15
Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere ad filios Israël, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram habitationis vestræ, quam ego dabo vobis, et feceritis oblationem Domino in holocaustum, aut victimam, vota solventes, vel sponte offerentes munera, aut in solemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus sive de ovibus: offeret quicumque immolaverit victimam, sacrificium similæ, decimam partem ephi, conspersæ oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin:*Sacrificium, etc. Fidem incarnationis Christi, quæ in lege plenissime commendatur, vel observantiam Decalogi. RAB., in Num. Lex præcipit in privatis publicisque sacrificiis, etc., usque ad quia sexta pars est congii. ID. Jubetur ergo per singulas species animalium, etc., usque ad omnis stultitia et versutia Deo abominabilis est. et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos et arietes erit sacrificium similæ duarum decimarum, quæ conspersa sit oleo tertiæ partis hin:Et arietes. ID. In oblatione arietis duæ decimæ similæ offeruntur; olei et vini, tertia pars hin. Quia aries rectorum ordinem signat, bene cum duabus decimis offertur, cum quilibet Decalogum legis intellectu et operatione tenens, rectoris officio delegatur: olei vero atque vini tertia pars hin exhibetur, quando ab eo charitas et misericordia, et gratia spiritualis doctrinæ circa subjectos impenditur. et vinum ad libamentum tertiæ partis ejusdem mensuræ offeret in odorem suavitatis Domino. Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas,Quando vero de bobus feceris holocaustum, etc. ID. In bovis oblatione tres decimæ similæ et medietas hin in oleo vel vino, etc., usque ad in cœlesti beatitudine per Dei gratiam in se perficiendum sperent. Cum veneritis in terram, etc. RAB. Cum quilibet præsentem Ecclesiam per fidem intrat, etc., usque ad a quo speratur perfectionis supplementum. dabis per singulos boves similæ tres decimas conspersæ oleo, quod habeat medium mensuræ hin: 10 et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ in oblationem suavissimi odoris Domino. 11 Sic facies 12 per singulos boves et arietis et agnos et hædos. 13 Tam indigenæ quam peregrini 14 eodem ritu offerent sacrificia. 15 Unum præceptum erit atque judicium tam vobis quam advenis terræ. 16 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 17 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: 18 Cum veneritis in terram, quam dabo vobis, 19 et comederitis de panibus regionis illius, separabitis primitias Domino 20 de cibis vestris. Sicut de areis primitias separatis, 21 ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino. 22 Quod si per ignorantiam præterieritis quidquam horum, quæ locutus est Dominus ad Moysen,§Quod si per. AUG., quæst. 24. Quod præcipitur quomodo peccata expientur, etc., usque ad quæ discernuntur a peccatis volentium. 23 et mandavit per eum ad vos, a die qua cœpit jubere et ultra, 24 oblitaque fuerit facere multitudo: offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificum ejus ac liba, ut cæremoniæ postulant, hircumque pro peccato:**Vitulum offeret. RAB. Filii Isræl vitulum de armento offerunt in holocaustum, etc., usque ad exauditus est pro sua reverentia. 25 et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israël, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo: 26 et dimittetur universæ plebi filiorum Israël, et advenis qui peregrinantur inter eos: quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam. 27 Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo: 28 et deprecabitur pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino: impetrabitque ei veniam, et dimittetur illi.††Sacerdos. Christus, qui per proprium sanguinem introivit semel in sancta, æterna redemptione inventa Hebr. 5.. 29 Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes. 30 Anima vero, quæ per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus (quoniam adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo:‡‡Anima vero, etc. AUG., quæst. 25 in Num. Alia littera: Anima quæcunque peccaverit, etc., usque ad unde nunc longum est disputare. ISID., in Num., tom. 5. Calumniantur impii quod tam atrociter jussu Dei ab omni populo trucidatur, qui ligna collegit in sabbato, etc., usque ad quia a spiritualibus judicatur. 31 verbum enim Domini contempsit, et præceptum illius fecit irritum: idcirco delebitur, et portabit iniquitatem suam. 32 Factum est autem, cum essent filii Israël in solitudine, et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati, 33 obtulerunt eum Moysi et Aaron et universæ multitudini. 34 Qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid super eo facere deberent. 35 Dixitque Dominus ad Moysen: Morte moriatur homo iste: obruat eum lapidibus omnis turba extra castra. 36 Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus, et mortuus est, sicut præceperat Dominus. 37 Dixit quoque Dominus ad Moysen: 38 Loquere filiis Israël, et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas:§§Fimbrias. ID., ibid. Jubentur filii Isræl in quatuor angulis, etc., usque ad omnia in gloriam Dei faciamus. 39 quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes, 40 sed magis memores præceptorum Domini faciant ea, sintque sancti Deo suo. 41 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem Deus vester.

*15:4 Sacrificium, etc. Fidem incarnationis Christi, quæ in lege plenissime commendatur, vel observantiam Decalogi. RAB., in Num. Lex præcipit in privatis publicisque sacrificiis, etc., usque ad quia sexta pars est congii. ID. Jubetur ergo per singulas species animalium, etc., usque ad omnis stultitia et versutia Deo abominabilis est.

15:6 Et arietes. ID. In oblatione arietis duæ decimæ similæ offeruntur; olei et vini, tertia pars hin. Quia aries rectorum ordinem signat, bene cum duabus decimis offertur, cum quilibet Decalogum legis intellectu et operatione tenens, rectoris officio delegatur: olei vero atque vini tertia pars hin exhibetur, quando ab eo charitas et misericordia, et gratia spiritualis doctrinæ circa subjectos impenditur.

15:8 Quando vero de bobus feceris holocaustum, etc. ID. In bovis oblatione tres decimæ similæ et medietas hin in oleo vel vino, etc., usque ad in cœlesti beatitudine per Dei gratiam in se perficiendum sperent. Cum veneritis in terram, etc. RAB. Cum quilibet præsentem Ecclesiam per fidem intrat, etc., usque ad a quo speratur perfectionis supplementum.

§15:22 Quod si per. AUG., quæst. 24. Quod præcipitur quomodo peccata expientur, etc., usque ad quæ discernuntur a peccatis volentium.

**15:24 Vitulum offeret. RAB. Filii Isræl vitulum de armento offerunt in holocaustum, etc., usque ad exauditus est pro sua reverentia.

††15:28 Sacerdos. Christus, qui per proprium sanguinem introivit semel in sancta, æterna redemptione inventa Hebr. 5..

‡‡15:30 Anima vero, etc. AUG., quæst. 25 in Num. Alia littera: Anima quæcunque peccaverit, etc., usque ad unde nunc longum est disputare. ISID., in Num., tom. 5. Calumniantur impii quod tam atrociter jussu Dei ab omni populo trucidatur, qui ligna collegit in sabbato, etc., usque ad quia a spiritualibus judicatur.

§§15:38 Fimbrias. ID., ibid. Jubentur filii Isræl in quatuor angulis, etc., usque ad omnia in gloriam Dei faciamus.