34
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:*Locutusque est Dominus, etc. ORIG., homil. 1 in Num. Divinis numeris non omnes digni sunt, etc., usque ad tanquam de capite apostolorum procedebant. Locutus est ergo Dominus ad Moysen in deserto Sina: illa scilicet quæ superius breviter comprehendimus, ubi præcipitur numerari a viginti annis et supra omnis qui procedit in virtute Isræl, etc. Si quis ergo procedit in virtute, ille numeratur: nec in qualicunque virtute vel Ægyptiorum, vel Assyriorum, vel Græcorum; sed in virtute Isræl, quæ a Deo per Scripturas docetur, et per fidem apostolicam et evangelicam traditur. ORIG. Ratio quoque tribuum distinctio ordinum, etc., usque ad ut possit ad Isræliticum numerum pertinere. Præcipe filiis Israël, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram Chanaan, et in possessionem vobis sorte ceciderit, his finibus terminabitur. Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, quæ est juxta Edom: et habebit terminos contra orientem mare salsissimum. Qui circuibunt australem plagam per ascensum Scorpionis, ita ut transeant in Senna, et perveniant a meridie usque ad Cadesbarne, unde egredientur confinia ad villam nomine Adar, et tendent usque ad Asemona. Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Ægypti, et maris magni littore finietur. Plaga autem occidentalis a mari magno incipiet, et ipso fine claudetur. Porro ad septentrionalem plagam a mari magno termini incipient, pervenientes usque ad montem altissimum,Ad septentrionalem, etc. Dicunt Hebræi septentrionalem plagam incipere a mari magno quod Palæstinæ, Phœnicis et Syriæ quæ appellatur Cœle Ciliciæque prætendit littoribus, et per Ægyptum tendit ad Libyam. Quod autem dicitur, pervenientes usque ad montem altissimum, autumant significari montem Armanum, vel Taurum, quod verius videtur. a quo venient in Emath usque ad terminos Sedada: ibuntque confinia usque ad Zephrona, et villam Enan. Hi erunt termini in parte aquilonis.Ibuntque confinia, etc. A fine septentrionalis plagæ, id est atrio Hena, tendunt fines usque ad Sephama, quam Hebræi Aphamiam vocant, et de Aphamia descendunt in Reblatha, quæ est Antiochia Syriæ. Unde addit, contra fontem, quem perspicuum est esse Danem, de quo Antiochia abundantissimis fruitur aquis. 10 Inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa Enan usque Sephama, 11 et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem Daphnim: inde pervenient contra orientem ad mare Cenereth, 12 et tendent usque ad Jordanem, et ad ultimum salsissimo claudentur mari. Hanc habebitis terram per fines suos in circuitu. 13 Præcepitque Moyses filiis Israël, dicens: Hæc erit terra, quam possidebitis sorte, et quam jussit Dominus dari novem tribubus, et dimidiæ tribui.§Hæc erit terra, etc. ORIG. In priori divisione trans Jordanem per Moysen duabus tribubus Ruben et Gad, et dimidiæ tribu Manasse terra divisa est, etc., usque ad et ipsis mœnibus juncta segregantur. ID. Videtur quoque quibusdam, etc., usque ad Hi sunt vere sacris numeris apud Deum numerati, imo quorum omnes numerati sunt capilli Matth. 10.. 14 Tribus enim filiorum Ruben per familias suas, et tribus filiorum Gad juxta cognationum numerum, media quoque tribus Manasse, 15 id est, duæ semis tribus, acceperunt partem suam trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam. 16 Et ait Dominus ad Moysen: 17 Hæc sunt nomina virorum qui terram vobis divident, Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, 18 et singuli principes de tribubus singulis, 19 quorum ista sunt vocabula. De tribu Juda, Caleb filius Jephone. 20 De tribu Simeon, Samuel filius Ammiud. 21 De tribu Benjamin, Elidad filius Chaselon. 22 De tribu filiorum Dan, Bocci filius Jogli. 23 Filiorum Joseph de tribu Manasse, Hanniel filius Ephod. 24 De tribu Ephraim, Camuel filius Sephthan. 25 De tribu Zabulon, Elisaphan filius Pharnach. 26 De tribu Issachar, dux Phaltiel filius Ozan. 27 De tribu Aser, Ahiud filius Salomi. 28 De tribu Nephthali, Phedaël filius Ammiud. 29 Hi sunt, quibus præcepit Dominus ut dividerent filiis Israël terram Chanaan.

*34:1 Locutusque est Dominus, etc. ORIG., homil. 1 in Num. Divinis numeris non omnes digni sunt, etc., usque ad tanquam de capite apostolorum procedebant. Locutus est ergo Dominus ad Moysen in deserto Sina: illa scilicet quæ superius breviter comprehendimus, ubi præcipitur numerari a viginti annis et supra omnis qui procedit in virtute Isræl, etc. Si quis ergo procedit in virtute, ille numeratur: nec in qualicunque virtute vel Ægyptiorum, vel Assyriorum, vel Græcorum; sed in virtute Isræl, quæ a Deo per Scripturas docetur, et per fidem apostolicam et evangelicam traditur. ORIG. Ratio quoque tribuum distinctio ordinum, etc., usque ad ut possit ad Isræliticum numerum pertinere.

34:7 Ad septentrionalem, etc. Dicunt Hebræi septentrionalem plagam incipere a mari magno quod Palæstinæ, Phœnicis et Syriæ quæ appellatur Cœle Ciliciæque prætendit littoribus, et per Ægyptum tendit ad Libyam. Quod autem dicitur, pervenientes usque ad montem altissimum, autumant significari montem Armanum, vel Taurum, quod verius videtur.

34:9 Ibuntque confinia, etc. A fine septentrionalis plagæ, id est atrio Hena, tendunt fines usque ad Sephama, quam Hebræi Aphamiam vocant, et de Aphamia descendunt in Reblatha, quæ est Antiochia Syriæ. Unde addit, contra fontem, quem perspicuum est esse Danem, de quo Antiochia abundantissimis fruitur aquis.

§34:13 Hæc erit terra, etc. ORIG. In priori divisione trans Jordanem per Moysen duabus tribubus Ruben et Gad, et dimidiæ tribu Manasse terra divisa est, etc., usque ad et ipsis mœnibus juncta segregantur. ID. Videtur quoque quibusdam, etc., usque ad Hi sunt vere sacris numeris apud Deum numerati, imo quorum omnes numerati sunt capilli Matth. 10..