4
[Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam.*Audite, filii. Hinc exhortaturus ad philosophiam, qualiter ipse sapientiam sit a patre edoctus, explicat. Donum bonum tribuam vobis: legem meam ne derelinquatis. Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea.Nam et ego. Nihil magis ad spem percipiendæ sapientiæ mentes erigit, quam cum eos, quos in sapientia jam clarescere miramur, aliquando parvulos et indoctos fuisse meminimus. Unigenitus coram matre. Quare autem Salomon se unigenitum coram matre nominat, quem fratrem uterinum præcessisse Scriptura testatur, nisi quia ille mox natus sine nomine, quasi nunquam esset, de vita decessit? Et docebat me, atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum; custodi præcepta mea, et vives.Suscipiat, etc. Hujusmodi monita Salomoni a David patre data: qui Verba dierum relegit, invenit. Posside sapientiam, posside prudentiam: ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei.§Posside. In omnibus quæ possides, etc., usque ad juventam, venditis omnibus, comparavit. Ne dimittas eam, et custodiet te: dilige eam, et conservabit te. Principium sapientiæ: posside sapientiam, et in omni possessione tua acquire prudentiam. Arripe illam, et exaltabit te; glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus. Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te.]**Dabit capiti. Patet de Salomone, etc., usque ad et corona insuper vitæ in futuro dabitur. 10 [Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitæ.††Audi, fili mi. Expositis his quæ a patre acceperat, redit ad docendum auditorem sapientiam, quam cœpit. 11 Viam sapientiæ monstrabo tibi; ducam te per semitas æquitatis:‡‡Per semitas æquitatis. Semitæ, id est actiones æquitatis, etc., usque ad in viam pacis dirigentur. 12 quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum.§§Et currens. Quo amplius et alacrius ad implenda Dei mandata cucurreris, eo minus adversa, quæ te impediant timebis. Nam quicunque in prava actione desudant, offendiculum in medio cursu reperiunt, quia extemplo, dum non provident, rapiuntur ad pœnam. 13 Tene disciplinam, ne dimittas eam; custodi illam, quia ipsa est vita tua. 14 Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via. 15 Fuge ab ea, nec transeas per illam; declina, et desere eam. 16 Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint. 17 Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt.***Comedunt panem impietatis. In actione scelerum, etc., usque ad testatur Scriptura. 18 Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.†††Justorum autem semita. Justorum opera in luce scientiæ peraguntur, et æternam ducunt ad vitam quæ est perfecta dies. 19 Via impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruant.‡‡‡Via impiorum. Dicit de his, etc., usque ad quia currens non habebit offendiculum. 20 Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam.§§§Fili mi, ausculta sermones meos. Auscultandum monet sermonibus suis, et recedendum a cogitationibus pravis. 21 Ne recedant ab oculis tuis: custodi ea in medio cordis tui: 22 vita enim sunt invenientibus ea, et universæ carni sanitas. 23 Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.*Omni custodia serva cor tuum. Sunt qui recte vivere videntur hominibus, etc., usque ad modus æstimatur vitæ. 24 Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te.Remove a te. Duobus modis sciendum est, ut os tuum ne pravum loquatur aliquid: tua labia ne detractionibus assuescant custodias; et alios quoque, quos huic vitio subditos nosti, ne te corrumpant, fugias. 25 Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.Et palpebræ. Iter justitiæ, etc., usque ad meditando prævidere. 26 Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viæ tuæ stabilientur.§Stabilientur. Ne levitate mentis a proposito bono movearis, unde Apostolus: Stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper I Cor. 15.. 27 Ne declines ad dexteram neque ad sinistram; averte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus: perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.]**Ne declines. Dextera via bona est, etc., usque ad quod et de cæteris virtutibus et vitiis eodem modo intelligitur. Averte pedem tuum. Hoc est, ne huc vel illuc a recto devies, quia virtutes discretionem quærunt, quarum nimietas omnis in vitio est. Si averteris a malo pedem tuum. Si bona, quæ docui, Domino adjuvante, facere studueris, aderit ipse propitius conatibus tuis, ut et nunc recte ingredi, et tunc ad pacem valeas pervenire æternam.

*4:1 Audite, filii. Hinc exhortaturus ad philosophiam, qualiter ipse sapientiam sit a patre edoctus, explicat.

4:3 Nam et ego. Nihil magis ad spem percipiendæ sapientiæ mentes erigit, quam cum eos, quos in sapientia jam clarescere miramur, aliquando parvulos et indoctos fuisse meminimus. Unigenitus coram matre. Quare autem Salomon se unigenitum coram matre nominat, quem fratrem uterinum præcessisse Scriptura testatur, nisi quia ille mox natus sine nomine, quasi nunquam esset, de vita decessit?

4:4 Suscipiat, etc. Hujusmodi monita Salomoni a David patre data: qui Verba dierum relegit, invenit.

§4:5 Posside. In omnibus quæ possides, etc., usque ad juventam, venditis omnibus, comparavit.

**4:9 Dabit capiti. Patet de Salomone, etc., usque ad et corona insuper vitæ in futuro dabitur.

††4:10 Audi, fili mi. Expositis his quæ a patre acceperat, redit ad docendum auditorem sapientiam, quam cœpit.

‡‡4:11 Per semitas æquitatis. Semitæ, id est actiones æquitatis, etc., usque ad in viam pacis dirigentur.

§§4:12 Et currens. Quo amplius et alacrius ad implenda Dei mandata cucurreris, eo minus adversa, quæ te impediant timebis. Nam quicunque in prava actione desudant, offendiculum in medio cursu reperiunt, quia extemplo, dum non provident, rapiuntur ad pœnam.

***4:17 Comedunt panem impietatis. In actione scelerum, etc., usque ad testatur Scriptura.

†††4:18 Justorum autem semita. Justorum opera in luce scientiæ peraguntur, et æternam ducunt ad vitam quæ est perfecta dies.

‡‡‡4:19 Via impiorum. Dicit de his, etc., usque ad quia currens non habebit offendiculum.

§§§4:20 Fili mi, ausculta sermones meos. Auscultandum monet sermonibus suis, et recedendum a cogitationibus pravis.

*4:23 Omni custodia serva cor tuum. Sunt qui recte vivere videntur hominibus, etc., usque ad modus æstimatur vitæ.

4:24 Remove a te. Duobus modis sciendum est, ut os tuum ne pravum loquatur aliquid: tua labia ne detractionibus assuescant custodias; et alios quoque, quos huic vitio subditos nosti, ne te corrumpant, fugias.

4:25 Et palpebræ. Iter justitiæ, etc., usque ad meditando prævidere.

§4:26 Stabilientur. Ne levitate mentis a proposito bono movearis, unde Apostolus: Stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper I Cor. 15..

**4:27 Ne declines. Dextera via bona est, etc., usque ad quod et de cæteris virtutibus et vitiis eodem modo intelligitur. Averte pedem tuum. Hoc est, ne huc vel illuc a recto devies, quia virtutes discretionem quærunt, quarum nimietas omnis in vitio est. Si averteris a malo pedem tuum. Si bona, quæ docui, Domino adjuvante, facere studueris, aderit ipse propitius conatibus tuis, ut et nunc recte ingredi, et tunc ad pacem valeas pervenire æternam.