15
Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato.*Et confestim, etc. Sequitur: Vincientes Jesum. Mos erat Judæis, ut quem morte adjudicassent, vinctum judici traderent. Et notandum, quod non tunc primum ligaverant, sed mox comprehensum nocte in horto, ut Joannes dicit: Et sic adduxerunt eum ad Annam primum Joan. 18.. HIER. Adest Samson vinctus a Dalila. Samson interpretatur, etc., usque ad et fontem perennis vitæ sitientibus nobis, id est corporis sui, aperit. Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judæorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis.Tu es rex Judæorum? Cum Pilatus nihil criminis interrogat nisi an sit rex Judæorum, arguitur impietas eorum qui nec falso quidem quod objiciant invenerunt. Tu dicis. Sic temperat responsum, ut verum dicat, nec tamen calumniæ pareat. Et nota, quod Pilato qui invitus fert sententiam, aliqua in parte responderit: sacerdotibus autem et principibus respondere noluerit, indignosque sermone suo judicaverit. Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant.Vide, etc. Ethnicus condemnat Jesum, sed causam refert in populum Judæorum. Vide in quantis, etc. Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent. Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis. Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Judæorum? 10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. 11 Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.§Ut magis Barabbam. BEDA. Adhæret Judæis usque hodie petitio sua, quam toto labore impetraverunt. Data enim optione sibi, pro Jesu latronem, pro Salvatore interfectorem elegerunt. Merito ergo salutem et vitam perdiderunt et latrociniis ac seditionibus in tantum se subdiderunt, ut regnum et patriam perderent, et libertatem corporis et animæ nunquam reciperent. 12 Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judæorum? 13 At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum. 14 Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum.**Pilatus vero. Multas occasiones dedit Pilatus liberandi Salvatorem, primo justo conferens latronem, deinde inferens: Quid ergo vultis faciam regi Judæorum? Cumque respondissent: Crucifigatur, non statim acquievit, sed secundum suggestionem uxoris quæ mandaverat ei (ut Matthæus dicit): Nihil tibi et justo illi Matth. 27., respondens ait: Quid enim mali fecit? Quod dicendo, Jesum absolvit. At illi magis, etc. David: Circumdederunt me canes multi Psal. 21., etc. Isaias: Exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas: et justitiam, et ecce clamor Isa. 5.. Jeremias: Facta est hæreditas mea mihi sicut leo in silva: dedit contra me vocem Jer. 12.. 15 Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.††Barabbam, et tradidit, etc. HIER. Hi sunt duo hirci, unus apompeius, id est emissarius, cum peccato populi in desertum inferni absolutus dimittitur. Alter pro peccatis absolutorum, ut agnus occiditur. Pars Domini semper mactatur, pars diaboli, qui est magister eorum, effrenata in tartara præcipitatur. Jesum flagellis. Ut nos flagellis liberaret; unde: Flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo Psal. 90.: cum prius diceretur: Multa flagella peccatoris Psal. 31.. BEDA. Jesum flagellis cæsum. Cæsus est ab ipso Pilato, unde Joannes: Apprehendit Pilatus Jesum et flagellavit: et post subjunxit: Et milites plectentes coronam de spinis Joan. 19., etc. Et militibus illudendum præbuit. Quod ideo fecit, ut ejus pœnis et opprobriis saturati ultra mortem non sitirent. 16 Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem, 17 et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.‡‡Et induunt. BEDA. Matthæus ita: Et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei Marc. 27.. Quod idem est. Pro regia enim purpura data est, etc., usque ad purpura vel cocco vestitur, cum triumpho gloriosorum martyrum gloriatur. 18 Et cœperunt salutare eum: Ave rex Judæorum. 19 Et percutiebant caput ejus arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.§§Et percutiebant, etc. Caput Christi Deus est. Caput ergo Christi percutiunt qui eum denegant esse Deum. Et qui Scripturæ auctoritate errorem suum defendunt (quia scriptura arundine solet fieri), quasi arundine caput ejus feriunt. In faciem ejus spuunt qui præsentiam gratiæ ejus exsecrandis verbis ex interna cæcæ mentis insania conceptis respuunt, et eum in carne venisse negant. Adorabant eum. Quasi falso se dixisset Deum. Sed hodie (quod est gravioris insaniæ) quidam eum certa fide ut Deum verum adorant, sed perversis actibus mox verba ejus quasi fabulosa despiciunt, ac promissa regni illius temporalibus illecebris postponunt. Et educunt illum. HIER. Hic educitur Abel in agrum a fratre ut perimatur. Hic adest Isaac, etc., usque ad hic adest Jonas de ligno navis foris et in mare ventremque ceti triduo missus. 20 Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis: et educunt illum ut crucifigerent eum.***Ut crucifigerent. HIER. Ipsa crucis species quid est nisi forma quadrati mundi? Oriens de virtute fulget, arcton dextera tenet, auster læva consistit, occidens sub plantis firmatur. Unde Apostolus: Ut sciamus quæ sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum Ephes. 3.. Aves in forma crucis ad æthera volant, homo adorat, et natat in forma crucis, navis per maria antenna cruci assimilata sufflatur. Tau littera signum salutis et crucis demonstrat. 21 Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus.†††Et angariaverunt. BEDA. Ipse Dominus primo crucem suam portavit, sicut Joannes dicit: Post iste Simon, de quo et alii dicunt, et hoc satis congruo ordine mysterii. Christus enim passus pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus Joan. XIX; I Petr. 2.. HIER. Simon qui portat crucem in angaria, hic est qui laborat pro laude humana. Cogunt eum homines huic labori quem non cogit timor vel dilectio Dei. Patrem Alexandri. Magnæ opinionis Simon iste videtur esse, cum et filii ejus tanquam noti omnibus ex nomine designantur. HIER. Alii per merita patrum suorum commemorantur, alii per merita filiorum. Hic autem Simon, etc., usque ad unde: per Jeremiam ad Judæam dicitur: Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum. 22 Et perducunt illum in Golgotha locum: quod est interpretatum Calvariæ locus.‡‡‡Calvariæ locus. HIER. Tradunt Judæi quod in hoc loco montis immolatus fuerit aries pro Isaac Gen. 22., ut ibi decalvetur Christus, id est carne sua, scilicet Judæa carnali, separetur. BEDA. Extra portam truncabantur capita damnatorum, et calvariæ decollatorum loca dicuntur. Ideo ibi crucifixus Dominus ut ubi erat area damnatorum, ibi erigantur vexilla martyrum. Et quoniam pro nobis factum est maledictum crucis et flagellatus et crucifixus pro salute omnium, quasi noxius inter noxios voluit crucifigi. 23 Et dabant ei bibere myrrhatum vinum: et non accepit.§§§Et dabant. BEDA. Matthæus, cum felle mistum Matth. 27., quod idem est. Fel enim pro amaritudine posuit. Myrrhatum enim vinum est amarissimum; quanquam fieri possit ut et felle et myrrha amarissimum redderent vinum. HIER. Et dabant, etc. Hoc aceto succus lethalis pomi abstergitur. Et non accepit. Id pro quo patitur. Unde de eo: Quæ non rapui tunc exsolvebam Psal. 68.. Et non accepit. Matthæus: Et cum gustasset, noluit bibere. Indicat Matthæus quod pro nobis amaritudinem mortis gustaverit, sed die tertia resurrexit. 24 Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.*Et curcifigentes cum. HIER. Hic figitur salus in ligno. Primo infixa est mors in ligno. Lignum primum, scientiæ boni et mali; secundum boni tantum et vitæ nobis lignum est. Extensio primæ manus ad lignum mortem apprehendit; extensio secundæ vitam quæ perierat invenit. Ligno hoc vehimur per mare undosum ad terram viventium. Vestimenta sua. BEDA. Quadripartita vestis Christi secundum numerum militum, significat Ecclesiam quatuor partibus orbis æqualiter, id est concorditer distributam. HIER. Vestimenta Domini mandata sunt quibus tegitur corpus ejus, quod est Ecclesia, quia dividuntur inter milites gentium ut sint quatuor ordines cum sit una fides, id est conjugati, viduati, præpositi, separati. Sortiti sunt tunicam indivisam quæ est pax et veritas in cunctis in modum regalis amictus vel annuli. Mittentes sortem. ID. Super tunicam, scilicet quæ erat inconsutilis. Hic sortita, etc., usque ad et sors solius Dei judicio venit vel cedit. 25 Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum.Erat autem hora ter. HIER. Hoc proprie Marcus, nam sexta hora tenebræ suffuderunt terram, ut non quis posset movere caput. A tricesimo namque, etc., usque ad qui magis dicendi sunt eum crucifixisse quamvis nitantur hoc dissimulare, quam milites qui secundum officium suum duci suo paruere. 26 Et erat titulus causæ ejus inscriptus: Rex Judæorum.Et erat titulus. BEDA. Titulus ostendit quod nec occidendo potuerunt efficere quod non esset eis rex; unde: Ego autem constitutus sum rex ab eo, etc. Bene enim simul est rex et pontifex, cum eximiam Patri suæ carnis hostiam offerret in altari crucis, et regis dignitatem titulo prætenderet, ut cunctis insinuaret quod per crucis patibulum non perdiderit, sed confirmaverit imperium. 27 Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris ejus.§Et cum eo crucifigunt. BEDA. Sicut dicit Apostolus: Vetus homo noster simul cum illo crucifixus est ut destruatur corpus peccati, ut ultra non dominetur super nos peccatum. Quandiu ergo agunt opera nostra ut evacuetur corpus peccati, quandiu, etc., usque ad unde Apostolus: Ut in charitate radicati et fundati possitis comprehendere cum omnibus sanctis quæ sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum Ephes. 3.. Duos latrones. ID.Latrones qui cum Domino crucifixi sunt signant eos qui fide et confessione Christi, vel agone sui martyrii, vel quamlibet arctam continentiam subeunt. Et qui hoc pro æterna gloria gerunt, dextri latronis merito et fide signantur. Qui autem pro humana gloria vel qualibet minus digna intentione, sinistri latronis mentem imitatur et actus. HIER. Cum iniquis veritas deputata unum relinquit sinistrum, alterum assumit dextrum; sic faciet in die judicii, ex simili crimine dissimiles sortiuntur vias. Alter præcedit Petrum in paradisum, alter Judam in infernum. Confessio brevis vitam acquirit longam, et blasphemia finita pœna plectitur æterna. Hic pullus Judæ ligatur ad vitem, id est, pallium tingitur in sanguine uvæ, hic lacerant hædi vineam. 28 Et impleta est Scriptura, quæ dicit: Et cum iniquis reputatus est. 29 Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah ! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas,**Moventes capita. HIER. Emittitur mors iniquorum quando excitantur vincula inferni usque ad cervicem, quæ est cervix humani generis. 30 salvum fac temetipsum descendens de cruce. 31 Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios salvos fecit; seipsum non potest salvum facere.††Alios salvos. HIER. Etiam nolentes confitentur quod alios fecit salvos, et se propria damnant sententia, quia alios salvos fecit et se si vellet salvare poterat. 32 Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.‡‡Descendat nunc. Plus est de sepulcro surgere, et tamen non crediderunt. Hi omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt Psal. 13.. Et qui cum eo. BEDA. Secundum Lucam Luc. 23. unus latro blasphemabat dicens: Si tu es Christus, salvum fac te et nos. Alter, etc., usque ad qui cœlestia petunt, ad ea sine dubio Christo mediante et miserante perveniunt. 33 Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam.§§Et facta hora sexta. BEDA. Notandum quod hora sexta, id est sole recessuro a centro mundi, crucifixus sit, et diluculo, oriente sole resurrexit, etc., usque ad et qua hora primus Adam peccando mundo mortem intulit, eadem hora secundus Adam mortem moriendo destrueret. Tenebræ. HIER. Hic adest Nœ inebriatus ac nudatus cœlo ac terra ebrioso pallio tectus, et ab homine irrisus hic stillavit de ligno sanguis. 34 Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? 35 Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat.***Et quidam, etc. Non omnes. Forsitan milites Romani non intelligentes proprietatem Hebræi sermonis, ex eo quod dicitur Eloi, putaverunt Eliam ab eo vocari. Vel Judæi solito sibi sermone verba Domini depravantes, imbecillitatis infamabant eum quod Eliæ vocaret auxilium. 36 Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.†††Currens autem, etc. BEDA. Joannes plenius dicit: Postea sciens Jesus, etc. Quasi: Hoc minus fecistis, date quod estis. Erant enim, etc., usque ad de quo: Dominus plantavit vineam Soreth: et quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienæ: et exspectavi ut faceres uvas, et fecisti spinas Isa. 5.. 37 Jesus autem emissa voce magna expiravit.‡‡‡Jesus autem, etc. BEDA. Quid dixerit Lucas aperit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum; et hoc dicens exspiravit Luc. 23.. Quod autem dicit Joannes: Cum accepisset acetum, dixit: Consummatum est: et inclinato capite tradidit spiritum Joan. 19.. Inter hoc quod ait: Consummatum est, et illud: inclinato capite emisit spiritum, emissa est vox illa magna, quam Joannes tacet, cæteri commemorant: In manus tuas, etc. HIER. Infirmata etenim carne mox virtus divina invaluit quæ dicit: Aperite mihi portas justitiæ Psal. 117., etc. Nos autem cum nulla, vel una voce morimur qui de terra sumus; ille enim cum exaltata voce exspiravit qui de cœlo descendit. 38 Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.§§§Et velum templi. Ut arcam testamenti, et omnia legis sacramenta quæ tegebantur appareant, et ad gentes transeant. Ante dicebatur: Notus in Judæa Deus, in Isræl magnum nomen ejus Psal. 75.; nunc autem: Exaltare super cœlos Deus Ibid. 56., et in omni, etc.; et in Evangelio prius: In viam gentium ne abieritis Matth. 10..; et post passionem: Ite, et docete omnes gentes Ibid. 28.. 39 Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat.*Videns autem, etc. Ostenditur quare centurio miratur, quia vidit eum sic exspirasse, id est spiritum emisisse. Nullus enim habet potestatem emittendi spiritum, nisi conditor animarum. Vere, etc. HIER. Nota quod centurio ante crucem in ipso scandalo passionis vere Filium Dei confitetur: et Arius, etc., usque ad et vere Filium Dei Synagoga tacente confirmat. 40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome:Erant autem. ID. Sicut non excluditur muliebris sexus a salute per Mariam virginem: ita non repellitur a mysterio crucis scientiæ et resurrectionis per viduam Mariam Magdalenam et cæteras matres. Jacobi minoris et Joseph. BEDA. Minorem Jacobum dicit Jacobum Alphei, qui et frater Domini, eo quod esset filius Mariæ materteræ Domini. De qua Joannes: Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus Joan. 19., etc. Cleophæ videtur eam dicere a patre vel a cognatione. 41 et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam. 42 Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum),Et cum jam sero esset, etc. ID. Græce, præparatio Latine. Hoc nomine Judæi inter Græcos morantes sextam sabbati appellabant, quia in eo quæ sabbato erant necessaria præparabant secundum quod, etc., usque ad donec octava veniente ætate et ipsa corpora resurrectione glorificata cum animabus simul incorruptionem æternæ hæreditatis accipiant. 43 venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu.§Venit Joseph. HIER. Joseph venit sero parasceve ab Arimathia, quæ interpretatur deponens, ad deponendum corpus Christi, etc., us que ad aspicientibus a longe electis qui sunt stellæ maris, quando, si fieri potest, scandalizabuntur etiam electi. 44 Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset. 45 Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph. 46 Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.**Joseph autem, etc. BEDA. Ex simplici sepultura Domini, ambitio divitum condemnatur, qui nec in tumulis, etc., usque ad lineo terreno celebrat, sicut corpus Domini in syndone munda sepultum est: sic a papa Sylvestro statutum est. Quod erat excisum. BEDA. Dicitur quod monumentum Domini domus rotunda fuit de subjacente rupe excisa tantæ altitudinis ut homo rectus consistens vix extenta manu culmen possit attingere. Et habet introitum, etc., usque ad color autem monumenti et loculi albo et rubeo dicitur esse permistus. 47 Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.††Maria autem, etc. ID. Lucas dicit: Quia astabant omnes noti ejus a longe, et mulieres quæ secutæ fuerant eum Luc. 23.. Sed aliis deposito corpore ejus ad sua remeantibus, solæ mulieres, etc., usque ad et si forte valeant imitari pia curiositate, quo ordine sit ejus passio amplectenda, perpendunt.

*15:1 Et confestim, etc. Sequitur: Vincientes Jesum. Mos erat Judæis, ut quem morte adjudicassent, vinctum judici traderent. Et notandum, quod non tunc primum ligaverant, sed mox comprehensum nocte in horto, ut Joannes dicit: Et sic adduxerunt eum ad Annam primum Joan. 18.. HIER. Adest Samson vinctus a Dalila. Samson interpretatur, etc., usque ad et fontem perennis vitæ sitientibus nobis, id est corporis sui, aperit.

15:2 Tu es rex Judæorum? Cum Pilatus nihil criminis interrogat nisi an sit rex Judæorum, arguitur impietas eorum qui nec falso quidem quod objiciant invenerunt. Tu dicis. Sic temperat responsum, ut verum dicat, nec tamen calumniæ pareat. Et nota, quod Pilato qui invitus fert sententiam, aliqua in parte responderit: sacerdotibus autem et principibus respondere noluerit, indignosque sermone suo judicaverit.

15:4 Vide, etc. Ethnicus condemnat Jesum, sed causam refert in populum Judæorum. Vide in quantis, etc.

§15:11 Ut magis Barabbam. BEDA. Adhæret Judæis usque hodie petitio sua, quam toto labore impetraverunt. Data enim optione sibi, pro Jesu latronem, pro Salvatore interfectorem elegerunt. Merito ergo salutem et vitam perdiderunt et latrociniis ac seditionibus in tantum se subdiderunt, ut regnum et patriam perderent, et libertatem corporis et animæ nunquam reciperent.

**15:14 Pilatus vero. Multas occasiones dedit Pilatus liberandi Salvatorem, primo justo conferens latronem, deinde inferens: Quid ergo vultis faciam regi Judæorum? Cumque respondissent: Crucifigatur, non statim acquievit, sed secundum suggestionem uxoris quæ mandaverat ei (ut Matthæus dicit): Nihil tibi et justo illi Matth. 27., respondens ait: Quid enim mali fecit? Quod dicendo, Jesum absolvit. At illi magis, etc. David: Circumdederunt me canes multi Psal. 21., etc. Isaias: Exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas: et justitiam, et ecce clamor Isa. 5.. Jeremias: Facta est hæreditas mea mihi sicut leo in silva: dedit contra me vocem Jer. 12..

††15:15 Barabbam, et tradidit, etc. HIER. Hi sunt duo hirci, unus apompeius, id est emissarius, cum peccato populi in desertum inferni absolutus dimittitur. Alter pro peccatis absolutorum, ut agnus occiditur. Pars Domini semper mactatur, pars diaboli, qui est magister eorum, effrenata in tartara præcipitatur. Jesum flagellis. Ut nos flagellis liberaret; unde: Flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo Psal. 90.: cum prius diceretur: Multa flagella peccatoris Psal. 31.. BEDA. Jesum flagellis cæsum. Cæsus est ab ipso Pilato, unde Joannes: Apprehendit Pilatus Jesum et flagellavit: et post subjunxit: Et milites plectentes coronam de spinis Joan. 19., etc. Et militibus illudendum præbuit. Quod ideo fecit, ut ejus pœnis et opprobriis saturati ultra mortem non sitirent.

‡‡15:17 Et induunt. BEDA. Matthæus ita: Et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei Marc. 27.. Quod idem est. Pro regia enim purpura data est, etc., usque ad purpura vel cocco vestitur, cum triumpho gloriosorum martyrum gloriatur.

§§15:19 Et percutiebant, etc. Caput Christi Deus est. Caput ergo Christi percutiunt qui eum denegant esse Deum. Et qui Scripturæ auctoritate errorem suum defendunt (quia scriptura arundine solet fieri), quasi arundine caput ejus feriunt. In faciem ejus spuunt qui præsentiam gratiæ ejus exsecrandis verbis ex interna cæcæ mentis insania conceptis respuunt, et eum in carne venisse negant. Adorabant eum. Quasi falso se dixisset Deum. Sed hodie (quod est gravioris insaniæ) quidam eum certa fide ut Deum verum adorant, sed perversis actibus mox verba ejus quasi fabulosa despiciunt, ac promissa regni illius temporalibus illecebris postponunt. Et educunt illum. HIER. Hic educitur Abel in agrum a fratre ut perimatur. Hic adest Isaac, etc., usque ad hic adest Jonas de ligno navis foris et in mare ventremque ceti triduo missus.

***15:20 Ut crucifigerent. HIER. Ipsa crucis species quid est nisi forma quadrati mundi? Oriens de virtute fulget, arcton dextera tenet, auster læva consistit, occidens sub plantis firmatur. Unde Apostolus: Ut sciamus quæ sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum Ephes. 3.. Aves in forma crucis ad æthera volant, homo adorat, et natat in forma crucis, navis per maria antenna cruci assimilata sufflatur. Tau littera signum salutis et crucis demonstrat.

†††15:21 Et angariaverunt. BEDA. Ipse Dominus primo crucem suam portavit, sicut Joannes dicit: Post iste Simon, de quo et alii dicunt, et hoc satis congruo ordine mysterii. Christus enim passus pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus Joan. XIX; I Petr. 2.. HIER. Simon qui portat crucem in angaria, hic est qui laborat pro laude humana. Cogunt eum homines huic labori quem non cogit timor vel dilectio Dei. Patrem Alexandri. Magnæ opinionis Simon iste videtur esse, cum et filii ejus tanquam noti omnibus ex nomine designantur. HIER. Alii per merita patrum suorum commemorantur, alii per merita filiorum. Hic autem Simon, etc., usque ad unde: per Jeremiam ad Judæam dicitur: Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum.

‡‡‡15:22 Calvariæ locus. HIER. Tradunt Judæi quod in hoc loco montis immolatus fuerit aries pro Isaac Gen. 22., ut ibi decalvetur Christus, id est carne sua, scilicet Judæa carnali, separetur. BEDA. Extra portam truncabantur capita damnatorum, et calvariæ decollatorum loca dicuntur. Ideo ibi crucifixus Dominus ut ubi erat area damnatorum, ibi erigantur vexilla martyrum. Et quoniam pro nobis factum est maledictum crucis et flagellatus et crucifixus pro salute omnium, quasi noxius inter noxios voluit crucifigi.

§§§15:23 Et dabant. BEDA. Matthæus, cum felle mistum Matth. 27., quod idem est. Fel enim pro amaritudine posuit. Myrrhatum enim vinum est amarissimum; quanquam fieri possit ut et felle et myrrha amarissimum redderent vinum. HIER. Et dabant, etc. Hoc aceto succus lethalis pomi abstergitur. Et non accepit. Id pro quo patitur. Unde de eo: Quæ non rapui tunc exsolvebam Psal. 68.. Et non accepit. Matthæus: Et cum gustasset, noluit bibere. Indicat Matthæus quod pro nobis amaritudinem mortis gustaverit, sed die tertia resurrexit.

*15:24 Et curcifigentes cum. HIER. Hic figitur salus in ligno. Primo infixa est mors in ligno. Lignum primum, scientiæ boni et mali; secundum boni tantum et vitæ nobis lignum est. Extensio primæ manus ad lignum mortem apprehendit; extensio secundæ vitam quæ perierat invenit. Ligno hoc vehimur per mare undosum ad terram viventium. Vestimenta sua. BEDA. Quadripartita vestis Christi secundum numerum militum, significat Ecclesiam quatuor partibus orbis æqualiter, id est concorditer distributam. HIER. Vestimenta Domini mandata sunt quibus tegitur corpus ejus, quod est Ecclesia, quia dividuntur inter milites gentium ut sint quatuor ordines cum sit una fides, id est conjugati, viduati, præpositi, separati. Sortiti sunt tunicam indivisam quæ est pax et veritas in cunctis in modum regalis amictus vel annuli. Mittentes sortem. ID. Super tunicam, scilicet quæ erat inconsutilis. Hic sortita, etc., usque ad et sors solius Dei judicio venit vel cedit.

15:25 Erat autem hora ter. HIER. Hoc proprie Marcus, nam sexta hora tenebræ suffuderunt terram, ut non quis posset movere caput. A tricesimo namque, etc., usque ad qui magis dicendi sunt eum crucifixisse quamvis nitantur hoc dissimulare, quam milites qui secundum officium suum duci suo paruere.

15:26 Et erat titulus. BEDA. Titulus ostendit quod nec occidendo potuerunt efficere quod non esset eis rex; unde: Ego autem constitutus sum rex ab eo, etc. Bene enim simul est rex et pontifex, cum eximiam Patri suæ carnis hostiam offerret in altari crucis, et regis dignitatem titulo prætenderet, ut cunctis insinuaret quod per crucis patibulum non perdiderit, sed confirmaverit imperium.

§15:27 Et cum eo crucifigunt. BEDA. Sicut dicit Apostolus: Vetus homo noster simul cum illo crucifixus est ut destruatur corpus peccati, ut ultra non dominetur super nos peccatum. Quandiu ergo agunt opera nostra ut evacuetur corpus peccati, quandiu, etc., usque ad unde Apostolus: Ut in charitate radicati et fundati possitis comprehendere cum omnibus sanctis quæ sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum Ephes. 3.. Duos latrones. ID.Latrones qui cum Domino crucifixi sunt signant eos qui fide et confessione Christi, vel agone sui martyrii, vel quamlibet arctam continentiam subeunt. Et qui hoc pro æterna gloria gerunt, dextri latronis merito et fide signantur. Qui autem pro humana gloria vel qualibet minus digna intentione, sinistri latronis mentem imitatur et actus. HIER. Cum iniquis veritas deputata unum relinquit sinistrum, alterum assumit dextrum; sic faciet in die judicii, ex simili crimine dissimiles sortiuntur vias. Alter præcedit Petrum in paradisum, alter Judam in infernum. Confessio brevis vitam acquirit longam, et blasphemia finita pœna plectitur æterna. Hic pullus Judæ ligatur ad vitem, id est, pallium tingitur in sanguine uvæ, hic lacerant hædi vineam.

**15:29 Moventes capita. HIER. Emittitur mors iniquorum quando excitantur vincula inferni usque ad cervicem, quæ est cervix humani generis.

††15:31 Alios salvos. HIER. Etiam nolentes confitentur quod alios fecit salvos, et se propria damnant sententia, quia alios salvos fecit et se si vellet salvare poterat.

‡‡15:32 Descendat nunc. Plus est de sepulcro surgere, et tamen non crediderunt. Hi omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt Psal. 13.. Et qui cum eo. BEDA. Secundum Lucam Luc. 23. unus latro blasphemabat dicens: Si tu es Christus, salvum fac te et nos. Alter, etc., usque ad qui cœlestia petunt, ad ea sine dubio Christo mediante et miserante perveniunt.

§§15:33 Et facta hora sexta. BEDA. Notandum quod hora sexta, id est sole recessuro a centro mundi, crucifixus sit, et diluculo, oriente sole resurrexit, etc., usque ad et qua hora primus Adam peccando mundo mortem intulit, eadem hora secundus Adam mortem moriendo destrueret. Tenebræ. HIER. Hic adest Nœ inebriatus ac nudatus cœlo ac terra ebrioso pallio tectus, et ab homine irrisus hic stillavit de ligno sanguis.

***15:35 Et quidam, etc. Non omnes. Forsitan milites Romani non intelligentes proprietatem Hebræi sermonis, ex eo quod dicitur Eloi, putaverunt Eliam ab eo vocari. Vel Judæi solito sibi sermone verba Domini depravantes, imbecillitatis infamabant eum quod Eliæ vocaret auxilium.

†††15:36 Currens autem, etc. BEDA. Joannes plenius dicit: Postea sciens Jesus, etc. Quasi: Hoc minus fecistis, date quod estis. Erant enim, etc., usque ad de quo: Dominus plantavit vineam Soreth: et quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienæ: et exspectavi ut faceres uvas, et fecisti spinas Isa. 5..

‡‡‡15:37 Jesus autem, etc. BEDA. Quid dixerit Lucas aperit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum; et hoc dicens exspiravit Luc. 23.. Quod autem dicit Joannes: Cum accepisset acetum, dixit: Consummatum est: et inclinato capite tradidit spiritum Joan. 19.. Inter hoc quod ait: Consummatum est, et illud: inclinato capite emisit spiritum, emissa est vox illa magna, quam Joannes tacet, cæteri commemorant: In manus tuas, etc. HIER. Infirmata etenim carne mox virtus divina invaluit quæ dicit: Aperite mihi portas justitiæ Psal. 117., etc. Nos autem cum nulla, vel una voce morimur qui de terra sumus; ille enim cum exaltata voce exspiravit qui de cœlo descendit.

§§§15:38 Et velum templi. Ut arcam testamenti, et omnia legis sacramenta quæ tegebantur appareant, et ad gentes transeant. Ante dicebatur: Notus in Judæa Deus, in Isræl magnum nomen ejus Psal. 75.; nunc autem: Exaltare super cœlos Deus Ibid. 56., et in omni, etc.; et in Evangelio prius: In viam gentium ne abieritis Matth. 10..; et post passionem: Ite, et docete omnes gentes Ibid. 28..

*15:39 Videns autem, etc. Ostenditur quare centurio miratur, quia vidit eum sic exspirasse, id est spiritum emisisse. Nullus enim habet potestatem emittendi spiritum, nisi conditor animarum. Vere, etc. HIER. Nota quod centurio ante crucem in ipso scandalo passionis vere Filium Dei confitetur: et Arius, etc., usque ad et vere Filium Dei Synagoga tacente confirmat.

15:40 Erant autem. ID. Sicut non excluditur muliebris sexus a salute per Mariam virginem: ita non repellitur a mysterio crucis scientiæ et resurrectionis per viduam Mariam Magdalenam et cæteras matres. Jacobi minoris et Joseph. BEDA. Minorem Jacobum dicit Jacobum Alphei, qui et frater Domini, eo quod esset filius Mariæ materteræ Domini. De qua Joannes: Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus Joan. 19., etc. Cleophæ videtur eam dicere a patre vel a cognatione.

15:42 Et cum jam sero esset, etc. ID. Græce, præparatio Latine. Hoc nomine Judæi inter Græcos morantes sextam sabbati appellabant, quia in eo quæ sabbato erant necessaria præparabant secundum quod, etc., usque ad donec octava veniente ætate et ipsa corpora resurrectione glorificata cum animabus simul incorruptionem æternæ hæreditatis accipiant.

§15:43 Venit Joseph. HIER. Joseph venit sero parasceve ab Arimathia, quæ interpretatur deponens, ad deponendum corpus Christi, etc., us que ad aspicientibus a longe electis qui sunt stellæ maris, quando, si fieri potest, scandalizabuntur etiam electi.

**15:46 Joseph autem, etc. BEDA. Ex simplici sepultura Domini, ambitio divitum condemnatur, qui nec in tumulis, etc., usque ad lineo terreno celebrat, sicut corpus Domini in syndone munda sepultum est: sic a papa Sylvestro statutum est. Quod erat excisum. BEDA. Dicitur quod monumentum Domini domus rotunda fuit de subjacente rupe excisa tantæ altitudinis ut homo rectus consistens vix extenta manu culmen possit attingere. Et habet introitum, etc., usque ad color autem monumenti et loculi albo et rubeo dicitur esse permistus.

††15:47 Maria autem, etc. ID. Lucas dicit: Quia astabant omnes noti ejus a longe, et mulieres quæ secutæ fuerant eum Luc. 23.. Sed aliis deposito corpore ejus ad sua remeantibus, solæ mulieres, etc., usque ad et si forte valeant imitari pia curiositate, quo ordine sit ejus passio amplectenda, perpendunt.