INCIPIT LIBER VAIEDABBER
ID EST NUMERI
1
Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernaculo fœderis, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex Ægypto, dicens: Tollite summam universæ congregationis filiorum Israël per cognationes et domos suas, et nomina singulorum, quidquid sexus est masculini a vigesimo anno et supra, omnium virorum fortium ex Israël, et numerabitis eos per turmas suas, tu et Aaron.*Omnium virorum. ORIG., hom. 1 in Num. Alias LXX: Omnis qui procedit in virtute Isræl, etc. Qui ergo procedit, etc., usque ad per fidem evangelicam et apostolicam traditur. Eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis,Principes tribuum, etc. AUG., quæst. 1 in Num. Quid est quod singulos de singulis tribubus eligi jubet principes, etc., usque ad ut vocentur. quorum ista sunt nomina: de Ruben, Elisur, filius Sedeur;De tribu Ruben. RAB. in Num., tom. 2. Moraliter Ruben primogenitus Isrælis, etc., usque ad cor unum et anima una. RAB., ibid. Princeps tribus Ruben eos generaliter significat, etc., usque ad continentium, virginum, et utriusque sexus curam gerens. de Simeon, Salamiel filius Surisaddai;§De tribu Simeon. RAB. Simeon generaliter omnes obedientes, etc., usque ad dicentes: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cœlis Psal. 122.. de Juda, Nahasson filius Aminadab;**De tribu Juda. ID. Possunt significari in Juda omnes qui recte invocant nomen Domini, nec sensu nec verbo dissentientes a norma fidei: quorum merito Naasson princeps est, qui scilicet non solum alios prædicando instruit, sed etiam virulenta vitiorum jacula corpus suum castigando in semetipso interficit, secundum illud: Castigo corpus meum et in servitutem redigo, etc. I Cor. 9.. Allegorice, Juda, de quo reges, qui interpretatur confessio vel laudatio, hic populum significat Ecclesiæ, cujus caput est leo de tribu Juda, id est, Christus. Vere enim fidei laudatio vel confessio, id est, recta prædicatio, tantum in Ecclesia est. Naasson ergo, id est serpentinus, vel augurium, filius Aminadab, scilicet spontanei populi, Salvator intelligitur de patriarchis, Deo devotis famulis, genitus, qui per mortem suam destruxit diabolum. In serpente enim, unde primum mortis causa, id est peccatum, processit, mors figuratur. Unde: Sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto, sic exaltari oportet filium hominis, etc. Joan. 3.. de Issachar, Nathanaël filius Suar;††De tribu Issachar. ID. Issachar monachos non incongrue exprimit, qui, omnibus mundi negotiis spretis, dono Dei, id est Spiritu sancto protegente, præmium æternum districta vita, voluptate mortificata, quærunt, et pompam mundi calcantes, humilia amplectentes, soli Deo placere eupiunt. Nathanæl filius Suar. Qui pie exercent se ut mercedem in cœlis accipiant, eorum princeps est Nathanæl, id est Deus meus vel donum Dei, Filius Suar, id est pusilli Christi, scilicet qui inter homines pusillus apparuit: ipse enim dux et ipse merces. de Zabulon, Eliab filius Helon;‡‡De tribu Zabulon. ID. Zabulon patientes figurat, etc., usque ad contra hæreticos scilicet et schismaticos. 10 filiorum autem Joseph, de Ephraim, Elisama filius Ammiud; de Manasse, Gamaliel filius Phadassur;§§Joseph. Idem Joseph, pater duarum tribuum, Christum significat, Patrem populorum duorum et lapidem angularem. Ephraim minor, Manasse primogenito prælatus, gentilem populum Judaico prælatum. Unde: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Isræl Matth. 8.. Elisama. Elisama Christum significat, de quo dicitur: Factus est obediens Patri usque ad mortem, etc. Philip. 2.. Qui de se ait: Quæ audivi ab eo hæc loquor in mundo Joan. 8.. Hic est filius Ammiud, id est populi inclyti, de stirpe scilicet regum, patriarcharum et prophetarum. RAB. Elisama princeps in tribu Ephraim, significat eos qui attente verbum Dei audiunt corde bono et optimo, et fructum afferunt in patientia. Manasses, etc. Obliviosus, ea scilicet quæ retro sunt obliviscens et in anteriora se extendens: ut acci piat coronam vitæ, quam retribuet Deus diligentibus se Philip. III; Jac. 1.. Gamaliel. Gamaliel, reddidit mihi Deus, filius Phadassur, id est redemptionis validæ, princeps est in tribu Manasse, qui interpretatur oblitus, vel obliviosus: cum Christus quem ad vocandum populum Judaicum Pater in mundum misit in regno suo gentem obliviosam invenit. Oblitus est enim Isræl creatoris sui. Non tamen omnes perierunt, sed cum plenitudo gentium intraverit, omnis Isræl salvus fiet Rom. 11.. 11 de Benjamin, Abidan filius Gedeonis;***De tribu Benjamin. Benjamin Jerusalem significat, quæ est in tribu sua: cujus populus, secundum prophetiam Rachel, Bennoni, id est filius doloris fuit, quia gravi dolore matrem affecit. Sanguinem enim prophetarum fudit, et in Christi necem conspirans ait: Sanguis ejus super nos et super filios nostros Matth. 27.. In credentibus vero, juxta patris prophetiam, filius dextræ. Benjamin quoque gentilem populum potest significare, qui filius doloris fuit Christianos persequendo. Filius etiam dextræ potest dici, quia in judicio ad dexteram Dei erit, vel quia dextera, id est bona opera, facit. Hujus populi Abidan, id est pater meus, judex, filius Gedeonis, qui interpretatur tentatio iniquitatis vel humilitatis; princeps est: quia Christus quem humilem Judæus sprevit et diabolus inique tentavit caput est credentium, et judex venturus vivorum et mortuorum. Moraliter, Benjamin, filius dextræ, significat eos qui fortiter pugnant contra inimicos, et fortiter premunt tentationis stimulos, nec femineum aliquid vel molle in se dominari permittunt. 12 de Dan, Ahiezer filius Ammisaddai;†††De tribu Dan. Dan judicium, vel judicans. Hi sunt qui omnia discrete agunt, qui Abiezer, id est fratrem adjutorem, sibi principem constituunt: quia secundum Patrum regulam omnia faciunt, vel omnia bona sua Deo tribuunt. RAB., ubi supra. Dan, etc., usque ad ad societatem spiritalis gratiæ hortantur. 13 de Aser, Phegiel filius Ochran;‡‡‡De tribu Aser. ID. Aser, etc., usque ad retribuetur enim eis in resurrectione justorum. 14 de Gad, Eliasaph filius Duel;§§§De tribu Gad. ID. Allegorice, etc., usque ad unde: Gallus succinctus lumbos et aries, nec est rex qui resistat ei Prov. 30.. 15 de Nephthali, Ahira filius Enan.*De tribu Nephthali. Nephthali, etc., usque ad unde: Jam non dicam vos servos, sed amieos, etc. Joan. 15.. 16 Hi nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas, et capita exercitus Israël,Per cognationes. AUG., quæst. 2 in Num. Merito quæritur quare, etc., usque ad et novum quatuor Evangeliis. 17 quos tulerunt Moyses et Aaron cum omni vulgi multitudine: 18 et congregaverunt primo die mensis secundi, recensentes eos per cognationes, et domos, ac familias, et capita, et nomina singulorum a vigesimo anno et supra,A vicesimo. ISID. A vicesimo anno numerantur, qui ad bellum eliguntur, quia ab hac ætate contra unumquemque vitiorum bella nascuntur. Ideoque ad pugnam eliguntur, ut pugnent contra libidinem, ne luxuria superentur. 19 sicut præceperat Dominus Moysi. Numeratique sunt in deserto Sinai. 20 De Ruben primogenito Israëlis per generationes et familias ac domos suas, et nomina capitum singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum, 21 quadraginta sex millia quingenti. 22 De filiis Simeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum, 23 quinquaginta novem millia trecenti. 24 De filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra, omnes qui ad bella procederent, 25 quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta. 26 De filiis Juda per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 27 recensiti sunt septuaginta quatuor millia sexcenti. 28 De filiis Issachar, per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui ad bella procederent, 29 recensiti sunt quinquaginta quatuor millia quadringenti. 30 De filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 31 quinquaginta septem millia quadringenti. 32 De filiis Joseph, filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 33 quadraginta millia quingenti. 34 Porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 35 triginta duo millia ducenti. 36 De filiis Benjamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 37 triginta quinque millia quadringenti.§Triginta quinque millia. Boni conjugati, quia ad significandum tricenarium index et pollex blando osculo continguntur. Unde aliud tricesimum, aliud sexagesimum, aliud vero centesimum. 38 De filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 39 sexaginta duo millia septingenti. 40 De filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 41 quadraginta millia et mille quingenti. 42 De filiis Nephthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 43 quinquaginta tria millia quadringenti. 44 Hi sunt, quos numeraverunt Moyses et Aaron, et duodecim principes Israël, singulos per domos cognationum suarum. 45 Fueruntque omnis numerus filiorum Israël per domos et familias suas a vigesimo anno et supra, qui poterant ad bella procedere, 46 sexcenta tria millia virorum quingenti quinquaginta. 47 Levitæ autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis. 48 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 49 Tribum Levi noli numerare, neque pones summam eorum cum filiis Israël: 50 sed constitue eos super tabernaculum testimonii et cuncta vasa ejus, et quidquid ad cæremonias pertinet. Ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia ejus: et erunt in ministerio, ac per gyrum tabernaculi metabuntur. 51 Cum proficiscendum fuerit, deponent Levitæ tabernaculum; cum castrametandum, erigent. Quisquis externorum accesserit, occidetur.**Cumque proficiscendum, etc. Id est, sermone et exemplo disponent, quomodo quisque humiliatus in profectu virtutum gradiatur. Quisquis externorum, etc. AUG., quæst. 3. Alienigena qui accesserit, moriatur. Hic alienigena intelligendus est etiam de illis filiis Isræl, etc., usque ad ut allophyli appellentur quasi aliarum tribuum homines. Allegorice. Qui ad sacrum ministerium indignus accedit, pœnam præsumptionis non evadit: Nemo enim debet sibi sumere honorem, nisi qui vocatur a Deo, tanquam Aaron Hebr. 5.. Unde Ozias, qui sacerdotium usurpavit, lepra percussus est. 52 Metabuntur autem castra filii Israël unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum.††Unusquisque per turmas, etc. ORIG., hom. 2 in Num. Unusquisque secundum signa sua, etc., usque ad si nihil inquietum, nihil inordinatum, nihil inhonestum inveniatur in nobis. 53 Porro Levitæ per gyrum tabernaculi figent tentoria, ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israël, et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii. 54 Fecerunt ergo filii Israël juxta omnia quæ præceperat Dominus Moysi.‡‡Septingenti. Spiritalibus donis provecti, et ad dexteram Dei locandi. Centenarius enim numerus primus in dexteram computatur, pollice et indice in coronam flexis; unde: Jam dextera computat annos. RAB. in Num., tom. 2. In tribu Levi, etc., usque ad quasi humeris laboris et patientiæ Ecclesiam portant.

*1:3 Omnium virorum. ORIG., hom. 1 in Num. Alias LXX: Omnis qui procedit in virtute Isræl, etc. Qui ergo procedit, etc., usque ad per fidem evangelicam et apostolicam traditur.

1:4 Principes tribuum, etc. AUG., quæst. 1 in Num. Quid est quod singulos de singulis tribubus eligi jubet principes, etc., usque ad ut vocentur.

1:5 De tribu Ruben. RAB. in Num., tom. 2. Moraliter Ruben primogenitus Isrælis, etc., usque ad cor unum et anima una. RAB., ibid. Princeps tribus Ruben eos generaliter significat, etc., usque ad continentium, virginum, et utriusque sexus curam gerens.

§1:6 De tribu Simeon. RAB. Simeon generaliter omnes obedientes, etc., usque ad dicentes: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cœlis Psal. 122..

**1:7 De tribu Juda. ID. Possunt significari in Juda omnes qui recte invocant nomen Domini, nec sensu nec verbo dissentientes a norma fidei: quorum merito Naasson princeps est, qui scilicet non solum alios prædicando instruit, sed etiam virulenta vitiorum jacula corpus suum castigando in semetipso interficit, secundum illud: Castigo corpus meum et in servitutem redigo, etc. I Cor. 9.. Allegorice, Juda, de quo reges, qui interpretatur confessio vel laudatio, hic populum significat Ecclesiæ, cujus caput est leo de tribu Juda, id est, Christus. Vere enim fidei laudatio vel confessio, id est, recta prædicatio, tantum in Ecclesia est. Naasson ergo, id est serpentinus, vel augurium, filius Aminadab, scilicet spontanei populi, Salvator intelligitur de patriarchis, Deo devotis famulis, genitus, qui per mortem suam destruxit diabolum. In serpente enim, unde primum mortis causa, id est peccatum, processit, mors figuratur. Unde: Sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto, sic exaltari oportet filium hominis, etc. Joan. 3..

††1:8 De tribu Issachar. ID. Issachar monachos non incongrue exprimit, qui, omnibus mundi negotiis spretis, dono Dei, id est Spiritu sancto protegente, præmium æternum districta vita, voluptate mortificata, quærunt, et pompam mundi calcantes, humilia amplectentes, soli Deo placere eupiunt. Nathanæl filius Suar. Qui pie exercent se ut mercedem in cœlis accipiant, eorum princeps est Nathanæl, id est Deus meus vel donum Dei, Filius Suar, id est pusilli Christi, scilicet qui inter homines pusillus apparuit: ipse enim dux et ipse merces.

‡‡1:9 De tribu Zabulon. ID. Zabulon patientes figurat, etc., usque ad contra hæreticos scilicet et schismaticos.

§§1:10 Joseph. Idem Joseph, pater duarum tribuum, Christum significat, Patrem populorum duorum et lapidem angularem. Ephraim minor, Manasse primogenito prælatus, gentilem populum Judaico prælatum. Unde: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Isræl Matth. 8.. Elisama. Elisama Christum significat, de quo dicitur: Factus est obediens Patri usque ad mortem, etc. Philip. 2.. Qui de se ait: Quæ audivi ab eo hæc loquor in mundo Joan. 8.. Hic est filius Ammiud, id est populi inclyti, de stirpe scilicet regum, patriarcharum et prophetarum. RAB. Elisama princeps in tribu Ephraim, significat eos qui attente verbum Dei audiunt corde bono et optimo, et fructum afferunt in patientia. Manasses, etc. Obliviosus, ea scilicet quæ retro sunt obliviscens et in anteriora se extendens: ut acci piat coronam vitæ, quam retribuet Deus diligentibus se Philip. III; Jac. 1.. Gamaliel. Gamaliel, reddidit mihi Deus, filius Phadassur, id est redemptionis validæ, princeps est in tribu Manasse, qui interpretatur oblitus, vel obliviosus: cum Christus quem ad vocandum populum Judaicum Pater in mundum misit in regno suo gentem obliviosam invenit. Oblitus est enim Isræl creatoris sui. Non tamen omnes perierunt, sed cum plenitudo gentium intraverit, omnis Isræl salvus fiet Rom. 11..

***1:11 De tribu Benjamin. Benjamin Jerusalem significat, quæ est in tribu sua: cujus populus, secundum prophetiam Rachel, Bennoni, id est filius doloris fuit, quia gravi dolore matrem affecit. Sanguinem enim prophetarum fudit, et in Christi necem conspirans ait: Sanguis ejus super nos et super filios nostros Matth. 27.. In credentibus vero, juxta patris prophetiam, filius dextræ. Benjamin quoque gentilem populum potest significare, qui filius doloris fuit Christianos persequendo. Filius etiam dextræ potest dici, quia in judicio ad dexteram Dei erit, vel quia dextera, id est bona opera, facit. Hujus populi Abidan, id est pater meus, judex, filius Gedeonis, qui interpretatur tentatio iniquitatis vel humilitatis; princeps est: quia Christus quem humilem Judæus sprevit et diabolus inique tentavit caput est credentium, et judex venturus vivorum et mortuorum. Moraliter, Benjamin, filius dextræ, significat eos qui fortiter pugnant contra inimicos, et fortiter premunt tentationis stimulos, nec femineum aliquid vel molle in se dominari permittunt.

†††1:12 De tribu Dan. Dan judicium, vel judicans. Hi sunt qui omnia discrete agunt, qui Abiezer, id est fratrem adjutorem, sibi principem constituunt: quia secundum Patrum regulam omnia faciunt, vel omnia bona sua Deo tribuunt. RAB., ubi supra. Dan, etc., usque ad ad societatem spiritalis gratiæ hortantur.

‡‡‡1:13 De tribu Aser. ID. Aser, etc., usque ad retribuetur enim eis in resurrectione justorum.

§§§1:14 De tribu Gad. ID. Allegorice, etc., usque ad unde: Gallus succinctus lumbos et aries, nec est rex qui resistat ei Prov. 30..

*1:15 De tribu Nephthali. Nephthali, etc., usque ad unde: Jam non dicam vos servos, sed amieos, etc. Joan. 15..

1:16 Per cognationes. AUG., quæst. 2 in Num. Merito quæritur quare, etc., usque ad et novum quatuor Evangeliis.

1:18 A vicesimo. ISID. A vicesimo anno numerantur, qui ad bellum eliguntur, quia ab hac ætate contra unumquemque vitiorum bella nascuntur. Ideoque ad pugnam eliguntur, ut pugnent contra libidinem, ne luxuria superentur.

§1:37 Triginta quinque millia. Boni conjugati, quia ad significandum tricenarium index et pollex blando osculo continguntur. Unde aliud tricesimum, aliud sexagesimum, aliud vero centesimum.

**1:51 Cumque proficiscendum, etc. Id est, sermone et exemplo disponent, quomodo quisque humiliatus in profectu virtutum gradiatur. Quisquis externorum, etc. AUG., quæst. 3. Alienigena qui accesserit, moriatur. Hic alienigena intelligendus est etiam de illis filiis Isræl, etc., usque ad ut allophyli appellentur quasi aliarum tribuum homines. Allegorice. Qui ad sacrum ministerium indignus accedit, pœnam præsumptionis non evadit: Nemo enim debet sibi sumere honorem, nisi qui vocatur a Deo, tanquam Aaron Hebr. 5.. Unde Ozias, qui sacerdotium usurpavit, lepra percussus est.

††1:52 Unusquisque per turmas, etc. ORIG., hom. 2 in Num. Unusquisque secundum signa sua, etc., usque ad si nihil inquietum, nihil inordinatum, nihil inhonestum inveniatur in nobis.

‡‡1:54 Septingenti. Spiritalibus donis provecti, et ad dexteram Dei locandi. Centenarius enim numerus primus in dexteram computatur, pollice et indice in coronam flexis; unde: Jam dextera computat annos. RAB. in Num., tom. 2. In tribu Levi, etc., usque ad quasi humeris laboris et patientiæ Ecclesiam portant.