17
[Melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum jurgio.*Melior est buccella. Melius est parva bona eum charitate facere, sine scientia prædicandi hoc est enim siccam buccellam esse quam magis effulgere virtutibus, cum admistione discordiæ. Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet. Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus. Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus. Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus. Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum.Corona senum, etc. Senes, patriarchæ, prophetæ, qui a filiis filiorum, id est successoribus apostolorum, divina laude celebrantur: et gloria est prædicatorum Novi Testamenti, qui veterum patrum filii esse meruerunt. Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens. Gemma gratissima exspectatio præstolantis; quocumque se vertit, prudenter intelligit.Gemma gratissima. Qui præmia futura fideliter exspectat, etc., usque ad prudenter intelligens, Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum Rom. 8.. Qui celat delictum quærit amicitias; qui altero sermone repetit, separat fœderatos. 10 Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum. 11 Semper jurgia quærit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum. 12 Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.§Expedit magis ursæ, etc. Facilius erat sanctis doctoribus furori gentilitatis occurrere, etc., usque ad, et hoc sæpe facilius fit, quam hæreticum ad fidem rectam revocare, vel catholicum prave agentem ad bonum opus reducere. 13 Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus.**Qui. Aquam dimittere, etc., usque ad unde contra: Qui imponit stulto silentium, iras mitigat. 14 Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.] 15 [Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum. 16 Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.††Quid prodest. Quid prodest populo Judæorum infideli, etc., usque ad cum sapientiam piæ actionis habere neglexerit? 17 Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.‡‡Omni tempore. Qui Deum vere amat, omni tempore ejus custodit amorem; neque in angustia passionis deserit, quem in pacis tranquillitate confessus est. 18 Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo.§§Homo stultus plaudet manibus. Stultus est, qui cum fratris sui animam suscipiat regendam, de suis gloriatur actibus, et non potius ei humili compassione quidquid potest auxilii salutaris impendit. Animus gaudens. Qui interna sancti Spiritus consolatione lætatur, etc., usque ad gloriam dilectionis amisit. 19 Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quærit ruinam. 20 Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum. 21 Natus est stultus in ignominiam suam; sed nec pater in fatuo lætabitur. 22 Animus gaudens ætatem floridam facit; spiritus tristis exsiccat ossa. 23 Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii. 24 In facie prudentis lucet sapientia; oculi stultorum in finibus terræ.***In facie prudentis. In facie Christi lucebat sapientia Deitatis, etc., usque ad tota intentione perquirunt. 25 Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum. 26 Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat.†††Non est bonum damnum inferre justo. Et de ipso judice ac principe sæculorum qui pro nostri salute percuti voluit, accipi potest, et de omnibus rectoribus Ecclesiæ, qui vel facultatibus nudati ab impiis, vel ipsa sunt morte consumpti. 27 Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus. 28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.]

*17:1 Melior est buccella. Melius est parva bona eum charitate facere, sine scientia prædicandi hoc est enim siccam buccellam esse quam magis effulgere virtutibus, cum admistione discordiæ.

17:6 Corona senum, etc. Senes, patriarchæ, prophetæ, qui a filiis filiorum, id est successoribus apostolorum, divina laude celebrantur: et gloria est prædicatorum Novi Testamenti, qui veterum patrum filii esse meruerunt.

17:8 Gemma gratissima. Qui præmia futura fideliter exspectat, etc., usque ad prudenter intelligens, Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum Rom. 8..

§17:12 Expedit magis ursæ, etc. Facilius erat sanctis doctoribus furori gentilitatis occurrere, etc., usque ad, et hoc sæpe facilius fit, quam hæreticum ad fidem rectam revocare, vel catholicum prave agentem ad bonum opus reducere.

**17:13 Qui. Aquam dimittere, etc., usque ad unde contra: Qui imponit stulto silentium, iras mitigat.

††17:16 Quid prodest. Quid prodest populo Judæorum infideli, etc., usque ad cum sapientiam piæ actionis habere neglexerit?

‡‡17:17 Omni tempore. Qui Deum vere amat, omni tempore ejus custodit amorem; neque in angustia passionis deserit, quem in pacis tranquillitate confessus est.

§§17:18 Homo stultus plaudet manibus. Stultus est, qui cum fratris sui animam suscipiat regendam, de suis gloriatur actibus, et non potius ei humili compassione quidquid potest auxilii salutaris impendit. Animus gaudens. Qui interna sancti Spiritus consolatione lætatur, etc., usque ad gloriam dilectionis amisit.

***17:24 In facie prudentis. In facie Christi lucebat sapientia Deitatis, etc., usque ad tota intentione perquirunt.

†††17:26 Non est bonum damnum inferre justo. Et de ipso judice ac principe sæculorum qui pro nostri salute percuti voluit, accipi potest, et de omnibus rectoribus Ecclesiæ, qui vel facultatibus nudati ab impiis, vel ipsa sunt morte consumpti.