15
[Responsio mollis frangit iram; sermo durus suscitat furorem.*Responsio mollis frangit iram. Qui verba increpantis humiliter suscipit, jam propinquat veniæ reatus quem gessit. Qui arguenti resultat, contra se iram judicis provocat. Lingua sapientium ornat scientiam; os fatuorum ebullit stultitiam.Ebullit stultitiam. Scripturam pervertendo, suos sensus auctoritati præponendo; velut fatui philosophi, ut Porphyrius, et Julianus, qui contra Ecclesiæ doctores stultitiæ suæ fluenta fundebant. In omni loco, oculi Domini contemplantur bonos et malos. Lingua placabilis lignum vitæ; quæ autem immoderata est conteret spiritum. Stultus irridet disciplinam patris sui; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est: cogitationes autem impiorum eradicabuntur.Stultus irridet. Stultus est omnis peccator, qui, terrenis actibus deditus, futurum nihil prævidet: is disciplinam irridet, dum derogat divinæ correctioni. Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio. Labia sapientium disseminabunt scientiam; cor stultorum dissimile erit.§Cor stultorum dissimile. Vel dissimile sibi ipsi, variis cogitationibus, et nunquam idem manet. Contra quod de Anna dicitur: Vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati. Victimæ impiorum abominabiles Domino; vota justorum placabilia. Abominatio est Domino via impii; qui sequitur justitiam diligitur ab eo. 10 Doctrina mala deserenti viam vitæ; qui increpationes odit, morietur.**Doctrina mala. Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus est in regno cœlorum. Talibus tamen, si correcti fuerint, patet reditus ad veniam: si autem increpationes non receperint, omnino morientur. 11 Infernus et perditio coram Domino; quanto magis corda filiorum hominum ! 12 Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur.] 13 [Cor gaudens exhilarat faciem; in mœrore animi dejicitur spiritus. 14 Cor sapientis quærit doctrinam, et os stultorum pascitur imperitia. 15 Omnes dies pauperis, mali; secura mens quasi juge convivium.††Omnes dies. Omne tempus populi Dei, etc., usque ad quasi jugi delectantur convivio. 16 Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles. 17 Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio.‡‡Melius est vocari ad olera. Multo enim utilius est simplicis vitæ innocentiam cum charitate servare, etc., usque ad, discedite a me operarii iniquitatis. 18 Vir iracundus provocat rixas; qui patiens est mitigat suscitatas. 19 Iter pigrorum quasi sepes spinarum; via justorum absque offendiculo.§§Pigrorum, quos piget operari justitiam, etc., usque ad sed quia hoc bonos non præpedit, adjungit: Via justorum absque offendiculo. Justi enim quidquid adversitatis in sua conversatione invenerint, non offendunt, quia æternæ spei et internæ contemplationis saltu adversa transiliunt. 20 Filius sapiens lætificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam. 21 Stultitia gaudium stulto, et vir prudens dirigit gressus suos. 22 Dissipantur cogitationes ubi non est consilium; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur. 23 Lætatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus.***Lætatur homo. Humanum est de sententia quasi prudenter prolata lætari. Sed vere sapiens non solum quod loquitur, sed etiam opportunitatem loci, et temporis, et personæ cui loquitur, diligenter inquirit. 24 Semita vitæ super eruditum, ut declinet de inferno novissimo.]†††De inferno novissimo, etc. Primus infernus cæcitas peccantis animæ, et veræ lucis scientia carentis, de quo: Descendunt in infernum viventes Psal. 54.. 25 [Domum superborum demolietur Dominus, et firmos faciet terminos viduæ.‡‡‡Viduæ Ecclesiæ, scilicet sponsæ suæ, pro cujus vita mori dignatus est. 26 Abominatio Domini cogitationes malæ, et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo.§§§Firmabitur: in judicio, quando non solum factis, sed et verbis omnibus digna præmia reddet. 27 Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam; qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata: per timorem autem Domini declinat omnis a malo. 28 Mens justi meditatur obedientiam; os impiorum redundat malis. 29 Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet. 30 Lux oculorum lætificat animam; fama bona impinguat ossa.*Lux oculorum lætificat animam. Jure mentem delectat humanam, etc., usque ad sic enim magis fervet opus. Lux oculorum. Alia translatio: Videns bona oculus delectat corda bona, scilicet, Domini in terra viventium, quæ, quia in oculo mentis contemplatur, merito corde delectatur, quamvis affligatur exterius. 31 Auris quæ audit increpationes vitæ in medio sapientium commorabitur. 32 Qui abjicit disciplinam despicit animam suam; qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis. 33 Timor Domini disciplina sapientiæ, et gloriam præcedit humilitas.]

*15:1 Responsio mollis frangit iram. Qui verba increpantis humiliter suscipit, jam propinquat veniæ reatus quem gessit. Qui arguenti resultat, contra se iram judicis provocat.

15:2 Ebullit stultitiam. Scripturam pervertendo, suos sensus auctoritati præponendo; velut fatui philosophi, ut Porphyrius, et Julianus, qui contra Ecclesiæ doctores stultitiæ suæ fluenta fundebant.

15:5 Stultus irridet. Stultus est omnis peccator, qui, terrenis actibus deditus, futurum nihil prævidet: is disciplinam irridet, dum derogat divinæ correctioni.

§15:7 Cor stultorum dissimile. Vel dissimile sibi ipsi, variis cogitationibus, et nunquam idem manet. Contra quod de Anna dicitur: Vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati.

**15:10 Doctrina mala. Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus est in regno cœlorum. Talibus tamen, si correcti fuerint, patet reditus ad veniam: si autem increpationes non receperint, omnino morientur.

††15:15 Omnes dies. Omne tempus populi Dei, etc., usque ad quasi jugi delectantur convivio.

‡‡15:17 Melius est vocari ad olera. Multo enim utilius est simplicis vitæ innocentiam cum charitate servare, etc., usque ad, discedite a me operarii iniquitatis.

§§15:19 Pigrorum, quos piget operari justitiam, etc., usque ad sed quia hoc bonos non præpedit, adjungit: Via justorum absque offendiculo. Justi enim quidquid adversitatis in sua conversatione invenerint, non offendunt, quia æternæ spei et internæ contemplationis saltu adversa transiliunt.

***15:23 Lætatur homo. Humanum est de sententia quasi prudenter prolata lætari. Sed vere sapiens non solum quod loquitur, sed etiam opportunitatem loci, et temporis, et personæ cui loquitur, diligenter inquirit.

†††15:24 De inferno novissimo, etc. Primus infernus cæcitas peccantis animæ, et veræ lucis scientia carentis, de quo: Descendunt in infernum viventes Psal. 54..

‡‡‡15:25 Viduæ Ecclesiæ, scilicet sponsæ suæ, pro cujus vita mori dignatus est.

§§§15:26 Firmabitur: in judicio, quando non solum factis, sed et verbis omnibus digna præmia reddet.

*15:30 Lux oculorum lætificat animam. Jure mentem delectat humanam, etc., usque ad sic enim magis fervet opus. Lux oculorum. Alia translatio: Videns bona oculus delectat corda bona, scilicet, Domini in terra viventium, quæ, quia in oculo mentis contemplatur, merito corde delectatur, quamvis affligatur exterius.