20
Veneruntque filii Israël et omnis multitudo in desertum Sin, mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria, et sepulta in eodem loco.*Veneruntque filii, etc. ISID., in Num., tom. 5. Tricesima tertia mansio est in deserto Sin: hæc est Cades. Sin autem interpretatur sancta, per antiphrasin: sicut dicitur lucus cum minime luceat; vel bellum, cum sit horridum. In hac mansione Maria moritur et sepelitur, quæ significat prophetiam mortuam, sicut Moyses et Aaron legis et sacerdotii finem, qui non valent ad terram promissionis pervenire, nec populum de solitudine hujus mundi educere, quod facit solus Jesus, id est, Salvator Dei filius. Percutiens virga. AUG., quæst. 35. Quia de petra aqua educta est, etc., usque ad duo enim ligna sunt crux. Cumque indigeret aqua populus, convenerunt adversum Moysen et Aaron: et versi in seditionem, dixerunt: Utinam periissemus inter fratres nostros coram Domino. Cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem, ut et nos et nostra jumenta moriamur? quare nos fecistis ascendere de Ægypto, et adduxistis in locum istum pessimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit, nec vineas, nec malogranata, insuper et aquam non habet ad bibendum? Ingressusque Moyses et Aaron, dimissa multitudine, tabernaculum fœderis, corruerunt proni in terram, clamaveruntque ad Dominum, atque dixerunt: Domine Deus, audi clamorem hujus populi, et aperi eis thesaurum tuum fontem aquæ vivæ, ut satiati, cesset murmuratio eorum. Et apparuit gloria Domini super eos. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Tolle virgam, et congrega populum, tu et Aaron frater tuus, et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo et jumenta ejus. Tulit igitur Moyses virgam, quæ erat in conspectu Domini, sicut præceperat ei, 10 congregata multitudine ante petram: dixitque eis: Audite, rebelles et increduli: num de petra hac vobis aquam poterimus ejicere? 11 Cumque elevasset Moyses manum, percutiens virga bis silicem, egressæ sunt aquæ largissimæ, ita ut populus biberet et jumenta. 12 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israël, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis.Quia non credidistis. ISID., in Num. Hic Moyses Dominum offendit, etc., usque ad Christus Dei virtus et Dei sapientia est. 13 Hæc est aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Israël contra Dominum, et sanctificatus est in eis.Hæc est aqua contradictionis, ubi jurgati filii, etc. AUG. Quod de aqua illa dictum est, etc., usque ad de ipso enim dicitur: In signum cui contradicetur, etc. Luc. 2.. 14 Misit interea nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent: Hæc mandat frater tuus Israël: Nosti omnem laborem qui apprehendit nos, 15 quomodo descenderint patres nostri in Ægyptum, et habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos Ægyptii, et patres nostros: 16 et quomodo clamaverimus ad Dominum, et exaudierit nos, miseritque angelum, qui eduxerit nos de Ægypto. Ecce in urbe Cades, quæ est in extremis finibus tuis, positi, 17 obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam. Non ibimus per agros, nec per vineas; non bibemus aquas de puteis tuis: sed gradiemur via publica, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos. 18 Cui respondit Edom: Non transibis per me, alioquin armatus occurram tibi. 19 Dixeruntque filii Israël: Per tritam gradiemur viam: et si biberimus aquas tuas, nos et pecora nostra, dabimus quod justum est: nulla erit in pretio difficultas, tantum velociter transeamus. 20 At ille respondit: Non transibis. Statimque egressus est obvius, cum infinita multitudo, et manu forti, 21 nec voluit acquiescere deprecanti, ut concederet transitum per fines suos. Quam ob rem divertit ab eo Israël. 22 Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, qui est in finibus terræ Edom:§In montem Hor, qui est in finibus. RAB. Tricesima quarta mansio est, etc., usque ad ad paradisum ascensus. 23 ubi locutus est Dominus ad Moysen: 24 Pergat, inquit, Aaron ad populos suos: non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israël, eo quod incredulus fuerit ori meo, ad aquas contradictionis. 25 Tolle Aaron et filium ejus cum eo, et duces eos in montem Hor. 26 Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum filium ejus: Aaron colligetur, et morietur ibi. 27 Fecit Moyses ut præceperat Dominus: et ascenderunt in montem Hor coram omni multitudine. 28 Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum filium ejus. 29 Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro. 30 Omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron, flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas.**Omnis autem multitudo. BED. Aaron plangitur, Jesus non plangitur, quia in lege descensus ad inferum, in Evangelio ad paradisum transmigratio. Flevit populus triginta diebus, quia ante legem et sub lege et sub gratia synagoga non recipit spirituale gaudium, sed super occidentem litteram mœsta incumbit.

*20:1 Veneruntque filii, etc. ISID., in Num., tom. 5. Tricesima tertia mansio est in deserto Sin: hæc est Cades. Sin autem interpretatur sancta, per antiphrasin: sicut dicitur lucus cum minime luceat; vel bellum, cum sit horridum. In hac mansione Maria moritur et sepelitur, quæ significat prophetiam mortuam, sicut Moyses et Aaron legis et sacerdotii finem, qui non valent ad terram promissionis pervenire, nec populum de solitudine hujus mundi educere, quod facit solus Jesus, id est, Salvator Dei filius. Percutiens virga. AUG., quæst. 35. Quia de petra aqua educta est, etc., usque ad duo enim ligna sunt crux.

20:12 Quia non credidistis. ISID., in Num. Hic Moyses Dominum offendit, etc., usque ad Christus Dei virtus et Dei sapientia est.

20:13 Hæc est aqua contradictionis, ubi jurgati filii, etc. AUG. Quod de aqua illa dictum est, etc., usque ad de ipso enim dicitur: In signum cui contradicetur, etc. Luc. 2..

§20:22 In montem Hor, qui est in finibus. RAB. Tricesima quarta mansio est, etc., usque ad ad paradisum ascensus.

**20:30 Omnis autem multitudo. BED. Aaron plangitur, Jesus non plangitur, quia in lege descensus ad inferum, in Evangelio ad paradisum transmigratio. Flevit populus triginta diebus, quia ante legem et sub lege et sub gratia synagoga non recipit spirituale gaudium, sed super occidentem litteram mœsta incumbit.