*11:1 Statera dolosa. Vel pecuniæ vel judicii, etc., usque ad et actioni congruit.
†11:2 Ubi fuerit superbia. Superbi, vel contumeliose se gerunt per contemptum sive per ignorantiam disciplinæ, vel proximis contumeliam ingerunt, vel qui se exaltat humiliabitur.
‡11:7 Mortuo homine impio. Hoc Origenes nescivit, etc., usque ad et ad eos fortasse pertinet quod sequitur. Exspectatio sollicitorum. Sollicitudo bonorum est implere Dei præcepta; at malorum scienter peccantium, quod æternam rapientur ad pœnam. Ideoque exspectatio illorum coronabitur; istorum damnabitur, etiam ante judicium, damuante propria conscientia.
§11:9 Simulator. Hæreticus simulans catholicam doctrinam, decipit auditorem suum. Qui veritatem sequuntur Evangelii liberabuntur sapientia catholica, ne decipula decipiantur hæretica.
**11:12 Qui despicit, etc. Non est despiciendus, qui nos simpliciter amat, etsi quid inepte agat: qui enim hoc facit, indiget sapientia. Prudens autem publice tacet, occulte castigat, quod melius in sequentibus aperitur.
††11:14 Ubi non est gubernator, populus corruet, salus autem ubi multa consilia. Ne enim putares, etc., usque ad ut a pluribus corrigatur.
‡‡11:15 Affligetur. Ad litteram patet, etc., usque ad seipsum ante districti judicis oculos ultione dignum reddet. Qui autem cavet laqueos securus erit. Securus erit in futuro qui nunc bene formidolosus et sua peccata per pœnitentiam curat, et ab impœnitentium societate se immunem servat.
§§11:21 Manus in manu. Qui manum jungit in manu, etc., usque ad unde præmissum est: Abominabile Domino cor pravum.
***11:22 Circulus aureus in naribus, etc. Si suis naribus circulum auri fixeris, etc., usque ad quia carnalibus deditus.
†††11:27 Bene consurgit diluculo qui quærit bona, etc., id est ad vitam consurgit in tempore resurrectionis, quia nunc bona agit in tempore operationis. Qui autem mala, quæ dicat vel agat, inquirit, eorum pondere ab altioribus retardatur.
‡‡‡11:28 Justi autem quasi, etc. Quasi, qui spe futurorum præmiorum bona faciunt in præsenti, juste, quod sperant, accipiunt. Virens quippe in arbore folium, fructus, quos nondum ostendit, signat affuturos: et justi quasi virens folium germinant, qui spe salvi facti in fidei ac virtutum gratia proficere non cessant.
§§§11:29 Qui stultus est. Impius vivit pio; ille damnatur, iste accipit bravium, pro quo certabat.
*11:30 Qui suscipit. Qui animarum curam pro Domino suscipit, etc., usque ad ut sublimius cum Domino regnet, procurat.
†11:31 Si justus. Si martyres tanta patiuntur injuste, etc., usque ad etsi enim impii non sumus, certe si peccatores nos esse negamus, nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est.