdotum. Nota diligentiam inquirentis, ut si invenerit faciat quod post se velle ostendit: sin autem, excusatus sit Romanis. Explorabat etiam, si rex eorum tristes vel lætos faciat Judæos. Ubi Christus nasceretur. A Judæis quærit locum, a Magis tempus, ut de utroque fiat certus.

**2:5 In Bethlehem Judæ. Locum nativitatis exprimunt, quem testimonio Scripturæ didicerunt, ut ipsa eorum scientia illis fieret ad testimonium damnationis, nobis ad adjutorium fidei. Ex hoc patet, quia non ex ignorantia, sed ex cordis duritia credere noluerunt.

††2:6 Et tu, Bethlehem. Hoc sic ponit, ut ab eis dictum est, quia etsi non verba, veritatem sensus quodammodo ponunt.

‡‡2:7 Clam vocatis Magis. Remotis sacerdotibus et scribis; timebat enim ne Judæi quasi ex Dei oraculo promissum occultarent, si se velle eum perimere sentirent. Ideo etiam promisit se adorare, ne quis sentiret dolum ejus: sed sine suspicione ob gratiam favoris ei renuntiarent.

§§2:8 Adorem eum. Herodes devotionem pro mittit, sed gladium acuit: malitiam cordis depingens colore humilitatis. Finxit se vultu et verbis adorare eum, quem invida mente cogitabat occidere. Cujus personam repræsentant hypocritæ, qui ficte Deum quærunt, nunquam merentur invenire.

***2:9 Et ecce stella quam viderant. Ingressi Judæam deseruntur indicio stellæ, ut cogantur ex lege inquirere. Vel divino deseruntur auxilio qui quærunt humanum. Nec decebat signum infidelibus datum apparere domesticis legis et prophetarum; quia, si Moysen et prophetas non audiunt: neque si quis ex mortuis, etc. Non tenuit æthereas vias: sed multum domui vicina, aliter non discernerent domum. Moraliter. Stella est bona exhortatio ducens ad Christum. Vel potius fides quæ est mentis illuminatio, per quam ingrediens Christum videt qui est stella matutina: et eo viso gaudet gaudio et adorare non desinit.

†††2:10 Gavisi sunt gaudio magno, etc. Gaudio gaudet, qui propter Deum (qui verum gaudium est) gaudet. Addit et magno, quo nihil est majus. Et valde gavisi, quia de magno potest alius plus, alius minus gaudere.

‡‡‡2:11 Et intrantes domum, etc. Tres Magi uno itinere Deum veniunt adorare: quia in uno Christo (qui est via) inseparabilis Trinitas ab eis erat adoranda. Puerum cum Maria matre ejus, etc. Sæpe puer nominatur, ut eum agnoscant, de quo dictum est: Puer natus est nobis. Cur non et Joseph cum Maria inventus est a Magis? Ne aliqua inde malæ suspicionis occasio daretur gentibus, quæ primitias suas statim nato Salvatore ad eum adorandum miserunt. Adoraverunt eum. Sic confitentes Deum, quem actum esse hominem intelligunt, et moriturum quod per myrrham ostendunt. Et apertis, etc. Fidem suam mysticis protestantur muneribus: Munera clausa, fides est cordis; munera aperta, etc., usque ad vel per hæc tria in eodem Christo intimantur, regia potestas, divina majestas, humana mortalitas.

§§§2:12 Et responso accepto. Sicut Moyses tacens clamabat, sic isti pio affectu interrogabant quid divina juberet voluntas. Hæc responsio non fit per angelum, sed per ipsum Deum, quia nullus alius viam reversionis instituit, nisi ille qui dicit: Ego sum via, veritas, et vita. Non loquitur puer ad eos, ne divinitas ante tempus revelaretur, et vera humanitas habeatur. Unde et mox in Ægyptum mittitur: quia et fides nutrienda erat ad præmium, et vita doctrinæ præparanda est ad eundum. Per aliam viam, etc. In hoc forma datur credentibus, ut devoti ad Deum veniant: et quod jubeat intendant, scilicet, ne ad diabolum redeant: sed per semitas virtutum ad patriam veniant, et qui ceciderunt contemnendo resurgant obediendo. LEO. Adorant in carne Verbum, in infantia sapientiam, in infirmitate virtutem, et in hominis veritate Dominum majestatis, etc., usque ad quia quod erat in substantiis proprium, non erat in persona diversum.

*2:13 Accipe puerum, etc. HILAR. Cum desponsatam eam justo significabat, conjugem nuncupavit, sed post partum mater tantum Jesu ostenditur, ut quemadmodum justo Joseph deputaretur Mariæ in virginitate conjugium, ita venerabilis ejus ostenderetur in Jesu matris virginitas.

2:14 Qui consurgens. Joseph figura prædicatorum, qui Christum, cum matre, id est, fidem Christi, et Ecclesiæ tulerunt ad gentes, relicto Herode, id est Judæorum infidelitate. Nocte. Quia occulte per fugam ad illustrandam Ægyptum descendit, relicta nocte Judæis. Nocte tulit in Ægyptum, quia nocte ignorantiæ his a quibus ipse recessit reliquit incredulis. Quando redit, noctis non fit mentio, quia in fine mundi, Judæi fidem tanquam Christum ab Ægypto revertentem suscipientes illuminabuntur. In Ægyptum, et erat ibi, etc. Omnigenum Deum monstrat venerantem: quia Christus a Judæis non receptus, per prædicationem transit ad gentes. Fugit in Ægyptum sicut natus est, ut corruptam reparet naturam. Sic fugit, ut fugaces revocaret. Quod fugit, sacramenti fuit non timoris, ut exemplum fugiendi daret suis. Non fugit mortem qui mori venerat: nec insidias expavit qui venerat aperire versutias diaboli. De hac fuga prædixit Isaias: Ecce Dominus ascendet super nubem levem, id est, carnem sine peccato: ingredieturque Ægyptum Isa. 19.. Septem autem annis in Ægypto latuit. Ex Ægypto vocavi. In Osæa juxta Hebraicam veritatem hoc invenitur: vel in libro Numerorum, ut quidam asserunt: quia totum dispositione Dei factum est.

2:16 Tunc Herodes videns. Verisimile est, quod cum Herodi nihil renuntiatum esset a Magis, credidit illos fallaci stella deceptos esse, et ideo ad se non esse reversos: unde et tandiu quievit a pueri inquisitione. Deinde vulgatis his quæ in templo facta dictave fuerant, se a Magis sensit illusum, et in mortem Christi properans pueros occidit. Verisimile est per annum et quatuor dies a nativitate Christi Herodem in pueros desævisse: quod forsitan ideo distulit, quia Romam profectus est, vel ibi accusatus, vel ut Romanos consuleret super his quæ de Christo dicebantur. Ideo forsitan tandiu ab inquisitione pueri se continuit, ut sollicitius eum deprehenderet, neque elabi aliquo modo posset. Occidit omnes pueros. Quam cito Christus apparuit mundo, incepit in eum pesecutio: quæ figuravit persecutionem sanctorum: et dum infans quæritur, infantes occiduntur; in quibus forma martyrii nascitur, ubi infantia Ecclesiæ dedicatur. Figurat mors parvulorum passionem omnium martyrum, qui parvuli, humiles et innocentes occisi sunt: qui non in Judæa tantum, sed ubique passi sunt ab impiis, quos significat Herodes. Quod bimi: quia doctrina et operatione perfecti. Illis occisis Christus evasit: quia corpora possunt perimi, divinitas non contingi. Et in omnibus finibus ejus. Non est contentus vastatione Bethlehem, sed adjacentia loca vastavit; nec ullam misericordiam ætatis habuit a filio unius noctis usque ad filium duorum annorum, quin omnes occideret. A bimatu. Ideo a bimatu, ut sicut præoccupaverat Herodes fines civitatis, ita et præoccuparet alium annum. Ideo etiam a bimatu: quia timebat, ne puer cui famulabantur sidera, paulo supra ætatem vel infra speciem sibi conformaret.

§2:17 Tunc adimpletum est. Adimpletum dicitur: quia antequam fieret legentibus erat semiplenum, quia quod in littera sonabat, aliquid futurum occulte promittebat. CHRYSOST. Dicit quod stella per annum apparuit, sicut in destructione Romanorum signa apparuerunt in cœlo, quando vox angelorum audita est: Transeamus ab his sedibus.

**2:18 Vox in Rama. Id est, in excelso longe lateque diffusa est. Allegorice. Vel, vox Ecclesiæ de nece membrorum gementis usque ad solium superni ascendit judicis. Vox in Rama. Propter uxorem Levitæ fornicatione peremptam, secundum numerum tribuum in duodecim partes divisam, omnis Isræl tribum Benjamin præter trecentos viros delevit: eorum qui superfuerunt ploratus et ululatus auditus est usque Rama, qui est locus juxta Gabaa duodecimo milliario a Bethlehem. Audita. Exaggerat, ut hyperbolice Rachel jam mortua, dolentis affectu filios jam flere dicatur. Unde per hoc de Chaldæis historia texitur quod similis esset ab eis cladi priori populo Judæorum futura vastatio. Sed verius revelante per evangelistam spiritu, prophetia de nece puerorum accipitur. Dicit ergo, quod tunc completum sit quod dictum est, quia etsi ad imminentem captivitatem sermo prophetiæ respicit, tamen in eo sicut in umbra, futura veritas cædis infantium pronuntiatur. Rachel. Quia sepulta est juxta Bethlehem, et ex terreno corporis hospitio matris nomen accepit. Vel quia multi de Benjamin et Joseph occisi sunt. De Rachel natus est Benjamin, ad cujus sortem non pertinet Bethlehem, sed ad tribum tantum Juda. Sed quia contiguæ tribus sunt Juda et Benjamin in finibus Bethlehem, multi quoque de tribu Benjamin occisi sunt. Nota quod melius per Rachel (quam si per Bethlehem plorasse diceretur) figura sacramenti innuitur, quia per eam in omnibus schema Ecclesiæ commendatur, quæ plorat non tam morte translatos, quam supplicio peremptos. Rachel. Id est Ecclesia, suos teneros agnos plorat peremptos: neque vult consolari in præsenti, quia non sunt: sed omnem spem et consolationem ad æternam transmittit vitam. Plorat Ecclesia, et non vult consolari hic: quia filii sui non sunt de hoc mundo. Vel plorat: quia dum parit, justitiam habet unde dicitur: Vos plorabitis, etc., sed additur consolatio: Tristitia vestra vertetur in gaudium Joan. 16..

††2:19 Defuncto autem Herode, ecce, etc. Quia sopita Judæorum perfidia, et Helia et Enoch prædicantibus, Judæa verbum Dei recipiet. Defuncto rege illico complices ejus pereunt, sic cessante persecutione Ecclesiæ ad cœlestia invitatur.

‡‡2:20 In terram. Non determinat in quam partem, ut dubitante Joseph angelus revertatur: et frequenti ejus allocutione Joseph certior reddatur. Quia non distinxit in quam partem, ideo Josephus intellexit Judæam quæ dignior pars regni erat. Defuncti. Tradunt quidam quia fecit Herodes super funus suum nobiliores Judæorum occidere, ut sic cogeret Judæos mortem suam flere.

§§2:21 Qui consurgens. Allegorice. Joseph gerit figuram apostolorum, quorum officio Christus circumfertur. Apostoli primum venerunt in terram Isræl: quia primum prædicaverunt Judæis. Sed pro Herode, id est, manente hæreditaria infidelitate, metuunt et recedunt admoniti gratiam gentibus prædicare, et ad eas Christum transferre. Nominata terra Isræl visum est Joseph non alicubi talem puerum debere habitare, nisi in Jerusalem ubi erat templum et celebratio prophetarum. Tamen angelus intelligi voluit Galilæam, quam et Judæi incolebant, quod ostendit sic fuisse prædestinatum, quia Nazareus vocabitur.

***2:22 Timuit illo ire. Si timuit Judæam pro Archelao hærede paternæ crudelitatis, cur non et Galilæam, ubi Herodes alius frater ejus regnabat? Quia Archelaus post patrem monarchiam totius regni obtinuit: sed insolescens a Tiberio Cæsare dejectus est Lugdunum in exsilium, et tunc divisum est regnum in quatuor tetrarchias, quarum unam, id est Galilæam, Herodes frater ejus obtinuit. Quæritur: quare non timuit Joseph ire in Galilæam sicut in Judæam, cum et ibi regnaret Archelaus? Sed melius potuit in Nazareth (quæ remota erat) latere quam in Jerusalem, ubi erat caput regni et assiduus Archelaus. Secessit in partes. Quod Christus illuc non transfertur ubi regnabat Archelaus, significat, quia illis abscondetur Christus, in quibus regnabit Antichristus.

†††2:23 Nazareth. Nazareth, germen novellum vel flos campi interpretatur, de cujus radice germinis sanctus sanctorum ad significandum æternitatis suæ substantiam ascendisse legitur. Sicut ergo eligit tempus quo nasceretur et locum, ita et civitatem in qua coalesceret: cujus nomen indicio est, quod ipsa sanctitas, in sanctitate nutritus, sanctus sanctorum recte dicitur: unde et discipuli ejus prius Nazaræi dicti sunt, sed postea a Christo Christiani vocati sunt. Nazareth Galilææ quo transfertur, partem ejusdem gentis quæ fidem susceptura erat, significat: unde flos interpretatur: quia Ecclesia quo ardentius a terrenis ad cœlestia transmigrat, eo magis virtutum flore et germine abundat. Per prophetas. Prophetas pluraliter dicit, quia non habemus fixum de Scriptura exemplum: ostendit sensum non verba se sumpsisse. Vel eisdem verbis in Isaia juxta Hebraicam veritatem: Nazaræus de radice ejus ascendet Isa. 11..