6
[Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam:*Fili mi. Litteraliter patet, etc., usque ad teipsum prius necesse est, quæ dixeris, custodire. illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum.Suscita. Non tantum ipse bene vivendo vigilare memento, sed illum, cui præes, a peccati torpore prædicando suscita. Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ.Ne dederis somnum oculis, etc., usque ad sed hæc propter mentis tædium digna invectione non corrigit. Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.]§Eruere. Quasi dicat: Velut damula de manu captantis, etc., usque ad et cœlestis vitæ pascua merearis intrare. [Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.**Vade ad formicam. Hinc vacantem hortatur, etc., usque ad de horreo priscæ actionis quod recondidit proferre. Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem, parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo?††Usquequo, piger, dormies, quando. Usquequo, piger, dormies in vitiis, etc., usque ad hoc est enim quod sequitur, et veniet tibi quasi viator. 10 Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias; 11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.]‡‡Egestas, et paupertas. Patet juxta litteram, etc., usque ad quia improvisa et subitanea. Si vero impiger. Fructus terreni, etc., usque ad quia mercedem laborum indeficientem percipiet. 12 [Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso;§§Homo apostata. Dixerat de hæresi et aliis vitiorum generibus, etc., usque ad quod nulla interius radice subsistat. 13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur, 14 pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat. 15 Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.] 16 [Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus:***Sex sunt. De eodem quam sit odibilis Deo seminando discordiam insinuat. Detestatur anima. Secundum consuetudinem hominum loquitur, ut eum valde tales odisse significet, unde in Isaia: Solemnitates vestras odivit anima mea Isa. 1.. 17 oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,†††Oculos, etc. Enumerat sex capitalia crimina, etc., usque ad qui concordiam fraternæ unitatis sciderunt. 18 cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, 19 proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.] 20 [Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ.‡‡‡Conserva, fili. Nunc sub adulteræ mulieris specie prohibet ab auditione hæreseos. 21 Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo.§§§Liga ea in corde, id est, in cogitatione præcepta Dei fixa tene. 22 Cum ambulaveris, gradiantur tecum; cum dormieris, custodiant te: et evigilans loquere cum eis.*Cum ambulaveris. Tanta sit meditatio divinæ legis, etc., usque ad: gradiantur tecum mandata Dei, ut te instruant. Cum dormieris: in morte custodiant animam tuam, ne rapiat hostis. Cum evigilaveris in resurrectione, loquere cum eis exspectando præmia, quæ tibi, si ea servasses, promissa erant. 23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ: 24 ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ. 25 Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius:Non concupiscat. Patet de adultera, sed hæretici si bene vivere et apte se agere videntur, vide ne seducaris eorum doctrinis. 26 pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. 27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant? 28 aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus?Pretium enim scorti. Brevis voluptas fornicationis, etc., usque ad sed post paululum ardentior redit. 29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam.§Nunquid potest homo abscondere ignem. Soli ei conceditur hæreticorum libros legere, qui adeo solidatus est in fide catholica, ut verborum dulcedine vel astutia nequeat ab ea separari. 30 Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit: furatur enim ut esurientem impleat animam;**Non grandis est culpa. Furtum non ex se, etc., usque ad sed quia Jerusalem plura commisit. 31 deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet. 32 Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam; 33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur: 34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ,††Quia zelus et furor viri non, etc. Et de Domino intelligendum est, etc., usque ad sive animam quamque fidelem corrumpere præsumit. 35 nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.]

*6:1 Fili mi. Litteraliter patet, etc., usque ad teipsum prius necesse est, quæ dixeris, custodire.

6:3 Suscita. Non tantum ipse bene vivendo vigilare memento, sed illum, cui præes, a peccati torpore prædicando suscita.

6:4 Ne dederis somnum oculis, etc., usque ad sed hæc propter mentis tædium digna invectione non corrigit.

§6:5 Eruere. Quasi dicat: Velut damula de manu captantis, etc., usque ad et cœlestis vitæ pascua merearis intrare.

**6:6 Vade ad formicam. Hinc vacantem hortatur, etc., usque ad de horreo priscæ actionis quod recondidit proferre.

††6:9 Usquequo, piger, dormies, quando. Usquequo, piger, dormies in vitiis, etc., usque ad hoc est enim quod sequitur, et veniet tibi quasi viator.

‡‡6:11 Egestas, et paupertas. Patet juxta litteram, etc., usque ad quia improvisa et subitanea. Si vero impiger. Fructus terreni, etc., usque ad quia mercedem laborum indeficientem percipiet.

§§6:12 Homo apostata. Dixerat de hæresi et aliis vitiorum generibus, etc., usque ad quod nulla interius radice subsistat.

***6:16 Sex sunt. De eodem quam sit odibilis Deo seminando discordiam insinuat. Detestatur anima. Secundum consuetudinem hominum loquitur, ut eum valde tales odisse significet, unde in Isaia: Solemnitates vestras odivit anima mea Isa. 1..

†††6:17 Oculos, etc. Enumerat sex capitalia crimina, etc., usque ad qui concordiam fraternæ unitatis sciderunt.

‡‡‡6:20 Conserva, fili. Nunc sub adulteræ mulieris specie prohibet ab auditione hæreseos.

§§§6:21 Liga ea in corde, id est, in cogitatione præcepta Dei fixa tene.

*6:22 Cum ambulaveris. Tanta sit meditatio divinæ legis, etc., usque ad: gradiantur tecum mandata Dei, ut te instruant. Cum dormieris: in morte custodiant animam tuam, ne rapiat hostis. Cum evigilaveris in resurrectione, loquere cum eis exspectando præmia, quæ tibi, si ea servasses, promissa erant.

6:25 Non concupiscat. Patet de adultera, sed hæretici si bene vivere et apte se agere videntur, vide ne seducaris eorum doctrinis.

6:28 Pretium enim scorti. Brevis voluptas fornicationis, etc., usque ad sed post paululum ardentior redit.

§6:29 Nunquid potest homo abscondere ignem. Soli ei conceditur hæreticorum libros legere, qui adeo solidatus est in fide catholica, ut verborum dulcedine vel astutia nequeat ab ea separari.

**6:30 Non grandis est culpa. Furtum non ex se, etc., usque ad sed quia Jerusalem plura commisit.

††6:34 Quia zelus et furor viri non, etc. Et de Domino intelligendum est, etc., usque ad sive animam quamque fidelem corrumpere præsumit.