27
Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph: quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa. Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fœderis, atque dixerunt: Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est: hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri. Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini. Qui dixit ad eum: Justam rem postulant filiæ Salphaad: da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hæreditatem succedant.*Da eis. ORIG., hom. 22 in Num. Dabis ei possessionem, etc. Hæc secundum historiam etc., usque ad recte ergo locutæ sunt filiæ Saphaad. Ad filios autem Israël loqueris hæc: Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas.Homo cum mortuus fuerit absque filio, etc. ID. Supponitur lex de successione, etc., usque ad non perdet mercedem suam. Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos. 10 Quod si et fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus patris ejus. 11 Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi. 12 Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël.Ascende in montem, etc. ID., hom. 22. Vide quomodo qui perfectus et beatus est, etc., usque ad Ille ergo solus debet requiri, qui peccatum non fecit. ID. Mors Moysi finis legis, etc., usque ad id est, sub velamento Patris et Filii et Spiritus sancti requiescet anima nostra. 13 Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron: 14 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin.§Quia offendistis, etc. AUG., quæst. 53 in Num. Eam causam mortis Moysi dicit Dominus, quam et fratris ejus, quia scilicet non sanctificaverunt eum coram populo ad aquam contradictionis, id est quia dubitaverunt quod dono ejus posset aqua de petra profluere. Mystice autem significatur, quia nec vetus sacerdotium, cujus personam Aaron gerebat, nec ipsa lex, cujus personam gerebat Moyses, introducunt populum Dei in terram æternæ hæreditatis: sed Jesus, in quo significatur Christus, id est gratia per fidem. Et Aaron quidem ante defunctus est quam Isræl in aliquam partem terræ promissionis intraret: Moyse autem adhuc vivente capta est terra Amorrhæorum et possessa, sed Jordanem cum eis non transiit. Ex aliqua enim parte lex observatur in fide Christiana. Ibi enim sunt etiam præcepta quæ usque hodie Christiani observare jubentur. Sacerdotium vero illud et sacrificium nullam partem tenent hodie fidei Christianæ, nisi quod in umbris futurorum acta et transacta. Cum vero ambobus fratribus, ut apponantur ad populum suum dicitur, manifestum est non esse in illis iram Dei, quæ separat a pace æternæ societatis. Unde patet non solum officia, sed et mortes eorum signa fuisse futurorum, non supplicia indignationis Dei. Provideat. Nota, non elegit filios, non nepotes, nec rogat ut constituantur duces: Dei judicio electionem committit. 15 Cui respondit Moyses: 16 Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc:**Provideat Dominus Deus. ORIG. Recessurus de sæculo, etc., usque ad ut possint eum audire filii Isræl. Spiritus. Sanctus scilicet. Non enim de spiritu hominis hoc diceret, quem nullus erat qui non haberet. Jubetur tamen manus ei imponere, ne quisquam quantalibet pollens gratia sacramenta consecrationis audeat recusare. 17 et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere: ne sit populus Domini sicut oves absque pastore. 18 Dixitque Dominus ad eum: Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum. 19 Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine: 20 et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël.††Et dabis. ISID. in Num. Jesus succedit Moysi, etc., usque ad et remissionem peccatorum, etc. Et partem gloriæ. Quasi, facies eum socium gloriæ tuæ: non enim res hujusmodi quasi partiliter divisæ minuuntur, sed totæ sunt omnibus, totæ singulis, qui earum habent societatem. Ut audiat, etc. ORIG., hom. 22 Si sacrificia et instituta legalia usque in præsens mansissent, Evangelii fidem exclusissent. Erat enim in illis magnitudo et reverentiæ plena religio, quæ primo aspectu stupefaceret intuentem. Quis enim videns sanctuarium, altare, sacerdotes sacrificium consummantes, et omnem illius rei ordinem, non putaret plenissimum hunc esse ritum quo Deus coleretur creator omnium? Sed gratias adventui Christi, qui illa destruit quæ magna videbantur in terris, et cultu Dei a visibilibus ad invisibilia transtulit, et a temporalibus ad æterna. Sed ipse Christus aures requirit quæ hæc audiant, et oculos qui hæc videant. 21 Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo.‡‡Pro hoc, etc. Moraliter instruimur, ut quisquis accipiat potestatem in populo secundum magisterium divinæ legis quæ in sacerdotis officio maxime commendatur vitam suam et subditorum ordinet atque regat. 22 Fecit Moyses ut præceperat Dominus: cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi. 23 Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus.

*27:6 Da eis. ORIG., hom. 22 in Num. Dabis ei possessionem, etc. Hæc secundum historiam etc., usque ad recte ergo locutæ sunt filiæ Saphaad.

27:8 Homo cum mortuus fuerit absque filio, etc. ID. Supponitur lex de successione, etc., usque ad non perdet mercedem suam.

27:12 Ascende in montem, etc. ID., hom. 22. Vide quomodo qui perfectus et beatus est, etc., usque ad Ille ergo solus debet requiri, qui peccatum non fecit. ID. Mors Moysi finis legis, etc., usque ad id est, sub velamento Patris et Filii et Spiritus sancti requiescet anima nostra.

§27:14 Quia offendistis, etc. AUG., quæst. 53 in Num. Eam causam mortis Moysi dicit Dominus, quam et fratris ejus, quia scilicet non sanctificaverunt eum coram populo ad aquam contradictionis, id est quia dubitaverunt quod dono ejus posset aqua de petra profluere. Mystice autem significatur, quia nec vetus sacerdotium, cujus personam Aaron gerebat, nec ipsa lex, cujus personam gerebat Moyses, introducunt populum Dei in terram æternæ hæreditatis: sed Jesus, in quo significatur Christus, id est gratia per fidem. Et Aaron quidem ante defunctus est quam Isræl in aliquam partem terræ promissionis intraret: Moyse autem adhuc vivente capta est terra Amorrhæorum et possessa, sed Jordanem cum eis non transiit. Ex aliqua enim parte lex observatur in fide Christiana. Ibi enim sunt etiam præcepta quæ usque hodie Christiani observare jubentur. Sacerdotium vero illud et sacrificium nullam partem tenent hodie fidei Christianæ, nisi quod in umbris futurorum acta et transacta. Cum vero ambobus fratribus, ut apponantur ad populum suum dicitur, manifestum est non esse in illis iram Dei, quæ separat a pace æternæ societatis. Unde patet non solum officia, sed et mortes eorum signa fuisse futurorum, non supplicia indignationis Dei. Provideat. Nota, non elegit filios, non nepotes, nec rogat ut constituantur duces: Dei judicio electionem committit.

**27:16 Provideat Dominus Deus. ORIG. Recessurus de sæculo, etc., usque ad ut possint eum audire filii Isræl. Spiritus. Sanctus scilicet. Non enim de spiritu hominis hoc diceret, quem nullus erat qui non haberet. Jubetur tamen manus ei imponere, ne quisquam quantalibet pollens gratia sacramenta consecrationis audeat recusare.

††27:20 Et dabis. ISID. in Num. Jesus succedit Moysi, etc., usque ad et remissionem peccatorum, etc. Et partem gloriæ. Quasi, facies eum socium gloriæ tuæ: non enim res hujusmodi quasi partiliter divisæ minuuntur, sed totæ sunt omnibus, totæ singulis, qui earum habent societatem. Ut audiat, etc. ORIG., hom. 22 Si sacrificia et instituta legalia usque in præsens mansissent, Evangelii fidem exclusissent. Erat enim in illis magnitudo et reverentiæ plena religio, quæ primo aspectu stupefaceret intuentem. Quis enim videns sanctuarium, altare, sacerdotes sacrificium consummantes, et omnem illius rei ordinem, non putaret plenissimum hunc esse ritum quo Deus coleretur creator omnium? Sed gratias adventui Christi, qui illa destruit quæ magna videbantur in terris, et cultu Dei a visibilibus ad invisibilia transtulit, et a temporalibus ad æterna. Sed ipse Christus aures requirit quæ hæc audiant, et oculos qui hæc videant.

‡‡27:21 Pro hoc, etc. Moraliter instruimur, ut quisquis accipiat potestatem in populo secundum magisterium divinæ legis quæ in sacerdotis officio maxime commendatur vitam suam et subditorum ordinet atque regat.