6
Et egressus inde, abiit in patriam suam: et sequebantur eum discipuli sui: et facto sabbato cœpit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic hæc omnia? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur?*Unde huic, etc. Mira cæcitas. In factis et dictis Christum cognoscere possunt, ob solam generis notitiam contemnunt. Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo.Faber. BEDA. Qui operatur igni et spiritu; unde: Ipse baptizabit vos in igne et spiritu Joan. 1.. Faber est qui fabricatus est auroram et solem. Et dicebat illis Jesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.Non est propheta. Prope naturale est cives civibus invidere quia non opera, sed infantiam quam viderunt recordantur. ISID. Comitatur sæpe vilitas originem. Ut, Quis est filius Isai III Reg. 12.. Sed: Humilia Dominus respicit, et alta a longe cognoscit Psal. 137.. Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit:§Et non poterat, etc. Ne cives incredulos pejus condemnaret faciens multas virtutes. Vel quia in patria sua despicitur, paucas ibi virtutes fecit et signa, ne penitus excusabiles sint. Majora quotidie in gentibus signa facit, non tam in corporum sanatione quam animarum. et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.**Et mirabatur. BEDA. Non quasi de improviso, sed quasi mirandum ostendit, quia nec prophetis credunt, nec ipsi quem præsentem cernunt. Et vocavit duodecim: et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.††Et vocavit. HIER. Mittuntur duodecim apostoli, et datur eis potestas præcepta docendi ut comitetur verbum simul et factum: et cum promissis invisibilibus virtutes misceantur, et sic cum ungunt ægros oleo, infirmitatem fidei virtute corroborant. Et dabat illis, etc. Benignus Dominus et magister non invidet discipulis et servis potestatem suam. Sed ipse potestate sua agit, illi sua infirmitate, si quid agunt, et Domini virtutem confitentur dicentes: In Jesu nomine surge et ambula Act. 3.. Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs,‡‡Ne quid tollerent, etc. Tanta sit in Domino fiducia, ut nihil deesse certissime sciant, ne dum sibi provident temporalia, minus aliis provideant æterna. BEDA. Mattheus et Lucas memorant Dominum discipulis dixisse, ut nec virgam ferrent: Marcus ne quid tollerent nisi virgam. Sed illi realiter virgam accipiunt. Marcus per virgam potestatem accipiendi necessaria a subditis intelligit. sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.§§Calceatos sandaliis. ID. Ut pes neque tectus sit neque nudus ad terram, id est, nec Evangelium occultetur, nec terrenis commodis innitatur. Ne induerentur duabus tunicis. ID. Quod est ut simpliciter ambulent, non dupliciter. 10 Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde: 11 et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.***Excutite pulverem de pedibus. ID. Pulvis excutitur de pedibus in testimonium laboris sui, quod ingressi sunt civitatem, quod prædicatio usque ad illos pervenerit. Vel quod nihil ab eis acceperint ad victum necessarium qui Evangelium spreverunt. 12 Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent: 13 et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant.†††Et ungebant oleo. ID. Jacobus dicit: Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum ungentes eum oleo Jac. 5., etc. Unde patet ab apostolis hunc morem esse traditum ut energumeni et alii ægroti ungantur oleo a pontifice consecrato. 14 Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo.‡‡‡Et audivit rex. ID. Lucas Luc. 9.: Audivit Herodes tetrarcha omnia quæ fiebant, etc. Unde intelligendum, aut confirmatum eum ex aliorum verbis credendo dixisse, aut adhuc hæsitando, etc., usque ad non resurrexisse, sed sublevatum esse furtim credere maluerunt. 15 Alii autem dicebant: Quia Elias est; alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis. 16 Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit. 17 Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.§§§Philippi fratris sui. BEDA. Vetus historia narrat Philippum majoris Herodis fuisse filium, et fratrem Herodis sub quo passus est Dominus, et duxisse Herodiadem, filiam Arethæ, et postea Aretham ortis simultatibus filiam suam tulisse, et Herodi inimico Philippi in dolorem ipsius nuptiis copulasse. Egesippus vel Josephus tamen longe aliter. 18 Dicebat enim Joannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui.*Non licet tibi habere, etc. ID. Qui venerat in spiritu et virtute Eliæ, Herodem arguit et Herodiadem, sicut, etc., usque ad homo enim ad laborem nascitur, et sancti per mortem transeunt ad requiem. 19 Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat. 20 Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. 21 Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ: 22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ: Pete a me quod vis, et dabo tibi: 23 et juravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.Et juravit. BEDA. Non excusatur a perjurio per juramentum. Ideo enim forte juravit, ut occasionem inveniret occidendi. Et si illa patris aut matris interitum postulasset, non utique concessisset Herodes. 24 Quæ cum exisset, dixit matri suæ: Quid petam? At illa dixit: Caput Joannis Baptistæ. 25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ. 26 Et contristatus est rex: propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare:Et contristatus, etc. ID. Consueto more Scripturæ contristatus, non re, sed multorum opinione. Sicut et ipse Joseph, etc., usque ad ut sub occasione pietatis impius fieret. 27 sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere,§Caput ejus in disco. ID. Caput legis quod est Christus, a corpore abscinditur, etc., usque ad Christus autem, qui est lux mundi, cum incipiunt crescere dies. 28 et attulit caput ejus in disco: et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ. 29 Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus: et posuerunt illud in monumento.**Et tulerunt. ID. Josephus narrat Joannem vinctum, in castellum Macheronta adductum ibique truncatum. Ecclesiastica narrat historia, in Sebaste urbe Palæstinæ, quæ dicta est quondam Samaria. Tempore vero Juliani, etc., usque ad expurgato a sordibus templo Serapis ossa eadem ibi posuit, et basilicam in honore sancti Joannis consecravit. 30 Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant.††Et convenientes. HIER. Ad locum unde exeunt flumina redeunt. Deo gratias semper referunt super his quæ acceperunt. Omnia. Non solum quæ ipsi egerant et docuerant apostoli Domino renuntiant, sed etiam quæ Joannes eis docentibus passus sit. Vel sui vel ejusdem Joannis discipuli, sicut Matthæus scribit. 31 Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant.‡‡Venite seorsum. BEDA. Non solum requisitionis causa, sed mystice significat quod, relicta Judæa, quæ, etc., usque ad venit seorsum, ducit quos eligit, ut inter male viventes mala non attendant, ut Loth in Sodomis, et Job in terra Hus, et Abdias in domo Achab. Requiescite. Ut aves in ramis sinapis. Pusilla hic requies sanctis, longus labor: sed post dicitur illis ut requiescant a laboribus suis. Erant enim, etc. HIER. In arca Nœ animalia quæ intus erant, foras mittebantur, et quæ foris erant, intus erumpebant. Sic in Ecclesia Judas, etc., usque ad tunc cessabit ventus et procella, Jesu sedente et regnante in navi, quæ est universalis Ecclesia. 32 Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.§§Abierunt in deserto. BEDA. Petendo solitudinem fidem turbarum an se sequatur explorat, et exploratam digna mercede remunerat. Turbæ autem non jumentis, non vehiculis, sed proprio labore pedum, iter deserti arripiunt, et salutis desiderium ostendunt. Rursus ipse excipiendo fatigatos, docendo inscios, sanando ægrotos, recreando jejunos, quantum devotione credentium delectetur insinuat. 33 Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi: et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos.***Et pedestres. Nota quia non in aliam maris ripam sine Jordanis navigio pervenerunt. Sed transito aliquo freto vel stagno, proximos ejusdem regionis locos adierunt, quo etiam pedestres indigenæ pervenire potuerunt. 34 Et exiens vidit turbam multam Jesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa.†††Et misertus est. BEDA. Quomodo misertus sit, Matthæus plenius exponit hoc modo: Et misertus est eis, et curavit languores eorum. Hoc est enim pauperum et non habentium pastorem veraciter misereri, et viam veritatis aperire, et languidos curare et jejunos reficiendo ad laudem supernæ largitatis animare; quæ sequentia eum fecisse declarant. 35 Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus hic, et jam hora præteriit:‡‡‡Et cum jam hora. Die declinata Salvator turbas reficit, quia vel fine sæculi propinquante, vel cum sol justitiæ pro nobis occubuit, a diutina spiritalis inediæ sumus liberati fame. BEDA. Christum deserta gentium petentem multæ. fidelium catervæ relictis mœnibus priscæ conversationis, neglectoque variorum dogmatum præsidio, sequuntur, et cum primum notus in Judæa Deus, tunc exaltatus est super cœlos et super omnem terram gloria ejus. 36 dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent. 37 Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.§§§Date illis. Provocat apostolos ad fractionem panis, ut illis se non habere testantibus, magnitudino signi notesceret. Et insinuans, quia quotidie per eos jejuna corda sunt pascenda, cum eorum exemplis vel verbis ad amanda cœlestia suscitamur. Notandum, quod hoc panum miraculum Joannes scripturus præmisit, quod proximum esset Pascha. Matthæus et Marcus hoc, interfecto Joanne, continuo esse factum dicunt: unde colligitur Joannem imminente Pascha fuisse decollatum, et alio sequente Pascha crucifixum Dominum. 38 Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces.*Quinque. BEDA. Quinque panes, quinque Mosaicæ legis libri, quibus divinæ æternitatis cognitio, mundi creatio, cursus habentis sæculi, et vera Deo serviendi religio, etc., usque ad ad ultimum vero magno munere dat electis ut edant et bibant super mensam suam in regno suo. 39 Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum.Secundum contubernia. ID. Diversi discubitus, distincti ordines ecclesiarum qui unam catholicam faciunt. 40 Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos.Per centenos et quinquagenos. Per quinquaginta jubilæi requies. Quinquagenarius autem bis ductus centum facit; et ideo utriusque quietis perfectionem significat, scilicet, corporis et mentis. Qui enim quiescit ab actibus pravis, requiem habet corporis. Qui autem a cogitationibus etiam perversis, requiem habet mentis. Bene autem super viride fenum discumbentes, Dei pascuntur alimentis, qui per studium abstinentiæ, calcatis illecebris carnis, audiendis implendisque verbis Dei operam impendunt. Ideo alii quinquageni, alii centeni, quia requiescitur prius a malo opere, ut post sit etiam requies in mente. 41 Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus.§Et acceptis. Non nova cibaria creat quia incarnatus, non alia quam quæ scripta erant prædicat: sed legem et prophetas mysteriis gravida esse demonstrat. Fregit. Et ante turbas ponenda distribuit discipulis suis, quia sacramenta sanctis doctoribus, qui hæc toto orbe prædicent, patefecit. 42 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. 43 Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.**Et sustulerunt, etc. BEDA. Secretiora mysteria quæ rudes capere nequeunt, perfectiores diligenter inquirunt. Nam per cophinos, duodecim apostoli: et per apostolos sequentes doctores figurantur, foris despecti, intus salutaris cibi reliquiis ad alenda humilium corda cumulati. In cophinis enim servilia geruntur opera: sed ille eos panis fragmentorum implevit, qui infirma mundi, ut frangat vel confundat, elegit. 44 Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.††Quinque millia. ID. Propter quinque sensus corporis. Hi Dominum secuti, significant eos qui in sæculari adhuc habitu positi, exterioribus quæ possident bene uti norunt. Qui recte quinque panibus aluntur: quia necesse est ut tales legalibus adhuc præceptis instruantur. Qui autem mundo omnino renuntiant, et quatuor sunt millia et septem panibus refecti, hoc est evangelica perfectione sublimes, et spirituali gratia intus eruditi. 45 Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.‡‡Et statim cœgit. Exemplum dat nobis ut in omnibus bonis quæ agimus humani favoris retributionem vitemus: ne nos operatio virtutum ad concupiscentiam flectat temporalium. Quod ipse Dominus nobis insinuans, cum hi qui virtutes ejus admirabantur, regem eum facere vellent, fugit in montem orare. Crucifixoribus promptus occurrit, ut scilicet parati simus ad adversa toleranda, cauti ad blandimenta si arriserint, et ne nos, si affluant, emolliendo decipiant, crebris a Domino precibus imploremus. Ad Bethsaidam. BEDA. Bethsaida civitas est in Galilæa Andreæ et Petri et Philippi prope stagnum Genesareth. Sed Marcus dicit, etc., usque ad quæ ambæ sunt civitates in Galilæa juxta stagnum Genesareth: quod etiam Tiberiadis a Tiberiade civitate sic vocatur. 46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.§§Abiit in montem. ID. Bene orat qui Deum orando quærit, a terrenis ad superiora progrediens, verticem curiæ sublimioris ascendit. Qui de divitiis, etc., usque ad omnia quæ vult potest, quia advocatus et judex noster est; alterum pietatis officium, alterum potestatis insigne. 47 Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra.***Et ipse solus, etc. Qui aliquando omnino in periculis Ecclesiam deseruisse videtur; unde: Ut quid, Domine, recessisti longe Psal. 10. etc. Sed quia differt auxilium, non aufert subsidium. 48 Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat præterire eos.†††Et circa quartam. BEDA. Stationes et vigiliæ militares, horarum spatio dividuntur: patet ergo eos, etc., usque ad Lucifer namque tres horas noctis, id est, totam vigiliam matutinam illuminare dicitur. Et volebat præterire eos. ID. Ut ad horam, scilicet, conturbati: sed continuo liberati, plus liberationis suæ miraculum stuperent, et ereptori suo, etc., usque ad Cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te; 49 At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.‡‡‡Putaverunt. BEDA. Adhuc hæretici putant phantasma esse, nec veram carnem de virgine assumpsisse. Theodorus enim, etc., usque ad et qualiter non infusis pedibus corporale pondus habentibus et materiale onus, deambulabat in humidam et instabilem substantiam. 50 Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum: nolite timere.§§§Nolite timere. Prima subventio est pellere timorem; secunda, tempestatem præsentiæ suæ virtute compescere. Nec mirum si Domino ascendente in navim cessat ventus: quia in quocunque corde per gratiam sui amoris adest, mox universa vitiorum et adversantis mundi et malignorum spirituum bella quiescunt. 51 Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant: 52 non enim intellexerunt de panibus: erat enim cor eorum obcæcatum.*Non enim intellexerunt. BEDA. Miraculo panum, quod esset rerum conditor ostendit. Ambulando super undas, quod totum corpus habebat liberum ab omni gravedine peccati. Placando ventos et undas, quod elementis dominaretur ostendit. Sed carnales adhuc discipuli magnitudine quidem virtutum stupebant, sed divinæ majestatis veritatem non cognoscebant. 53 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt. 54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum:Cognoverunt. Rumore, non facie vel magnitudine signorum: etiam vultu plurimis notus erat. 55 et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. 56 Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.Fimbriam vestimenti. BEDA. Minimum mandatum quod qui transgressus fuerit, minimus vocabitur in regno cœlorum: vel assumptionem carnis per quam venimus ad Verbum Dei.

*6:2 Unde huic, etc. Mira cæcitas. In factis et dictis Christum cognoscere possunt, ob solam generis notitiam contemnunt.

6:3 Faber. BEDA. Qui operatur igni et spiritu; unde: Ipse baptizabit vos in igne et spiritu Joan. 1.. Faber est qui fabricatus est auroram et solem.

6:4 Non est propheta. Prope naturale est cives civibus invidere quia non opera, sed infantiam quam viderunt recordantur. ISID. Comitatur sæpe vilitas originem. Ut, Quis est filius Isai III Reg. 12.. Sed: Humilia Dominus respicit, et alta a longe cognoscit Psal. 137..

§6:5 Et non poterat, etc. Ne cives incredulos pejus condemnaret faciens multas virtutes. Vel quia in patria sua despicitur, paucas ibi virtutes fecit et signa, ne penitus excusabiles sint. Majora quotidie in gentibus signa facit, non tam in corporum sanatione quam animarum.

**6:6 Et mirabatur. BEDA. Non quasi de improviso, sed quasi mirandum ostendit, quia nec prophetis credunt, nec ipsi quem præsentem cernunt.

††6:7 Et vocavit. HIER. Mittuntur duodecim apostoli, et datur eis potestas præcepta docendi ut comitetur verbum simul et factum: et cum promissis invisibilibus virtutes misceantur, et sic cum ungunt ægros oleo, infirmitatem fidei virtute corroborant. Et dabat illis, etc. Benignus Dominus et magister non invidet discipulis et servis potestatem suam. Sed ipse potestate sua agit, illi sua infirmitate, si quid agunt, et Domini virtutem confitentur dicentes: In Jesu nomine surge et ambula Act. 3..

‡‡6:8 Ne quid tollerent, etc. Tanta sit in Domino fiducia, ut nihil deesse certissime sciant, ne dum sibi provident temporalia, minus aliis provideant æterna. BEDA. Mattheus et Lucas memorant Dominum discipulis dixisse, ut nec virgam ferrent: Marcus ne quid tollerent nisi virgam. Sed illi realiter virgam accipiunt. Marcus per virgam potestatem accipiendi necessaria a subditis intelligit.

§§6:9 Calceatos sandaliis. ID. Ut pes neque tectus sit neque nudus ad terram, id est, nec Evangelium occultetur, nec terrenis commodis innitatur. Ne induerentur duabus tunicis. ID. Quod est ut simpliciter ambulent, non dupliciter.

***6:11 Excutite pulverem de pedibus. ID. Pulvis excutitur de pedibus in testimonium laboris sui, quod ingressi sunt civitatem, quod prædicatio usque ad illos pervenerit. Vel quod nihil ab eis acceperint ad victum necessarium qui Evangelium spreverunt.

†††6:13 Et ungebant oleo. ID. Jacobus dicit: Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum ungentes eum oleo Jac. 5., etc. Unde patet ab apostolis hunc morem esse traditum ut energumeni et alii ægroti ungantur oleo a pontifice consecrato.

‡‡‡6:14 Et audivit rex. ID. Lucas Luc. 9.: Audivit Herodes tetrarcha omnia quæ fiebant, etc. Unde intelligendum, aut confirmatum eum ex aliorum verbis credendo dixisse, aut adhuc hæsitando, etc., usque ad non resurrexisse, sed sublevatum esse furtim credere maluerunt.

§§§6:17 Philippi fratris sui. BEDA. Vetus historia narrat Philippum majoris Herodis fuisse filium, et fratrem Herodis sub quo passus est Dominus, et duxisse Herodiadem, filiam Arethæ, et postea Aretham ortis simultatibus filiam suam tulisse, et Herodi inimico Philippi in dolorem ipsius nuptiis copulasse. Egesippus vel Josephus tamen longe aliter.

*6:18 Non licet tibi habere, etc. ID. Qui venerat in spiritu et virtute Eliæ, Herodem arguit et Herodiadem, sicut, etc., usque ad homo enim ad laborem nascitur, et sancti per mortem transeunt ad requiem.

6:23 Et juravit. BEDA. Non excusatur a perjurio per juramentum. Ideo enim forte juravit, ut occasionem inveniret occidendi. Et si illa patris aut matris interitum postulasset, non utique concessisset Herodes.

6:26 Et contristatus, etc. ID. Consueto more Scripturæ contristatus, non re, sed multorum opinione. Sicut et ipse Joseph, etc., usque ad ut sub occasione pietatis impius fieret.

§6:27 Caput ejus in disco. ID. Caput legis quod est Christus, a corpore abscinditur, etc., usque ad Christus autem, qui est lux mundi, cum incipiunt crescere dies.

**6:29 Et tulerunt. ID. Josephus narrat Joannem vinctum, in castellum Macheronta adductum ibique truncatum. Ecclesiastica narrat historia, in Sebaste urbe Palæstinæ, quæ dicta est quondam Samaria. Tempore vero Juliani, etc., usque ad expurgato a sordibus templo Serapis ossa eadem ibi posuit, et basilicam in honore sancti Joannis consecravit.

††6:30 Et convenientes. HIER. Ad locum unde exeunt flumina redeunt. Deo gratias semper referunt super his quæ acceperunt. Omnia. Non solum quæ ipsi egerant et docuerant apostoli Domino renuntiant, sed etiam quæ Joannes eis docentibus passus sit. Vel sui vel ejusdem Joannis discipuli, sicut Matthæus scribit.

‡‡6:31 Venite seorsum. BEDA. Non solum requisitionis causa, sed mystice significat quod, relicta Judæa, quæ, etc., usque ad venit seorsum, ducit quos eligit, ut inter male viventes mala non attendant, ut Loth in Sodomis, et Job in terra Hus, et Abdias in domo Achab. Requiescite. Ut aves in ramis sinapis. Pusilla hic requies sanctis, longus labor: sed post dicitur illis ut requiescant a laboribus suis. Erant enim, etc. HIER. In arca Nœ animalia quæ intus erant, foras mittebantur, et quæ foris erant, intus erumpebant. Sic in Ecclesia Judas, etc., usque ad tunc cessabit ventus et procella, Jesu sedente et regnante in navi, quæ est universalis Ecclesia.

§§6:32 Abierunt in deserto. BEDA. Petendo solitudinem fidem turbarum an se sequatur explorat, et exploratam digna mercede remunerat. Turbæ autem non jumentis, non vehiculis, sed proprio labore pedum, iter deserti arripiunt, et salutis desiderium ostendunt. Rursus ipse excipiendo fatigatos, docendo inscios, sanando ægrotos, recreando jejunos, quantum devotione credentium delectetur insinuat.

***6:33 Et pedestres. Nota quia non in aliam maris ripam sine Jordanis navigio pervenerunt. Sed transito aliquo freto vel stagno, proximos ejusdem regionis locos adierunt, quo etiam pedestres indigenæ pervenire potuerunt.

†††6:34 Et misertus est. BEDA. Quomodo misertus sit, Matthæus plenius exponit hoc modo: Et misertus est eis, et curavit languores eorum. Hoc est enim pauperum et non habentium pastorem veraciter misereri, et viam veritatis aperire, et languidos curare et jejunos reficiendo ad laudem supernæ largitatis animare; quæ sequentia eum fecisse declarant.

‡‡‡6:35 Et cum jam hora. Die declinata Salvator turbas reficit, quia vel fine sæculi propinquante, vel cum sol justitiæ pro nobis occubuit, a diutina spiritalis inediæ sumus liberati fame. BEDA. Christum deserta gentium petentem multæ. fidelium catervæ relictis mœnibus priscæ conversationis, neglectoque variorum dogmatum præsidio, sequuntur, et cum primum notus in Judæa Deus, tunc exaltatus est super cœlos et super omnem terram gloria ejus.

§§§6:37 Date illis. Provocat apostolos ad fractionem panis, ut illis se non habere testantibus, magnitudino signi notesceret. Et insinuans, quia quotidie per eos jejuna corda sunt pascenda, cum eorum exemplis vel verbis ad amanda cœlestia suscitamur. Notandum, quod hoc panum miraculum Joannes scripturus præmisit, quod proximum esset Pascha. Matthæus et Marcus hoc, interfecto Joanne, continuo esse factum dicunt: unde colligitur Joannem imminente Pascha fuisse decollatum, et alio sequente Pascha crucifixum Dominum.

*6:38 Quinque. BEDA. Quinque panes, quinque Mosaicæ legis libri, quibus divinæ æternitatis cognitio, mundi creatio, cursus habentis sæculi, et vera Deo serviendi religio, etc., usque ad ad ultimum vero magno munere dat electis ut edant et bibant super mensam suam in regno suo.

6:39 Secundum contubernia. ID. Diversi discubitus, distincti ordines ecclesiarum qui unam catholicam faciunt.

6:40 Per centenos et quinquagenos. Per quinquaginta jubilæi requies. Quinquagenarius autem bis ductus centum facit; et ideo utriusque quietis perfectionem significat, scilicet, corporis et mentis. Qui enim quiescit ab actibus pravis, requiem habet corporis. Qui autem a cogitationibus etiam perversis, requiem habet mentis. Bene autem super viride fenum discumbentes, Dei pascuntur alimentis, qui per studium abstinentiæ, calcatis illecebris carnis, audiendis implendisque verbis Dei operam impendunt. Ideo alii quinquageni, alii centeni, quia requiescitur prius a malo opere, ut post sit etiam requies in mente.

§6:41 Et acceptis. Non nova cibaria creat quia incarnatus, non alia quam quæ scripta erant prædicat: sed legem et prophetas mysteriis gravida esse demonstrat. Fregit. Et ante turbas ponenda distribuit discipulis suis, quia sacramenta sanctis doctoribus, qui hæc toto orbe prædicent, patefecit.

**6:43 Et sustulerunt, etc. BEDA. Secretiora mysteria quæ rudes capere nequeunt, perfectiores diligenter inquirunt. Nam per cophinos, duodecim apostoli: et per apostolos sequentes doctores figurantur, foris despecti, intus salutaris cibi reliquiis ad alenda humilium corda cumulati. In cophinis enim servilia geruntur opera: sed ille eos panis fragmentorum implevit, qui infirma mundi, ut frangat vel confundat, elegit.

††6:44 Quinque millia. ID. Propter quinque sensus corporis. Hi Dominum secuti, significant eos qui in sæculari adhuc habitu positi, exterioribus quæ possident bene uti norunt. Qui recte quinque panibus aluntur: quia necesse est ut tales legalibus adhuc præceptis instruantur. Qui autem mundo omnino renuntiant, et quatuor sunt millia et septem panibus refecti, hoc est evangelica perfectione sublimes, et spirituali gratia intus eruditi.

‡‡6:45 Et statim cœgit. Exemplum dat nobis ut in omnibus bonis quæ agimus humani favoris retributionem vitemus: ne nos operatio virtutum ad concupiscentiam flectat temporalium. Quod ipse Dominus nobis insinuans, cum hi qui virtutes ejus admirabantur, regem eum facere vellent, fugit in montem orare. Crucifixoribus promptus occurrit, ut scilicet parati simus ad adversa toleranda, cauti ad blandimenta si arriserint, et ne nos, si affluant, emolliendo decipiant, crebris a Domino precibus imploremus. Ad Bethsaidam. BEDA. Bethsaida civitas est in Galilæa Andreæ et Petri et Philippi prope stagnum Genesareth. Sed Marcus dicit, etc., usque ad quæ ambæ sunt civitates in Galilæa juxta stagnum Genesareth: quod etiam Tiberiadis a Tiberiade civitate sic vocatur.

§§6:46 Abiit in montem. ID. Bene orat qui Deum orando quærit, a terrenis ad superiora progrediens, verticem curiæ sublimioris ascendit. Qui de divitiis, etc., usque ad omnia quæ vult potest, quia advocatus et judex noster est; alterum pietatis officium, alterum potestatis insigne.

***6:47 Et ipse solus, etc. Qui aliquando omnino in periculis Ecclesiam deseruisse videtur; unde: Ut quid, Domine, recessisti longe Psal. 10. etc. Sed quia differt auxilium, non aufert subsidium.

†††6:48 Et circa quartam. BEDA. Stationes et vigiliæ militares, horarum spatio dividuntur: patet ergo eos, etc., usque ad Lucifer namque tres horas noctis, id est, totam vigiliam matutinam illuminare dicitur. Et volebat præterire eos. ID. Ut ad horam, scilicet, conturbati: sed continuo liberati, plus liberationis suæ miraculum stuperent, et ereptori suo, etc., usque ad Cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te;

‡‡‡6:49 Putaverunt. BEDA. Adhuc hæretici putant phantasma esse, nec veram carnem de virgine assumpsisse. Theodorus enim, etc., usque ad et qualiter non infusis pedibus corporale pondus habentibus et materiale onus, deambulabat in humidam et instabilem substantiam.

§§§6:50 Nolite timere. Prima subventio est pellere timorem; secunda, tempestatem præsentiæ suæ virtute compescere. Nec mirum si Domino ascendente in navim cessat ventus: quia in quocunque corde per gratiam sui amoris adest, mox universa vitiorum et adversantis mundi et malignorum spirituum bella quiescunt.

*6:52 Non enim intellexerunt. BEDA. Miraculo panum, quod esset rerum conditor ostendit. Ambulando super undas, quod totum corpus habebat liberum ab omni gravedine peccati. Placando ventos et undas, quod elementis dominaretur ostendit. Sed carnales adhuc discipuli magnitudine quidem virtutum stupebant, sed divinæ majestatis veritatem non cognoscebant.

6:54 Cognoverunt. Rumore, non facie vel magnitudine signorum: etiam vultu plurimis notus erat.

6:56 Fimbriam vestimenti. BEDA. Minimum mandatum quod qui transgressus fuerit, minimus vocabitur in regno cœlorum: vel assumptionem carnis per quam venimus ad Verbum Dei.