15
Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribæ et pharisæi, dicentes:*Tunc accesserunt. Homines Genesar, minus docti, credunt, sed qui sapientes videntur ad pugnam veniunt. CHRYSOST. Tunc, inquit, quando scilicet innumera signa operatus est, quando, etc., usque ad ut magnam eorum malitiam ostenderet. Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant.Non enim lavant. Intus nihil arguunt, qui intus livore polluti sunt. In vanum quidem sua baptismata servant, qui suorum cordium et corporum sordes abluere negligunt. Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit:Quare et vos. Si vos mandata Dei contemnitis propter traditiones hominum, quare arguitis discipulos, qui mandata hominum dimittunt, ut scita Dei custodiant? Honora patrem, et matrem: et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.§Honora patrem. HIER. Honor in Scripturis, non tantum in salutationibus et officiis deferendis, quantum, etc., usque ad ut filii honorarent etiam in vitæ necessariis ministrandis parentes suos. Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri: Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit:**Vos autem dicitis, etc. Vestra autem traditio contraria est. Hoc filios dicere parentibus compellitis: quod Deo oblaturus eram in tuos consumo cibos, tibique prodest, o pater, ut timeat consecrata comedere. Vel quod Deo offero, tibi ipsi prodest. Quicunque dixerit. Scilicet, vita æterna dignus erit. Vel dixerit, id est, dicere proderit. Proderit. Quasi dicat: Non, imo sacrilegus esses, si acciperes, quia Deo devovi, Vel tibi proderit: si Deo dedero. et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens:††Bene prophetavit, etc. In spiritu simulationem Judæorum, quod in dolo repugnarent Evangelio. [Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me.‡‡Labiis me honorat. Magister, scimus quia verax es Marc. 12.. Vel exteriorem munditiam commendando, interior et quæ vera est, in eis non est. Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.] 10 Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite. 11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.§§Non quod intrat. Nihil est extra hominem quod interius inquinet, nec idolothitum in hoc quod Dei creatura est; uno sermone omnis superstitio observationum eliditur, cum in discernendis cibis religio putetur. 12 Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt?***Tunc accedentes. Pharisæorum magna est religio in cibis, qui audito verbo hoc scandalizati sunt, id est, indignati sunt. Scandalizati sunt. Græce, nos offendiculum vel ruinam vel impactionem pedis possumus dicere. Unde: Qui scandalizaverit aliquem, id est, occasionem ruinæ dederit. 13 At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur. 14 Sinite illos: cæci sunt, et duces cæcorum; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.†††Sinite, etc. Permittite suo arbitrio, quia irrevocabiles sunt. Unde Paulus: Hæreticum hominem post primam et secundam correctionem devita Tit. 3.. 15 Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam.‡‡‡Edissere. Quod aperte est dictum, putant apostoli per parabolam dictum. Vitiosus est auditor, qui vel obscura manifeste, vel manifeste dicta obscure vult intelligere. 16 At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis? 17 Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? 18 Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem: 19 de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ:§§§De corde, etc. Non enim a diabolo immittuntur, sed ex propria voluntate nascuntur. Diabolus enim incentor est non auctor, quia nec interiora nisi per habitus et gestus novit. 20 hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.*Non lotis. Spiritualia dicta prophetarum, de cordis et corporis castigatione, ut hæc: Lavamini, mundi estote Isa. 1.. Pharisæi carnaliter de solo corpore accipiebant, quod vanum est fieri. 21 Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.Et egressus, etc. Relictis calumniatoribus intra fines Tyri et Sidonis, ut filiam liberaret, et per fidem gentilis feminæ perfidiam Scribarum argueret. Relictis calumniatoribus significat quod post resurrectionem relicturus esset perfidiam Judæorum, per prædicationem iturus ad gentes. 22 Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a dæmonio vexatur.Clamavit, etc. Per fidem clamat, unde, novit vocare filium David, Christi incarnationem confitens. Rogat pro filia, id est, pro populo suo nondum credente, ut ipsa fraude diaboli absolvantur. Vel, filia est anima vel conscientia cujuslibet intra Ecclesiam diabolo mancipata, pro qua mater Ecclesia rogat, vel ipse homo pro fœdata conscientia. 23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos.§Qui non respondit. Non de superbia, sed ne sit contrarius sententiæ suæ: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.. Unde vitat calumniam Judæorum, gentium autem salus, passionis et resurrectionis tempori servatur. 24 Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël.**Non sum missus. Quasi dicat: Prius oportet me sacramentum mei adventus complere in Judæis, et sic adducere alias oves, et hoc de signo petitionem hujus differendo. 25 At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me. 26 Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.††Panem filiorum. Verbum salutis, quod prius debetur Judæis, non est bonum dare canibus vel gentibus, canina rabie latrantibus semper. 27 At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum.‡‡Etiam, Domine. Sub persona mulieris, mira fides Ecclesiæ, et patientia, et humilitas prædicatur. Fides, quia credit posse sanari filiam. Patientia, quia toties despecta in precibus perstat. Humilitas, quia se non canibus, sed catellis comparat. Nam et catelli. Mensa, est sacra Scriptura; micæ puerorum, sunt interna mysteria quibus humiles reficiuntur sub mensa: quia Scripturæ humiliter subditi, catelli gentes humiles. Parvuli edunt non panes, non crustas, id est, non litteræ superficiem, sed medullam. 28 Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.§§Magna est fides. Sic superius de centurione: Non inveni tantam fidem in Isræl Matth. 8., qui similiter (ut hæc Chananæa) fidem gentium præsignabat. Magna est fides gentium, quæ in auditu auris obediunt: et in Deo salutem sibi suisque impetrat. Quod puerum centurionis et filiam Chananeæ non veniens ad eos sanat, significat gentes, ad quas non venit per præsentiam, salvandas per verbum suum. Et sanata est. Ubi datur exemplum catechizandi et baptizandi infantes, qui nec sapere, nec facere aliquid possunt, sed per fidem et confessionem parentum liberantur a diabolo. 29 Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ: et ascendens in montem, sedebat ibi.***Et cum transisset. Cum in filia Chananitidis salutem gentium præsignasset, revertitur in Judæam, quia cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Isræl salvus fiet. In montem. Dominus in monte, verbum in alto sedet: quia in sua majestate non posset intelligi. 30 Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos: et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos,†††Cæcos. Cæci sunt qui non intelligunt, etiamsi obediant jubentibus. Surdi, qui non obediunt, etiamsi intelligant. 31 ita ut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes: et magnificabant Deum Israël. 32 Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.‡‡‡Jesus autem. Convocat discipulos, ut doceat magistros cum minoribus communicare consilia sua. Vel ut ex locutione intelligant signi magnitudinem. Misereor turbæ. Turba triduo sustinet Dominum, quia fideles pœnitentes se ad Dominum in opere et sermone et cogitatione convertunt, qui in præsentis vitæ via deficerent, si in sua conscientia sine doctrinæ pabulo dimitterentur. In superiori signo propinqui memorantur, et vicini quinque sensuum et eorum non recordatur Dominus, sed discipuli in vespera jam inclinato sole. Hic Dominus se misereri dicit, et quare, quia triduo jam perseverant mecum. In toto sæculo tertium tempus est, quo gratia datur, primum ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia, quartum est in futuro: ubi dies erit sine nocte, ad quod tendens reficitur in via. 33 Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam?§§§In deserto panes. Panes prædicatores, desertum sese, id est, infecundos dicunt. Quasi dicat: Unde nobis tanta facundia ut possimus tam avidis auditoribus sufficere? 34 Et ait illis Jesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos. 35 Et præcepit turbæ ut discumberent super terram. 36 Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.*Et accipiens. Ut ostendat se congaudere de salute hominum et nos ad agendas gratias informat etiam de temporalibus. Septem panes. Septiformi Spiritu pascit, adjuncta apostolica auctoritate, quasi paucorum piscium sapore qui nos reficiunt exemplo suæ vitæ vel mortis. Septem panes, Scriptura Novi Testamenti in quo gratia Spiritus sancti et revelatur et datur. Nec sunt hordeacei, ut supra, quia hic non (ut in lege) vitale alimentum animæ figuris, quasi tenacissima palea tegitur. Hic non duos pisces (ut in lege duo ungebantur, rex et sacerdos), sed pauci, id est, sancti Novi Testamenti, qui de fluctibus sæculi sunt erepti, et sustinent turbulentum mare, et exemplo suo nos reficiunt, ne in via deficiamus. BEDA. Ibi supra fenum, ut desideria carnis comprimantur, hic super terram ubi et ipse mundus, etc., usque ad utraque refectio in monte celebrata est, quia utriusque Testamenti Scriptura altitudinem cœlestium præceptorum mandat et præmiorum: utraque altitudinem Christi prædicat. Et quod superfuit. Altiora mysteria quæ non capit communis turba, apostoli sustollunt et implent septem sportas, id est, perfectorum corda septiformi Spiritus gratia ad intelligendum illustrata. Septem sportas. Sportæ junco et palmarum foliis solent contexi, et significant sanctos, qui radicem cordis in ipso fonte vitæ collocant, ne arescant, ut juncus in aqua: et palmam æternæ retributionis in corde retinent. 37 Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. 38 Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres. 39 Et, dimissa turba, ascendit in naviculam: et venit in fines Magedan.Et dimissa turba. Hic docet quod prædicatores ministrato turbæ verbo, ipsi intra cubiculum cordis virtutum debent refici pomis. In fines. Magedan quæ alio nomine dicitur Dalmanuta, quæ est regio circa Gerasam. Et interpretatur poma vel nuntia, et significat hortum de quo dicitur: Hortus conclusus, fons signatus, ubi crescunt poma virtutum. Et ibi nuntiatur nomen Domini.

*15:1 Tunc accesserunt. Homines Genesar, minus docti, credunt, sed qui sapientes videntur ad pugnam veniunt. CHRYSOST. Tunc, inquit, quando scilicet innumera signa operatus est, quando, etc., usque ad ut magnam eorum malitiam ostenderet.

15:2 Non enim lavant. Intus nihil arguunt, qui intus livore polluti sunt. In vanum quidem sua baptismata servant, qui suorum cordium et corporum sordes abluere negligunt.

15:3 Quare et vos. Si vos mandata Dei contemnitis propter traditiones hominum, quare arguitis discipulos, qui mandata hominum dimittunt, ut scita Dei custodiant?

§15:4 Honora patrem. HIER. Honor in Scripturis, non tantum in salutationibus et officiis deferendis, quantum, etc., usque ad ut filii honorarent etiam in vitæ necessariis ministrandis parentes suos.

**15:5 Vos autem dicitis, etc. Vestra autem traditio contraria est. Hoc filios dicere parentibus compellitis: quod Deo oblaturus eram in tuos consumo cibos, tibique prodest, o pater, ut timeat consecrata comedere. Vel quod Deo offero, tibi ipsi prodest. Quicunque dixerit. Scilicet, vita æterna dignus erit. Vel dixerit, id est, dicere proderit. Proderit. Quasi dicat: Non, imo sacrilegus esses, si acciperes, quia Deo devovi, Vel tibi proderit: si Deo dedero.

††15:7 Bene prophetavit, etc. In spiritu simulationem Judæorum, quod in dolo repugnarent Evangelio.

‡‡15:8 Labiis me honorat. Magister, scimus quia verax es Marc. 12.. Vel exteriorem munditiam commendando, interior et quæ vera est, in eis non est.

§§15:11 Non quod intrat. Nihil est extra hominem quod interius inquinet, nec idolothitum in hoc quod Dei creatura est; uno sermone omnis superstitio observationum eliditur, cum in discernendis cibis religio putetur.

***15:12 Tunc accedentes. Pharisæorum magna est religio in cibis, qui audito verbo hoc scandalizati sunt, id est, indignati sunt. Scandalizati sunt. Græce, nos offendiculum vel ruinam vel impactionem pedis possumus dicere. Unde: Qui scandalizaverit aliquem, id est, occasionem ruinæ dederit.

†††15:14 Sinite, etc. Permittite suo arbitrio, quia irrevocabiles sunt. Unde Paulus: Hæreticum hominem post primam et secundam correctionem devita Tit. 3..

‡‡‡15:15 Edissere. Quod aperte est dictum, putant apostoli per parabolam dictum. Vitiosus est auditor, qui vel obscura manifeste, vel manifeste dicta obscure vult intelligere.

§§§15:19 De corde, etc. Non enim a diabolo immittuntur, sed ex propria voluntate nascuntur. Diabolus enim incentor est non auctor, quia nec interiora nisi per habitus et gestus novit.

*15:20 Non lotis. Spiritualia dicta prophetarum, de cordis et corporis castigatione, ut hæc: Lavamini, mundi estote Isa. 1.. Pharisæi carnaliter de solo corpore accipiebant, quod vanum est fieri.

15:21 Et egressus, etc. Relictis calumniatoribus intra fines Tyri et Sidonis, ut filiam liberaret, et per fidem gentilis feminæ perfidiam Scribarum argueret. Relictis calumniatoribus significat quod post resurrectionem relicturus esset perfidiam Judæorum, per prædicationem iturus ad gentes.

15:22 Clamavit, etc. Per fidem clamat, unde, novit vocare filium David, Christi incarnationem confitens. Rogat pro filia, id est, pro populo suo nondum credente, ut ipsa fraude diaboli absolvantur. Vel, filia est anima vel conscientia cujuslibet intra Ecclesiam diabolo mancipata, pro qua mater Ecclesia rogat, vel ipse homo pro fœdata conscientia.

§15:23 Qui non respondit. Non de superbia, sed ne sit contrarius sententiæ suæ: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.. Unde vitat calumniam Judæorum, gentium autem salus, passionis et resurrectionis tempori servatur.

**15:24 Non sum missus. Quasi dicat: Prius oportet me sacramentum mei adventus complere in Judæis, et sic adducere alias oves, et hoc de signo petitionem hujus differendo.

††15:26 Panem filiorum. Verbum salutis, quod prius debetur Judæis, non est bonum dare canibus vel gentibus, canina rabie latrantibus semper.

‡‡15:27 Etiam, Domine. Sub persona mulieris, mira fides Ecclesiæ, et patientia, et humilitas prædicatur. Fides, quia credit posse sanari filiam. Patientia, quia toties despecta in precibus perstat. Humilitas, quia se non canibus, sed catellis comparat. Nam et catelli. Mensa, est sacra Scriptura; micæ puerorum, sunt interna mysteria quibus humiles reficiuntur sub mensa: quia Scripturæ humiliter subditi, catelli gentes humiles. Parvuli edunt non panes, non crustas, id est, non litteræ superficiem, sed medullam.

§§15:28 Magna est fides. Sic superius de centurione: Non inveni tantam fidem in Isræl Matth. 8., qui similiter (ut hæc Chananæa) fidem gentium præsignabat. Magna est fides gentium, quæ in auditu auris obediunt: et in Deo salutem sibi suisque impetrat. Quod puerum centurionis et filiam Chananeæ non veniens ad eos sanat, significat gentes, ad quas non venit per præsentiam, salvandas per verbum suum. Et sanata est. Ubi datur exemplum catechizandi et baptizandi infantes, qui nec sapere, nec facere aliquid possunt, sed per fidem et confessionem parentum liberantur a diabolo.

***15:29 Et cum transisset. Cum in filia Chananitidis salutem gentium præsignasset, revertitur in Judæam, quia cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Isræl salvus fiet. In montem. Dominus in monte, verbum in alto sedet: quia in sua majestate non posset intelligi.

†††15:30 Cæcos. Cæci sunt qui non intelligunt, etiamsi obediant jubentibus. Surdi, qui non obediunt, etiamsi intelligant.

‡‡‡15:32 Jesus autem. Convocat discipulos, ut doceat magistros cum minoribus communicare consilia sua. Vel ut ex locutione intelligant signi magnitudinem. Misereor turbæ. Turba triduo sustinet Dominum, quia fideles pœnitentes se ad Dominum in opere et sermone et cogitatione convertunt, qui in præsentis vitæ via deficerent, si in sua conscientia sine doctrinæ pabulo dimitterentur. In superiori signo propinqui memorantur, et vicini quinque sensuum et eorum non recordatur Dominus, sed discipuli in vespera jam inclinato sole. Hic Dominus se misereri dicit, et quare, quia triduo jam perseverant mecum. In toto sæculo tertium tempus est, quo gratia datur, primum ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia, quartum est in futuro: ubi dies erit sine nocte, ad quod tendens reficitur in via.

§§§15:33 In deserto panes. Panes prædicatores, desertum sese, id est, infecundos dicunt. Quasi dicat: Unde nobis tanta facundia ut possimus tam avidis auditoribus sufficere?

*15:36 Et accipiens. Ut ostendat se congaudere de salute hominum et nos ad agendas gratias informat etiam de temporalibus. Septem panes. Septiformi Spiritu pascit, adjuncta apostolica auctoritate, quasi paucorum piscium sapore qui nos reficiunt exemplo suæ vitæ vel mortis. Septem panes, Scriptura Novi Testamenti in quo gratia Spiritus sancti et revelatur et datur. Nec sunt hordeacei, ut supra, quia hic non (ut in lege) vitale alimentum animæ figuris, quasi tenacissima palea tegitur. Hic non duos pisces (ut in lege duo ungebantur, rex et sacerdos), sed pauci, id est, sancti Novi Testamenti, qui de fluctibus sæculi sunt erepti, et sustinent turbulentum mare, et exemplo suo nos reficiunt, ne in via deficiamus. BEDA. Ibi supra fenum, ut desideria carnis comprimantur, hic super terram ubi et ipse mundus, etc., usque ad utraque refectio in monte celebrata est, quia utriusque Testamenti Scriptura altitudinem cœlestium præceptorum mandat et præmiorum: utraque altitudinem Christi prædicat. Et quod superfuit. Altiora mysteria quæ non capit communis turba, apostoli sustollunt et implent septem sportas, id est, perfectorum corda septiformi Spiritus gratia ad intelligendum illustrata. Septem sportas. Sportæ junco et palmarum foliis solent contexi, et significant sanctos, qui radicem cordis in ipso fonte vitæ collocant, ne arescant, ut juncus in aqua: et palmam æternæ retributionis in corde retinent.

15:39 Et dimissa turba. Hic docet quod prædicatores ministrato turbæ verbo, ipsi intra cubiculum cordis virtutum debent refici pomis. In fines. Magedan quæ alio nomine dicitur Dalmanuta, quæ est regio circa Gerasam. Et interpretatur poma vel nuntia, et significat hortum de quo dicitur: Hortus conclusus, fons signatus, ubi crescunt poma virtutum. Et ibi nuntiatur nomen Domini.