3
Et introivit iterum in synagogam: et erat ibi homo habens manum aridam.*Manum aridam. BEDA. Quæ ad fructum vetitum extensa est, a bono opere aruit, per manus Christi in cruce extensas, bonorum operum succis restituta. HIER. Homo iste significat avaros, qui, nolentes dare, volunt accipere, prædari et non largiri: quibus dicitur ut extendant manus suas, id est, qui furabatur jam non furetur, magis autem laboret operans manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti Ephes. 4.. Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum.Et observabant. BEDA. Quia discipulos probabiliter excusaverat: ipsum observant, ut si in sabbato curet, transgressionis: si non curet, crudelitatis aut imbecillitatis arguant. Licet sabbatis benefacere. ID. Arguit, quod legis præcepta prava interpretatione violant, æstimantes in sabbato a bono feriandum, cum lex dicat, etc., usque ad similitudinem præposuit de ove, et conclusit quod licet sabbato benefacere. Animam. ID. Hominem totum per partem significat. Vel quia propter animam hoc faciebat, vel quod hæc manus sanatio animæ salutem significat. Perdere. ID. Non quod summe pius quemquam possit perdere, sed ejus non salvare est perdere. Sicut dicitur indurasse cor Pharaonis, non quod obduravit, sed obduratum non emollivit. Et ait homini habenti manum aridam: Surge in medium. Et dicit eis: Licet sabbatis benefacere, an male? animam salvam facere, an perdere? At illi tacebant. Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi.Extende manum. BEDA. Infructuosa debilitas animæ non melius curatur quam eleemosynæ largitione; unde: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat Luc. 3.. Et in Ecclesiastico: Fili, non sit manus tua porrecta ad capiendum et ad dandum collecta Eccl. 4.. Frustra enim in oratione manus ad Dominum expandit, qui eas ad rogantem viduam non extendit. Et restituta est manus illi. Magnum studium nequitiæ in crimen reputant., quod ad verbum illius sanata est manus. Neque et sabbato potest convinci laborasse, qui dixit et facta sunt: cum ipsi in sabbatis cibos portent, calices porrigant, et cætera victui necessaria. Exeuntes autem pharisæi, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.§Exeuntes autem. Qui per se non possunt, socios iniquitatis quærunt. Cum Herodianis. Ministri Herodis propter inimicitias quas ipse adversus hominem exercebat, Jesum insidiis et odiis persequebantur quem Joannes prædicabat. Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare: et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum,**Secessit. Fugit ut homo, quia nondum venerat hora ejus, et passionis ejus extra Jerusalem non erat locus. BEDA. De synagoga secedit ad mare, etc. Judæam relinquit, ad gentes venit cum discipulis, scilicet prædicantibus apostolis corda gentium adiit: et sic multos ad se venientes suscepit, et desideratam salutem dedit. Et multa turba. ID. Magistri plebis et ministri regis odio persequuntur: vulgus indoctum dilectione sequitur, et plurimi sanari merentur. et ab Jerosolymis, et ab Idumæa, et trans Jordanem: et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna, audientes quæ faciebat, venerunt ad eum. Et dicit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum:††Navicula. Ecclesia de gentibus congregata fluctus sæculi mente transgressa: quæ quanto sinum cordis gratiæ recipiendæ dilatat, tanto fluctus sæculi securius calcat. Ne comprimerent. Comprimunt, qui Ecclesiæ pacem turbant. Tangunt, qui fidem vero corde et dilectione suscipiunt, qui tetigere sanati esse perhibentur: fugiens comprimentes naviculam ascendit. 10 multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas. 11 Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei: et clamabant, dicentes:‡‡Et spiritus immundi, etc. BEDA. Uterque et plagas habentes, et immundi spiritus. Sed infirmi pia intentione salutis: dæmoniaci, vel potius in eis dæmones: non solum timore coacti ad procidendum, verum etiam ad confitendum majestatem ejus. Præsentia enim ejus perterriti, quem Filium Dei esse jamjamque noverant, celare non poterant. Saniores Arianis, qui etiam hodie negant Filium Dei esse. 12 Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum.§§Ne manifestarent. ID. Non solum dæmones, qui inviti, vel ab eo sanati, qui sponte confitentur: sed et apostoli toto orbe post passionem prædicaturi, ante passionem tacere jubentur, ne divina majestate prædicata passio differretur, et sic salus mundi. 13 Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse: et venerunt ad eum.***Et ascendens. ID. Postquam immundos spiritus se prædicare prohibuit, sanctos elegit, qui eum prædicarent et nefandos spiritus ejicerent. Mons iste significat altitudinem justitiæ, qua instruendi, et quam prædicaturi erant, per locum admonet ad cœlestia erigi, sic et legem in monte dedit. HIER. Consuetudo divinæ Scripturæ est allegorice loqui: sed nos sic excelsa sensibus nostris applicemus, ut historiæ veritatem, etc., usque ad in montem vocantur excelsi et merito et verbo, ut locus congruat meritis altis. 14 Et fecit ut essent duodecim cum illo: et ut mitteret eos prædicare.†††Ut essent duodecim. Speciem Jacob dilexit Deus cum videret excelsus gentes, et separaret filios Adam. Statuit terminos populorum juxta numerum filiorum Isræl, ut sint super thronos duodecim, judicantes duodecim tribus Isræl. Quibus data est potestas, quam Filius accepit a Patre secundum carnem, ut opera quæ ipse fecit et ipsi faciant, et majora horum faciant. BEDA. Dedit etiam potestatem mortuos suscitandi, sicut Matthæus dicit, ut virtus ostensa fidem, etc., usque ad quia linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus I Cor. 14.. 15 Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et ejiciendi dæmonia. 16 Et imposuit Simoni nomen Petrus:‡‡‡Et imposuit. ID. Non modo primum, sed cum adducto ab Andræa dixit: Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus Joan. 1.. Sed hic evangelista te attentum reddit dicens, quod, etc., usque ad vel audiens tristitiam mortis, scilicet cum ei dicitur: Alius te cinget et ducet quo tu non vis I Cor. 4.. 17 et Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem Jacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui:§§§Et Jacobum. Qui supplantata habet desideria carnis. Et Joannem, qui gratia accepit quod alii per laborem. Et imposuit eis nomen Boanerges, quod est filii tonitrui. Quorum sublime meritum in monte meretur audire tonitruum Patris per nubem de Filio tonantis: Hic est Filius meus dilectus Matth. 17., ut per nubem carnis et ipsi Christi ignem ac fulgura in pluviam spargerent in terris. quoniam Dominus in pluviam fulgura fecit, ut exstinguat misericordia quod judicium exurit; unde: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine Psal. 100.. Jacobum. Qui curam carnis Domino vocante supplantavit, et ipsam carnem Herode trucidante contempsit. Joannem. BEDA. In quo est gratia, vel Domini gratia, qui ob amoris præcipui gratiam quam virginali gloria promeruit, supra Redemptoris sui pectus in pœna recubuit. Filii. ID. Quorum unus intonans, vocem theologam (quam nemo prius edere noverat) emisit: In principio erat Verbum, etc. Joan. 1. Quam tanto pondere gravidam reliquit, ut si aliquanto plus intonare voluisset, nec ipse mundus capere potuisset. 18 et Andræam, et Philippum, et Bartholomæum, et Matthæum, et Thomam, et Jacobum Alphæi, et Thaddæum, et Simonem Cananæum,*Et Andream. HIER. Qui viriliter vim facit perditionis suæ ut responsum mortis semper in se habeat et animam semper in manibus suis. Et Philippum. ID. Qui os lampadis est, qui illuminat ore quod accepit, cui datum est opus oris illuminati. Hoc locutionis genus sæpe Scriptura commemorat, quando nomina propter mysteria sunt posita: quod nunc evangelista, ex Dei persona vehementer affectans interserit. Et Bartholomæum. ID. Qui est filius suspendentis aquas, illius scilicet qui dixit: Mandabo nubibus meis ne pluant Isa. 5.. Nomen vero filii Dei per pacem et dilectionem acquiritur: Beati enim pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur Matth. 5.. Et: Diligite inimicos vestros ut sitis filii Dei Luc. 6.. Et Matthæum. Qui est donatus: cui non solum remissio peccatorum, sed etiam in apostolorum numero esse datur, ut leo et bos simul comedant, et lupus cum agno Isa. 11.. Nota, quod alii evangelistæ Matthæum præponunt, et publicanum non dicunt. Ipse post Thomam se ponit, et publicanum se dicit. Et Thomam. ID. Qui est abyssus. Multi enim profunda sciunt, sed non proferunt. Unde scio hominem in Christo, etc., usque: quæ non licet homini loqui II Cor. 12.. BEDA. Thomas abyssus: quia altitudinem virtutis in resurrectione penetravit. Vel geminus, græce quod dicitur didymus, id est, dubius propter dubium cor, quia resurrectionem vix credidit. Et Jacobum Alphæi. Id est, docti vel millesimi, cujus a latere cadent mille, et decem millia a dextris tuis Psal. 90.. BEDA. Jacobum Alphæi, qui et frater Domini dicitur: quia Maria Alphæi fuit soror, etc., usque ad post resurrectionem statim Jerosolymorum ordinatur episcopus, tanquam doctus vel docti filius. Thaddæum. Custos cordis. Hunc Lucas in Evangelio, et in Actibus apostolorum Judam Jacobi nominat, quia frater Jacobi fratris Domini. Unde dicitur filius Mariæ matris Jacobi et Joseph et Judæ et Simonis. HIER. Et Thaddæum, qui est corculus, id est, cordis cultor qui servat cor suum omni custodia. Munditia namque cordis videtur Deus ut per vitrum mundum. Et Simonem. BEDA. Simon Cananæus a Cana vico Galilææ, qui et Simon Zelotes, id est, æmulator. Cana, Zelus; Cananæus, Zelotes. Et Simonem Cananæum. Qui et Zelotes Simon ponens vel habens tristitiam. Beati namque qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur Matth. 5.. Trinum luctum implet qui consolationem quærit futuram. Deflet propria peccata cum David et Maria. Cum Paulo flet cum flentibus. Et flet multum cum Joanne qui dicebat: Et ego flebam multum: quia nemo dignus inventus est aperire librum et solvere signacula ejus Apoc. 5.. Zelotes autem dicitur quem comedit zelus domus Dei, ut Phinees: Et cessavit quassatio Num. 25.. 19 et Judam Iscariotem, qui et tradidit illum.Et Judam Scariotem. Qui non delet peccatum suum per pœnitentiam, nec illud deletur per memoriam. Unde: Et peccatum matris ejus non deleatur. Fiat contra Dominum semper Psal. 108.. Judas confitens vel gloriosus; Scarioth memoria mortis. Confessores multi sunt in Ecclesia superbi et gloriosi quorum primus Simon Magus, et alii hæretici, quorum memoria mortalis in Ecclesia celebratur: ut deleatur. HIER. Judas Scarioth a vico in quo ortus, aut a tribu Issachar. Issachar merces, pretium scilicet perditionis: Scarioth, etc., usque ad quos unius exemplum ad timorem humiliat, ut angelos luciferi casus, ut Non glorietur sapiens in sapientia sua Jer. 9., sed qui gloriatur, in Domino glorietur I Cor. 1.. Et veniunt, etc. BEDA. Qui aliorum curam susceperunt, sollicite custodire debent conscientiæ donum, ut se prius, inde alios regant. 20 Et veniunt ad domum: et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. HIER. Domus in qua conveniunt, primitiva Ecclesia est. Turbæ quæ impediunt panem manducare, peccata et vitia sunt, quia qui manducat corpus Domini indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini I Cor. 11.. Unde Dominus in furorem vertitur cum dicit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam Joan. 6.. 21 Et cum audissent sui, exierunt tenere eum: dicebant enim: Quoniam in furorem versus est.§Et cum audissent, etc. Turba frequentat eum, sui tanquam furiosum despiciunt, in quo salus gentium notatur, et invidia Judæorum reprobatur, de quibus: In propria venit, et sui eum non receperunt Joan. 6.. 22 Et scribæ, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia.**Et Scribæ. BEDA. Si qui tarditate mentis non intelligunt verbum Dei, remanet tamen spes salutis; si forte intelligant, nulla. Qui autem intelligere nolunt et invertunt quod intelligunt, nulla spes est. Unde, Scribæ, id est sapientes, etc. Ab Hierosolymis. Quod significat eum a civibus suis esse persequendum usque ad mortem. Legimus supra quia secuta est eum turba a Galilæa et Jerosolymis, et trans Jordanem et circa Tyrum et Sidonem, quæ sunt civitates gentilium: et Scribæ ab Jerosolymis blasphemabant: quia turba populi Judæorum illum cum palmis et laudibus perduxit; gentiles desiderabant; Scribæ et seniores populi de nece ejus tractabant. Beelzebub habet. Vir muscarum sive habens muscas: quo nomine principem dæmoniorum cognominabant propter sordes immolatitii cruoris. 23 Et convocatis eis in parabolis dicebat illis: Quomodo potest Satanas Satanam ejicere?††Quomodo potest Satanas, etc. BEDA. Eligant quod volunt. Si Satanas Satanam non potest ejicere, nihil contra Dominum dicunt. Si autem potest, recedant a regno ejus, quod divisum stare non potest. 24 Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare. 25 Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare. 26 Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet. 27 Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet.‡‡Et tunc domum ejus diripiet. ID. Domum diripuit, quia omnes mundi partes a diabolo possessas, apostolis et eorum successoribus quasi divisas provincias, ut populos ad fidem converterent, distribuit. 28 Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiæ quibus blasphemaverint: 29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti.§§Qui autem blasphemaverit. HIER. Quia non meretur pœnitentiam agere ut recipiatur, qui Christum intelligens principem dæmoniorum esse dicebat, etc., usque ad: Qui enim fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cœlorum Matth. 5.. BEDA. Matthæus dicit Matth. 12.: Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum vel verbum, etc. Ubi ostendit quædam revelari in futuro. Quod de minimis intelligendum est, ut de sermone otioso, de risu nimio; quorum etiam hæc vita veniam promeruit. In æternum. Hoc contra Origenem, qui omnibus peccatoribus veniam promittit post judicium transactis innumeris sæculis. Reus erit æterni delicti. BEDA. Non quia spiritum non esse: vel quia esse, sed non Deum esse: vel Deum esse, sed minorem Patre et Filio: quia hoc non invidia diabolica, sed humana ignorantia, etc. 30 Quoniam dicebant: Spiritum immundum habet. 31 Et veniunt mater ejus et fratres: et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum,***Fratres. HIER. Non filii Mariæ semper Virginis, ut mentitur Helvidius: vel Joseph ex alia uxore, sicut alii garriunt, sed cognati. BEDA. Mater et fratres, populus Judæorum ex quibus Christus secundum carnem, foris stant in litterali sensu. Turba in domo, gentes in spirituali mysterio. Foris volunt Judæi videre Christum, quia, spiritualem intelligentiam non quærentes, potius ad carnalia docenda eum exire cogunt vel quærunt. 32 et sedebat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te. 33 Et respondens eis, ait: Quæ est mater mea et fratres mei?†††Quæ est mater. ID. Non refutat obsequi matri qui dicit: Honora patrem et matrem Exod. 20.: sed ostendit se plus debere paternis mysteriis, quam maternis affectibus, idem exemplo monstravit, quod verbo ait: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus Matth. 10.. Nec fratres injuriose contemnit, sed opus spirituale præficit cognationi, docens meliorem esse copulam cordium quam corporum. 34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait: Ecce mater mea et fratres mei.‡‡‡Ecce mater mea, etc. HIER. Ut sciamus nos esse et fratres ejus et matrem si voluntatem Patris ejus fecerimus, ut cohæredes simus, quia non in sexibus, sed in factis discernit. Soror et frater credendo, mater prædicando, dum per prædicationem amor Christi quasi ipse Christus in corde auditoris generatur. 35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.

*3:1 Manum aridam. BEDA. Quæ ad fructum vetitum extensa est, a bono opere aruit, per manus Christi in cruce extensas, bonorum operum succis restituta. HIER. Homo iste significat avaros, qui, nolentes dare, volunt accipere, prædari et non largiri: quibus dicitur ut extendant manus suas, id est, qui furabatur jam non furetur, magis autem laboret operans manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti Ephes. 4..

3:2 Et observabant. BEDA. Quia discipulos probabiliter excusaverat: ipsum observant, ut si in sabbato curet, transgressionis: si non curet, crudelitatis aut imbecillitatis arguant. Licet sabbatis benefacere. ID. Arguit, quod legis præcepta prava interpretatione violant, æstimantes in sabbato a bono feriandum, cum lex dicat, etc., usque ad similitudinem præposuit de ove, et conclusit quod licet sabbato benefacere. Animam. ID. Hominem totum per partem significat. Vel quia propter animam hoc faciebat, vel quod hæc manus sanatio animæ salutem significat. Perdere. ID. Non quod summe pius quemquam possit perdere, sed ejus non salvare est perdere. Sicut dicitur indurasse cor Pharaonis, non quod obduravit, sed obduratum non emollivit.

3:5 Extende manum. BEDA. Infructuosa debilitas animæ non melius curatur quam eleemosynæ largitione; unde: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat Luc. 3.. Et in Ecclesiastico: Fili, non sit manus tua porrecta ad capiendum et ad dandum collecta Eccl. 4.. Frustra enim in oratione manus ad Dominum expandit, qui eas ad rogantem viduam non extendit. Et restituta est manus illi. Magnum studium nequitiæ in crimen reputant., quod ad verbum illius sanata est manus. Neque et sabbato potest convinci laborasse, qui dixit et facta sunt: cum ipsi in sabbatis cibos portent, calices porrigant, et cætera victui necessaria.

§3:6 Exeuntes autem. Qui per se non possunt, socios iniquitatis quærunt. Cum Herodianis. Ministri Herodis propter inimicitias quas ipse adversus hominem exercebat, Jesum insidiis et odiis persequebantur quem Joannes prædicabat.

**3:7 Secessit. Fugit ut homo, quia nondum venerat hora ejus, et passionis ejus extra Jerusalem non erat locus. BEDA. De synagoga secedit ad mare, etc. Judæam relinquit, ad gentes venit cum discipulis, scilicet prædicantibus apostolis corda gentium adiit: et sic multos ad se venientes suscepit, et desideratam salutem dedit. Et multa turba. ID. Magistri plebis et ministri regis odio persequuntur: vulgus indoctum dilectione sequitur, et plurimi sanari merentur.

††3:9 Navicula. Ecclesia de gentibus congregata fluctus sæculi mente transgressa: quæ quanto sinum cordis gratiæ recipiendæ dilatat, tanto fluctus sæculi securius calcat. Ne comprimerent. Comprimunt, qui Ecclesiæ pacem turbant. Tangunt, qui fidem vero corde et dilectione suscipiunt, qui tetigere sanati esse perhibentur: fugiens comprimentes naviculam ascendit.

‡‡3:11 Et spiritus immundi, etc. BEDA. Uterque et plagas habentes, et immundi spiritus. Sed infirmi pia intentione salutis: dæmoniaci, vel potius in eis dæmones: non solum timore coacti ad procidendum, verum etiam ad confitendum majestatem ejus. Præsentia enim ejus perterriti, quem Filium Dei esse jamjamque noverant, celare non poterant. Saniores Arianis, qui etiam hodie negant Filium Dei esse.

§§3:12 Ne manifestarent. ID. Non solum dæmones, qui inviti, vel ab eo sanati, qui sponte confitentur: sed et apostoli toto orbe post passionem prædicaturi, ante passionem tacere jubentur, ne divina majestate prædicata passio differretur, et sic salus mundi.

***3:13 Et ascendens. ID. Postquam immundos spiritus se prædicare prohibuit, sanctos elegit, qui eum prædicarent et nefandos spiritus ejicerent. Mons iste significat altitudinem justitiæ, qua instruendi, et quam prædicaturi erant, per locum admonet ad cœlestia erigi, sic et legem in monte dedit. HIER. Consuetudo divinæ Scripturæ est allegorice loqui: sed nos sic excelsa sensibus nostris applicemus, ut historiæ veritatem, etc., usque ad in montem vocantur excelsi et merito et verbo, ut locus congruat meritis altis.

†††3:14 Ut essent duodecim. Speciem Jacob dilexit Deus cum videret excelsus gentes, et separaret filios Adam. Statuit terminos populorum juxta numerum filiorum Isræl, ut sint super thronos duodecim, judicantes duodecim tribus Isræl. Quibus data est potestas, quam Filius accepit a Patre secundum carnem, ut opera quæ ipse fecit et ipsi faciant, et majora horum faciant. BEDA. Dedit etiam potestatem mortuos suscitandi, sicut Matthæus dicit, ut virtus ostensa fidem, etc., usque ad quia linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus I Cor. 14..

‡‡‡3:16 Et imposuit. ID. Non modo primum, sed cum adducto ab Andræa dixit: Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus Joan. 1.. Sed hic evangelista te attentum reddit dicens, quod, etc., usque ad vel audiens tristitiam mortis, scilicet cum ei dicitur: Alius te cinget et ducet quo tu non vis I Cor. 4..

§§§3:17 Et Jacobum. Qui supplantata habet desideria carnis. Et Joannem, qui gratia accepit quod alii per laborem. Et imposuit eis nomen Boanerges, quod est filii tonitrui. Quorum sublime meritum in monte meretur audire tonitruum Patris per nubem de Filio tonantis: Hic est Filius meus dilectus Matth. 17., ut per nubem carnis et ipsi Christi ignem ac fulgura in pluviam spargerent in terris. quoniam Dominus in pluviam fulgura fecit, ut exstinguat misericordia quod judicium exurit; unde: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine Psal. 100.. Jacobum. Qui curam carnis Domino vocante supplantavit, et ipsam carnem Herode trucidante contempsit. Joannem. BEDA. In quo est gratia, vel Domini gratia, qui ob amoris præcipui gratiam quam virginali gloria promeruit, supra Redemptoris sui pectus in pœna recubuit. Filii. ID. Quorum unus intonans, vocem theologam (quam nemo prius edere noverat) emisit: In principio erat Verbum, etc. Joan. 1. Quam tanto pondere gravidam reliquit, ut si aliquanto plus intonare voluisset, nec ipse mundus capere potuisset.

*3:18 Et Andream. HIER. Qui viriliter vim facit perditionis suæ ut responsum mortis semper in se habeat et animam semper in manibus suis. Et Philippum. ID. Qui os lampadis est, qui illuminat ore quod accepit, cui datum est opus oris illuminati. Hoc locutionis genus sæpe Scriptura commemorat, quando nomina propter mysteria sunt posita: quod nunc evangelista, ex Dei persona vehementer affectans interserit. Et Bartholomæum. ID. Qui est filius suspendentis aquas, illius scilicet qui dixit: Mandabo nubibus meis ne pluant Isa. 5.. Nomen vero filii Dei per pacem et dilectionem acquiritur: Beati enim pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur Matth. 5.. Et: Diligite inimicos vestros ut sitis filii Dei Luc. 6.. Et Matthæum. Qui est donatus: cui non solum remissio peccatorum, sed etiam in apostolorum numero esse datur, ut leo et bos simul comedant, et lupus cum agno Isa. 11.. Nota, quod alii evangelistæ Matthæum præponunt, et publicanum non dicunt. Ipse post Thomam se ponit, et publicanum se dicit. Et Thomam. ID. Qui est abyssus. Multi enim profunda sciunt, sed non proferunt. Unde scio hominem in Christo, etc., usque: quæ non licet homini loqui II Cor. 12.. BEDA. Thomas abyssus: quia altitudinem virtutis in resurrectione penetravit. Vel geminus, græce quod dicitur didymus, id est, dubius propter dubium cor, quia resurrectionem vix credidit. Et Jacobum Alphæi. Id est, docti vel millesimi, cujus a latere cadent mille, et decem millia a dextris tuis Psal. 90.. BEDA. Jacobum Alphæi, qui et frater Domini dicitur: quia Maria Alphæi fuit soror, etc., usque ad post resurrectionem statim Jerosolymorum ordinatur episcopus, tanquam doctus vel docti filius. Thaddæum. Custos cordis. Hunc Lucas in Evangelio, et in Actibus apostolorum Judam Jacobi nominat, quia frater Jacobi fratris Domini. Unde dicitur filius Mariæ matris Jacobi et Joseph et Judæ et Simonis. HIER. Et Thaddæum, qui est corculus, id est, cordis cultor qui servat cor suum omni custodia. Munditia namque cordis videtur Deus ut per vitrum mundum. Et Simonem. BEDA. Simon Cananæus a Cana vico Galilææ, qui et Simon Zelotes, id est, æmulator. Cana, Zelus; Cananæus, Zelotes. Et Simonem Cananæum. Qui et Zelotes Simon ponens vel habens tristitiam. Beati namque qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur Matth. 5.. Trinum luctum implet qui consolationem quærit futuram. Deflet propria peccata cum David et Maria. Cum Paulo flet cum flentibus. Et flet multum cum Joanne qui dicebat: Et ego flebam multum: quia nemo dignus inventus est aperire librum et solvere signacula ejus Apoc. 5.. Zelotes autem dicitur quem comedit zelus domus Dei, ut Phinees: Et cessavit quassatio Num. 25..

3:19 Et Judam Scariotem. Qui non delet peccatum suum per pœnitentiam, nec illud deletur per memoriam. Unde: Et peccatum matris ejus non deleatur. Fiat contra Dominum semper Psal. 108.. Judas confitens vel gloriosus; Scarioth memoria mortis. Confessores multi sunt in Ecclesia superbi et gloriosi quorum primus Simon Magus, et alii hæretici, quorum memoria mortalis in Ecclesia celebratur: ut deleatur. HIER. Judas Scarioth a vico in quo ortus, aut a tribu Issachar. Issachar merces, pretium scilicet perditionis: Scarioth, etc., usque ad quos unius exemplum ad timorem humiliat, ut angelos luciferi casus, ut Non glorietur sapiens in sapientia sua Jer. 9., sed qui gloriatur, in Domino glorietur I Cor. 1.. Et veniunt, etc. BEDA. Qui aliorum curam susceperunt, sollicite custodire debent conscientiæ donum, ut se prius, inde alios regant.

3:20 HIER. Domus in qua conveniunt, primitiva Ecclesia est. Turbæ quæ impediunt panem manducare, peccata et vitia sunt, quia qui manducat corpus Domini indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini I Cor. 11.. Unde Dominus in furorem vertitur cum dicit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam Joan. 6..

§3:21 Et cum audissent, etc. Turba frequentat eum, sui tanquam furiosum despiciunt, in quo salus gentium notatur, et invidia Judæorum reprobatur, de quibus: In propria venit, et sui eum non receperunt Joan. 6..

**3:22 Et Scribæ. BEDA. Si qui tarditate mentis non intelligunt verbum Dei, remanet tamen spes salutis; si forte intelligant, nulla. Qui autem intelligere nolunt et invertunt quod intelligunt, nulla spes est. Unde, Scribæ, id est sapientes, etc. Ab Hierosolymis. Quod significat eum a civibus suis esse persequendum usque ad mortem. Legimus supra quia secuta est eum turba a Galilæa et Jerosolymis, et trans Jordanem et circa Tyrum et Sidonem, quæ sunt civitates gentilium: et Scribæ ab Jerosolymis blasphemabant: quia turba populi Judæorum illum cum palmis et laudibus perduxit; gentiles desiderabant; Scribæ et seniores populi de nece ejus tractabant. Beelzebub habet. Vir muscarum sive habens muscas: quo nomine principem dæmoniorum cognominabant propter sordes immolatitii cruoris.

††3:23 Quomodo potest Satanas, etc. BEDA. Eligant quod volunt. Si Satanas Satanam non potest ejicere, nihil contra Dominum dicunt. Si autem potest, recedant a regno ejus, quod divisum stare non potest.

‡‡3:27 Et tunc domum ejus diripiet. ID. Domum diripuit, quia omnes mundi partes a diabolo possessas, apostolis et eorum successoribus quasi divisas provincias, ut populos ad fidem converterent, distribuit.

§§3:29 Qui autem blasphemaverit. HIER. Quia non meretur pœnitentiam agere ut recipiatur, qui Christum intelligens principem dæmoniorum esse dicebat, etc., usque ad: Qui enim fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cœlorum Matth. 5.. BEDA. Matthæus dicit Matth. 12.: Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum vel verbum, etc. Ubi ostendit quædam revelari in futuro. Quod de minimis intelligendum est, ut de sermone otioso, de risu nimio; quorum etiam hæc vita veniam promeruit. In æternum. Hoc contra Origenem, qui omnibus peccatoribus veniam promittit post judicium transactis innumeris sæculis. Reus erit æterni delicti. BEDA. Non quia spiritum non esse: vel quia esse, sed non Deum esse: vel Deum esse, sed minorem Patre et Filio: quia hoc non invidia diabolica, sed humana ignorantia, etc.

***3:31 Fratres. HIER. Non filii Mariæ semper Virginis, ut mentitur Helvidius: vel Joseph ex alia uxore, sicut alii garriunt, sed cognati. BEDA. Mater et fratres, populus Judæorum ex quibus Christus secundum carnem, foris stant in litterali sensu. Turba in domo, gentes in spirituali mysterio. Foris volunt Judæi videre Christum, quia, spiritualem intelligentiam non quærentes, potius ad carnalia docenda eum exire cogunt vel quærunt.

†††3:33 Quæ est mater. ID. Non refutat obsequi matri qui dicit: Honora patrem et matrem Exod. 20.: sed ostendit se plus debere paternis mysteriis, quam maternis affectibus, idem exemplo monstravit, quod verbo ait: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus Matth. 10.. Nec fratres injuriose contemnit, sed opus spirituale præficit cognationi, docens meliorem esse copulam cordium quam corporum.

‡‡‡3:34 Ecce mater mea, etc. HIER. Ut sciamus nos esse et fratres ejus et matrem si voluntatem Patris ejus fecerimus, ut cohæredes simus, quia non in sexibus, sed in factis discernit. Soror et frater credendo, mater prædicando, dum per prædicationem amor Christi quasi ipse Christus in corde auditoris generatur.