31
Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua.*Verba Lamuelis. Lamuel, in quo est Deus, etc., usque ad vidit quam prudenter se mater sua docuerit. [Quid, dilecte mi? quid, dilecte uteri mei? quid, dilecte votorum meorum? Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.Et divitias tuas. Hoc est, noli terrenis deliciis hominum corda corrumpere, etc., usque ad per illecebras sæculi merentur eradicari de terra viventium. Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas;Noli regibus. Hæc et sequentia ad litteram patent, etc., usque ad carnales scrutantur. et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis. Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo.§Date siceram mœrentibus. Vinum et sicera, etc., usque ad ne abundantiori tristitia absorbeantur qui hujusmodi sunt. Bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius. Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt.**Aperi os. Pro causa pauperis, etc., usque ad sed et cunctis per orbem nationibus curam salutis impendere. Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem.]††Aperi os tuum, decerne. Sicut pro causa pauperis et ereptione os aperire præcepit, ita, ubi erraverit, juste castigare admonet ac judicare. Et Moyses: Pauperis in judicio non misereberis Exod. 13.. Quod utrumque Dominum facere Propheta dicit: Sed judicabit in justitia pauperes, et arguet inæquitate pro mansuetis terræ. 10 [Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus.‡‡Mulierem fortem. Hucusque verba Lamuelis regis, etc., usque ad virtutes describantur ac præmia. Mulierem fortem quis inveniet. Mulier fortis sancta Ecclesia, etc., usque ad per mundum prædicare donavit, addidit: 11 Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.§§Confidit in ea cor viri. Vir, redemptor, etc., usque ad cum per prædicatores, quos deceperat, ad veritatem revocat. Et spoliis non indigebit. Quia nunquam cessabit Ecclesia deceptas a diabolo animas Christi fidei restituere, donec mundi cursu finito numerus justorum compleatur. Sed quia quidquid boni sancta Ecclesia vel fidelis anima agit, desuper accipit recte subditur: 12 Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ.***Reddet ei bonum et non malum. Reddet anima Christo bonum, etc., usque ad cui simile, serviamus illi, etc. 13 Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.†††Quæsivit. Quibus operibus, etc., usque ad de hac retributione apertius subditur: 14 Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.‡‡‡Facta est quasi navis institoris de longe. Navigator dicitur institor, eo quod acquirendis mercibus sedulus instat, etc., usque ad de quibus dicitur: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. 15 Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.§§§De nocte. Sicut totus præsentis sæculi cursus, etc., usque ad et hujusmodi secreto exercere. Surrexit. Cum quis fidelis ad agendum proximorum curam sollicite accingitur. Quod duobus modis facit, quia et eos, qui foris errant, ad fidem vocat; et qui in fide sunt, ut amplius operibus insistant; unde subdit: Deditque prædam domesticis suis. Dat prædam domesticis suis, cum eos, quos diabolus eripuit, eorum societati, qui in fide præcesserunt, conciliat. Dat ancillis suis cibaria, cum humiles quosque, et timore jussa servantes, ne lassescant pio labore, mercedis commemoratione reficit. 16 Consideravit agrum, et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam.*Consideravit. Hodie et usque in finem sæculi mulier fortis, etc., usque ad quæ sit beatitudinis plenitudo in regno Dei. De fructu manuum suarum. Quia de fructiferis suorum fidelium factis, etc., usque ad et pro eis quid potest, laborat. 17 Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.Accinxit. Cum se ad virtutum opera præparat, etc., usque ad ut bonis operibus fulgeatis. 18 Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus; non extinguetur in nocte lucerna ejus.Gustavit et vidit quia bona est. Agri scilicet illius, etc., usque ad sic sed et nocte accensa lucerna manibus operatur. 19 Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum.§Manum suam misit. Fortia dicit, perfecta in charitate opera, etc., usque ad de cujus fortitudine dicitur: Regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud Matth. 11.. Et digiti ejus, inquit, apprehenderunt fusum. Colus in sinistra, fusus in dextera, etc., usque ad quid autem mulier fortis, scilicet sancta Ecclesia vel anima perfecta per fusum operata sit; subjungit: 20 Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.**Manum suam aperuit inopi, et palmas suas. Hoc de eleemosynis, etc., usque ad cum late longeque prædicatores ad gentes æternæ salutis egentes dispersit. 21 Non timebit domui suæ a frigoribus nivis; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.††Non timebit. Frigora nivis, etc., usque ad quia credidit Deo dicenti quod portæ inferi non prævalebunt adversus eam Matth. 16.. Omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus, etc. Sapientia scilicet, ad hæreses revelandas, et patientia ad tolerandas apertorum nostium pugnas, etc., usque ad qui merito in frigore religatur, quia vestem pietatis non habebat. 22 Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum ejus.‡‡Stragulatam vestem. Stragulata vestis est quæ variante textura, solet confici firmissima, etc., usque ad byssinæ enim justificationes sanctorum sunt. 23 Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ.§§Nobilis in portis vir. Vir Dominus qui visus est ignobilis, etc., usque ad cunctis apparebit sublimis. 24 Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo.***Sindonem fecit et vendidit. In linteo sindonis subtilis, etc., usque ad gentes enim a vitiis ad virtutes, a diabolo migraverunt ad Christum. 25 Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.†††Fortitudo. Fortitudo ad tolerandum, etc., usque ad esto fortis adversus detractores. 26 Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus.‡‡‡Os suum. Ad hoc tantum loquens os aperuit, etc., usque ad utrique convenit quod subjungit: Lex clementiæ. Ut non statim puniat ut lex Moysi, etc., usque ad et sic absolvit eam: Vade et amplius noli peccare. 27 Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit.§§§Consideravit. Quia cunctas conscientiæ suæ cogitationes subtiliter investigat, etc., usque ad et quæ didicit agenda, exercere non desinit. Panem otiosa non comedit. Quia sacrum eloquium quod percipit, opere exsequitur, etc., usque ad non solum otiosæ, sed verbosæ et curiosæ. 28 Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt; vir ejus, et laudavit eam.*Surrexerunt filii ejus. Quod futurum novit ut propheta, etc., usque ad sed in judicio quanta sit resurrectionis suæ gloria demonstrabit. 29 Multæ filiæ congregaverunt divitias; tu supergressa es universas.Multæ filiæ congregaverunt divitias: tu supergressa es universas. Ecclesiæ hæreticorum, etc., usque ad quæ fide casta et opere perfecto Redemptoris sui vestigia sectatur. 30 Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.Fallax gratia et vana est pulchritudo. Fallax est gloria laudis, etc., usque ad qualiter enim eam laudet, ostendit, Date ei de fructu. 31 Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.]§Date ei de fructu manuum suarum. Hoc vir ille, de quo supra dictum est, etc., usque ad et probante ac remunerante Deo, cui est honor et gloria.

*31:1 Verba Lamuelis. Lamuel, in quo est Deus, etc., usque ad vidit quam prudenter se mater sua docuerit.

31:3 Et divitias tuas. Hoc est, noli terrenis deliciis hominum corda corrumpere, etc., usque ad per illecebras sæculi merentur eradicari de terra viventium.

31:4 Noli regibus. Hæc et sequentia ad litteram patent, etc., usque ad carnales scrutantur.

§31:6 Date siceram mœrentibus. Vinum et sicera, etc., usque ad ne abundantiori tristitia absorbeantur qui hujusmodi sunt.

**31:8 Aperi os. Pro causa pauperis, etc., usque ad sed et cunctis per orbem nationibus curam salutis impendere.

††31:9 Aperi os tuum, decerne. Sicut pro causa pauperis et ereptione os aperire præcepit, ita, ubi erraverit, juste castigare admonet ac judicare. Et Moyses: Pauperis in judicio non misereberis Exod. 13.. Quod utrumque Dominum facere Propheta dicit: Sed judicabit in justitia pauperes, et arguet inæquitate pro mansuetis terræ.

‡‡31:10 Mulierem fortem. Hucusque verba Lamuelis regis, etc., usque ad virtutes describantur ac præmia. Mulierem fortem quis inveniet. Mulier fortis sancta Ecclesia, etc., usque ad per mundum prædicare donavit, addidit:

§§31:11 Confidit in ea cor viri. Vir, redemptor, etc., usque ad cum per prædicatores, quos deceperat, ad veritatem revocat. Et spoliis non indigebit. Quia nunquam cessabit Ecclesia deceptas a diabolo animas Christi fidei restituere, donec mundi cursu finito numerus justorum compleatur. Sed quia quidquid boni sancta Ecclesia vel fidelis anima agit, desuper accipit recte subditur:

***31:12 Reddet ei bonum et non malum. Reddet anima Christo bonum, etc., usque ad cui simile, serviamus illi, etc.

†††31:13 Quæsivit. Quibus operibus, etc., usque ad de hac retributione apertius subditur:

‡‡‡31:14 Facta est quasi navis institoris de longe. Navigator dicitur institor, eo quod acquirendis mercibus sedulus instat, etc., usque ad de quibus dicitur: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.

§§§31:15 De nocte. Sicut totus præsentis sæculi cursus, etc., usque ad et hujusmodi secreto exercere. Surrexit. Cum quis fidelis ad agendum proximorum curam sollicite accingitur. Quod duobus modis facit, quia et eos, qui foris errant, ad fidem vocat; et qui in fide sunt, ut amplius operibus insistant; unde subdit: Deditque prædam domesticis suis. Dat prædam domesticis suis, cum eos, quos diabolus eripuit, eorum societati, qui in fide præcesserunt, conciliat. Dat ancillis suis cibaria, cum humiles quosque, et timore jussa servantes, ne lassescant pio labore, mercedis commemoratione reficit.

*31:16 Consideravit. Hodie et usque in finem sæculi mulier fortis, etc., usque ad quæ sit beatitudinis plenitudo in regno Dei. De fructu manuum suarum. Quia de fructiferis suorum fidelium factis, etc., usque ad et pro eis quid potest, laborat.

31:17 Accinxit. Cum se ad virtutum opera præparat, etc., usque ad ut bonis operibus fulgeatis.

31:18 Gustavit et vidit quia bona est. Agri scilicet illius, etc., usque ad sic sed et nocte accensa lucerna manibus operatur.

§31:19 Manum suam misit. Fortia dicit, perfecta in charitate opera, etc., usque ad de cujus fortitudine dicitur: Regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud Matth. 11.. Et digiti ejus, inquit, apprehenderunt fusum. Colus in sinistra, fusus in dextera, etc., usque ad quid autem mulier fortis, scilicet sancta Ecclesia vel anima perfecta per fusum operata sit; subjungit:

**31:20 Manum suam aperuit inopi, et palmas suas. Hoc de eleemosynis, etc., usque ad cum late longeque prædicatores ad gentes æternæ salutis egentes dispersit.

††31:21 Non timebit. Frigora nivis, etc., usque ad quia credidit Deo dicenti quod portæ inferi non prævalebunt adversus eam Matth. 16.. Omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus, etc. Sapientia scilicet, ad hæreses revelandas, et patientia ad tolerandas apertorum nostium pugnas, etc., usque ad qui merito in frigore religatur, quia vestem pietatis non habebat.

‡‡31:22 Stragulatam vestem. Stragulata vestis est quæ variante textura, solet confici firmissima, etc., usque ad byssinæ enim justificationes sanctorum sunt.

§§31:23 Nobilis in portis vir. Vir Dominus qui visus est ignobilis, etc., usque ad cunctis apparebit sublimis.

***31:24 Sindonem fecit et vendidit. In linteo sindonis subtilis, etc., usque ad gentes enim a vitiis ad virtutes, a diabolo migraverunt ad Christum.

†††31:25 Fortitudo. Fortitudo ad tolerandum, etc., usque ad esto fortis adversus detractores.

‡‡‡31:26 Os suum. Ad hoc tantum loquens os aperuit, etc., usque ad utrique convenit quod subjungit: Lex clementiæ. Ut non statim puniat ut lex Moysi, etc., usque ad et sic absolvit eam: Vade et amplius noli peccare.

§§§31:27 Consideravit. Quia cunctas conscientiæ suæ cogitationes subtiliter investigat, etc., usque ad et quæ didicit agenda, exercere non desinit. Panem otiosa non comedit. Quia sacrum eloquium quod percipit, opere exsequitur, etc., usque ad non solum otiosæ, sed verbosæ et curiosæ.

*31:28 Surrexerunt filii ejus. Quod futurum novit ut propheta, etc., usque ad sed in judicio quanta sit resurrectionis suæ gloria demonstrabit.

31:29 Multæ filiæ congregaverunt divitias: tu supergressa es universas. Ecclesiæ hæreticorum, etc., usque ad quæ fide casta et opere perfecto Redemptoris sui vestigia sectatur.

31:30 Fallax gratia et vana est pulchritudo. Fallax est gloria laudis, etc., usque ad qualiter enim eam laudet, ostendit, Date ei de fructu.

§31:31 Date ei de fructu manuum suarum. Hoc vir ille, de quo supra dictum est, etc., usque ad et probante ac remunerante Deo, cui est honor et gloria.