12
Hi sunt autem sacerdotes et Levitæ, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel, et Josue: Saraia, Jeremias, Esdras,*Hi sunt autem, etc. BEDA, ubi supra. Hic principes sacerdotum una cum fratribus suis, etc., usque ad ideoque illum superstite adhuc Nehemia nasci potuisse. BED., ibid. Descripta est successio principum sacerdotum et levitarum, etc., usque ad amica provisione restaurant, et debito honore exaltant. ID., ibid. Jamdudum ædificata erat civitas, etc., usque ad tunc in re ipsa fruentium divina visione beatorum hominum in corporibus spiritualibus inter angelica agmina. Amaria, Melluch, Hattus, Sebenias, Rheum, Merimuth, Addo, Genthon, Abia, Miamin, Madia, Belga, Semeia, et Jojarib, Idaia, Sellum, Amoc, Helcias, Idaia. Isti principes sacerdotum, et fratres eorum in diebus Josue. Porro Levitæ, Jesua, Bennui, Cedmihel, Sarebia, Juda, Mathanias, super hymnos ipsi et fratres eorum: et Becbecia atque Hanni, et fratres eorum, unusquisque in officio suo. 10 Josue autem genuit Joacim, et Joacim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Jojada, 11 et Jojada genuit Jonathan, et Jonathan genuit Jeddoa. 12 In diebus autem Joacim erant sacerdotes et principes familiarum: Saraiæ, Maraia: Jeremiæ, Hanania: 13 Esdræ, Mosollam: Amariæ, Johanan: 14 Milicho, Jonathan: Sebeniæ, Joseph: 15 Haram, Edna: Maraioth, Helci: 16 Adaiæ, Zacharia: Genthon, Mosollam: 17 Abiæ, Zechri: Miamin et Moadiæ, Phelti: 18 Belgæ, Sammua: Semaiæ, Jonathan: 19 Jojarib, Mathanai: Jodaiæ, Azzi: 20 Sellai, Celai: Amoc, Heber: 21 Helciæ, Hasebia: Idaiæ, Nathanaël. 22 Levitæ in diebus Eliasib, et Jojada, et Johanan, et Jeddoa, scripti principes familiarum, et sacerdotes in regno Darii Persæ. 23 Filii Levi principes familiarum, scripti in libro verborum dierum, et usque ad dies Jonathan, filii Eliasib. 24 Et principes Levitarum, Hasebia, Serebia, et Josue filius Cedmihel: et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur juxta præceptum David viri Dei, et observarent æque per ordinem. 25 Mathania, et Becbecia, Obedia, Mosollam, Telmon, Accub, custodes portarum et vestibulorum ante portas. 26 Hi in diebus Joacim filii Josue, filii Josedec, et in diebus Nehemiæ ducis, et Esdræ sacerdotis scribæque. 27 In dedicatione autem muri Jerusalem, requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Jerusalem, et facerent dedicationem et lætitiam in actione gratiarum, et cantico, et in cymbalis, psalteriis, et citharis.Et in cymbalis, etc. ID., ibid. Cymbala, psalteria et citharæ, etc., usque ad et corda proximorum ad amorem ejus accendunt, etc. 28 Congregati sunt autem filii cantorum de campestribus circa Jerusalem, et de villis Nethuphathi,Filii cantorum. ID., ibid. Imitatores scilicet eorum, etc., usque ad et in ipso tempore dedicationis, id est, perpetuæ remunerationis ibidem pariter uniuntur. 29 et de domo Galgal, et de regionibus Geba et Azmaveth: quoniam villas ædificaverunt sibi cantores in circuitu Jerusalem. 30 Et mundati sunt sacerdotes et Levitæ, et mundaverunt populum, et portas, et murum.§Et mundati. ID., ibid. Justus omnino ordo, etc., usque ad et vinctis manibus et pedibus in tenebras exteriores mittatur. 31 Ascendere autem feci principes Juda super murum, et statui duos magnos choros laudantium. Et ierunt ad dexteram super murum ad portam sterquilinii.**Principes Juda, etc., id est confessionis vel laudis, perfectiores sunt Ecclesiæ doctores, qui in dedicatione civitatis super murum ascendunt: quia in tempore tribulationis generalem Ecclesiæ conversationem altius vivendo transcendisse probantur. De his enim dicitur: Super muros tuos Jerusalem constitui custodes Isai. 62., etc. Jure ergo qui nunc muris Ecclesiæ tanquam vigiles præsunt, tunc quoque eisdem gloria remunerationis præeminebunt. Et statui duos choros. Vel spurcitiam peccatorum in præsenti de Ecclesia correctius vivendo, et errantes corrigendo expurgent, et in futuro qui corrigi noluerunt, judiciaria potestate de civitate Domini, id est ingressu patriæ cœlestis, expellant. Vel chori laudantium ad dexteram euntes super murum ad portam sterquilinii ascendunt, dum eos dignos laude prædicant qui omnem immunditiam de Ecclesia prædicando, arguendo, excommunicando, eliminant. 32 Et ivit post eos Osaias, et media pars principum Juda, 33 et Azarias, Esdras, et Mosollam, Judas, et Benjamin, et Semeia, et Jeremias. 34 Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Jonathan, filius Semeiæ, filius Mathaniæ, filius Michaiæ, filius Zechur, filius Asaph,††Et de filiis sacerdotum, etc. In hac vita filii sacerdotum in dedicatione civitatis Dei tubis canunt, qui ad memoriam patriæ cœlestis corda auditorum prædicando succendunt. 35 et fratres ejus Semeia, et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanaël, et Judas, et Hanani, in vasis cantici David viri Dei: et Esdras scriba ante eos in porta fontis.‡‡In vasis cantici David. Quia non suo sensu vel desideriis innituntur, sed patrum et prophetarum vitam et doctrinam per omnia sequentes verbo prædicationis insistunt. Et Esdras scriba. Quia in omnibus quæ agunt verba sanctæ Scripturæ præ oculis habent, quibus ducibus ad ingressum vitæ æternæ perveniant, ut inebrientur ab ubertate domus Dei, et torrente voluptatis ejus, apud quem est fons vitæ, etc. 36 Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David, et usque ad portam aquarum ad orientem.§§Et contra eos ascenderunt in gradibus. BED., ibid. Cum civitas ædificaretur, etc., usque ad sanctam Trinitatem socia exsultatione concelebrant. Super domum David. ID., ibid. Ascendunt filii sacerdotum, etc., usque ad ortumque solis justitiæ sine occasu videre merentur. 37 Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum, et super turrim furnorum, et usque ad murum latissimum,***Et super turrim furnorum. ID., ibid. Longum est de singulis portis vel turribus specialiter disserere, etc., usque ad circumspecta semper est necesse cautela et sollicitudine muniri. 38 et super portam Ephraim, et super portam antiquam, et super portam piscium et turrim Hananeel, et turrim Emath, et usque ad portam gregis: et steterunt in porta custodiæ, 39 steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego, et dimidia pars magistratuum mecum.†††Steteruntque duo chori. ID., ibid. Perambulatis mœnibus et portis civitatis, etc., usque ad in cujus implenda voluntate infatigabili mente permaneo. 40 Et sacerdotes, Eliachim, Maasia, Miamin, Michea, Elioënai, Zacharia, Hanania in tubis, 41 et Maasia, et Semeia, et Eleazar, et Azzi, et Johanan, et Melchia, et Ælam, et Ezer. Et clare cecinerunt cantores, et Jezraia præpositus:‡‡‡Et clare cecinerunt. Dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis. Vota mea Domino reddam in atriis domus Domini, in conspectu omnis populi in medio tui, Jerusalem Psal. 115.. Hoc fit cum in cœlesti patria omnium sanctorum multitudine congregata, eas pro quibus in præsenti gemimus quasque gratiarum actione quotidiano desiderio sitimus, laudes efferimus. 42 et immolaverunt in die illa victimas magnas, et lætati sunt: Deus enim lætificaverat eos lætitia magna: sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est lætitia Jerusalem procul.§§§Deus enim lætificaverat, etc. BEDA, ibid. Hæc ad dedicationem sanctæ civitatis, etc., usque ad et victimas bonorum operum maximas immolare curabant. Sed et uxores, etc. Quia tempore resurrectionis non solum qui prædicando vel fortiter operando Ecclesiam ædificarunt, fructum laboris percipiunt, sed etiam infirmiores ejusdem fidei consortes, eadem vitæ perceptione lætantur. Benedixit enim Dominus pusillis cum majoribus Psal. 113.. 43 Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, sacerdotes et Levitas: quia lætificatus est Juda in sacerdotibus et Levitis adstantibus.*Recensuerunt quoque, etc. BEDA, ibid. Gaudentibus cunctis, etc., usque ad et cum magna laude et lætitia erat dedicata. 44 Et custodierunt observationem Dei sui, et observationem expiationis, et cantores, et janitores juxta præceptum David, et Salomonis filii ejus, 45 quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo. 46 Et omnis Israël in diebus Zorobabel et in diebus Nehemiæ, dabant partes cantoribus et janitoribus per dies singulos, et sanctificabant Levitas, et Levitæ sanctificabant filios Aaron.

*12:1 Hi sunt autem, etc. BEDA, ubi supra. Hic principes sacerdotum una cum fratribus suis, etc., usque ad ideoque illum superstite adhuc Nehemia nasci potuisse. BED., ibid. Descripta est successio principum sacerdotum et levitarum, etc., usque ad amica provisione restaurant, et debito honore exaltant. ID., ibid. Jamdudum ædificata erat civitas, etc., usque ad tunc in re ipsa fruentium divina visione beatorum hominum in corporibus spiritualibus inter angelica agmina.

12:27 Et in cymbalis, etc. ID., ibid. Cymbala, psalteria et citharæ, etc., usque ad et corda proximorum ad amorem ejus accendunt, etc.

12:28 Filii cantorum. ID., ibid. Imitatores scilicet eorum, etc., usque ad et in ipso tempore dedicationis, id est, perpetuæ remunerationis ibidem pariter uniuntur.

§12:30 Et mundati. ID., ibid. Justus omnino ordo, etc., usque ad et vinctis manibus et pedibus in tenebras exteriores mittatur.

**12:31 Principes Juda, etc., id est confessionis vel laudis, perfectiores sunt Ecclesiæ doctores, qui in dedicatione civitatis super murum ascendunt: quia in tempore tribulationis generalem Ecclesiæ conversationem altius vivendo transcendisse probantur. De his enim dicitur: Super muros tuos Jerusalem constitui custodes Isai. 62., etc. Jure ergo qui nunc muris Ecclesiæ tanquam vigiles præsunt, tunc quoque eisdem gloria remunerationis præeminebunt. Et statui duos choros. Vel spurcitiam peccatorum in præsenti de Ecclesia correctius vivendo, et errantes corrigendo expurgent, et in futuro qui corrigi noluerunt, judiciaria potestate de civitate Domini, id est ingressu patriæ cœlestis, expellant. Vel chori laudantium ad dexteram euntes super murum ad portam sterquilinii ascendunt, dum eos dignos laude prædicant qui omnem immunditiam de Ecclesia prædicando, arguendo, excommunicando, eliminant.

††12:34 Et de filiis sacerdotum, etc. In hac vita filii sacerdotum in dedicatione civitatis Dei tubis canunt, qui ad memoriam patriæ cœlestis corda auditorum prædicando succendunt.

‡‡12:35 In vasis cantici David. Quia non suo sensu vel desideriis innituntur, sed patrum et prophetarum vitam et doctrinam per omnia sequentes verbo prædicationis insistunt. Et Esdras scriba. Quia in omnibus quæ agunt verba sanctæ Scripturæ præ oculis habent, quibus ducibus ad ingressum vitæ æternæ perveniant, ut inebrientur ab ubertate domus Dei, et torrente voluptatis ejus, apud quem est fons vitæ, etc.

§§12:36 Et contra eos ascenderunt in gradibus. BED., ibid. Cum civitas ædificaretur, etc., usque ad sanctam Trinitatem socia exsultatione concelebrant. Super domum David. ID., ibid. Ascendunt filii sacerdotum, etc., usque ad ortumque solis justitiæ sine occasu videre merentur.

***12:37 Et super turrim furnorum. ID., ibid. Longum est de singulis portis vel turribus specialiter disserere, etc., usque ad circumspecta semper est necesse cautela et sollicitudine muniri.

†††12:39 Steteruntque duo chori. ID., ibid. Perambulatis mœnibus et portis civitatis, etc., usque ad in cujus implenda voluntate infatigabili mente permaneo.

‡‡‡12:41 Et clare cecinerunt. Dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis. Vota mea Domino reddam in atriis domus Domini, in conspectu omnis populi in medio tui, Jerusalem Psal. 115.. Hoc fit cum in cœlesti patria omnium sanctorum multitudine congregata, eas pro quibus in præsenti gemimus quasque gratiarum actione quotidiano desiderio sitimus, laudes efferimus.

§§§12:42 Deus enim lætificaverat, etc. BEDA, ibid. Hæc ad dedicationem sanctæ civitatis, etc., usque ad et victimas bonorum operum maximas immolare curabant. Sed et uxores, etc. Quia tempore resurrectionis non solum qui prædicando vel fortiter operando Ecclesiam ædificarunt, fructum laboris percipiunt, sed etiam infirmiores ejusdem fidei consortes, eadem vitæ perceptione lætantur. Benedixit enim Dominus pusillis cum majoribus Psal. 113..

*12:43 Recensuerunt quoque, etc. BEDA, ibid. Gaudentibus cunctis, etc., usque ad et cum magna laude et lætitia erat dedicata.