2
[Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?*Psalmus. Modulatio quæ fit per tactum decem chordarum est bona operatio, quæ fit per observantiam decem mandatorum. David. CASS. Manu fortis vel pulcher aspectu Christus est, qui æreas debellavit potestates, in quem et angeli prospicere desiderant. Quare fremuerunt gentes, etc. CASS. Iste psalmus est secundus in ordine, primus in titulo; unde in Actibus apostolorum dicitur primus. Primo increpat persequentes et minatur, prædicit quasi propheta. Inania. Ibid. Detinere eum in morte; vel, ne mundus post eum abiret.
Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus.Reges. Ibid. Prior qui infantes occidit Herodes, posterior qui Pilato consensit in morte Christi. Reges et principes. Ibid. Potuit etiam secundum Ambrosium de uno pluraliter dicere. Solus enim rex Herodes et princeps Pilatus in apostolorum Actibus adversus Christum conspirasse voce Petri produntur.
Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.Dirumpamus. AMB. Vel convenerunt, dicentes: Dirumpamus rationes eorum, Domini et Christi, vel Christi et discipulorum, quibus nos sibi astringere volunt. AUG. Et si aliter posset dici apertius illis convenit qui nolunt jugum Christi sibi imponi. Vincula. Promissiones vitæ æternæ, et comminationes gehennæ, per quæ volunt nos sibi subjugare. Projiciamus. Destructis rationibus, dominium ipsius a nobis excutiamus. Ibid. Jugum, id est, legem: sed qui habitat in cœlis.
Qui habitat in cælis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos.§Irridebit. Ibid. Ut quando positis custodibus surrexit: Subsannabit, quando per mundum dispersi sunt. Irrisio Dei vis est præscientiæ quam dat Deus sanctis, ut, videntes nomen Christi futurum in omnibus gentibus, illos inania meditatos intelligant.
Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.**Loquetur ad eos. Ibid. Planius aperit cum dicit, conturbabit. Ira Dei est motus qui fit in anima quæ legem Dei novit, cum videt eam a malo præteriri per quem motum multa vindicantur: vel, ira Dei est obscuratio mentis transgressorum legis.
Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus.††Ego autem. CASS. Secundo, inducit verba ejus de omnipotenti regno et inenarrabili generatione sua, ubi de divinitate et humanitate ejus discimus. Rex. ID. Sic et reges terræ ab eo constituti. Prædicans super Sion, sic et prophetæ, Filius, sic et Isræl, Genui te. Hoc soli Christo.
Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te.‡‡Dominus dixit. Persona regnantis. Filius meus. AUG. Ideo do tibi gentes hæreditatem potius quam alicui obedienti: quia Filius per naturam, et consubstantialis ineffabili genitura. Hodie. Ibid. Etsi possit accipi de die qua secundum hominem natus est, tamen hodie quia præsentiam significat, de sempiterna generatione sapientiæ Dei accipiatur.
Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.§§Postula. AUG. Ad susceptionem hominis pertinet: quæ pro salute hominum facta, secundum quam interpellat pro nobis. Hæreditatem. CASS. Hæreditas ab hero, quod in ea potestate libera dominetur.
Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.***Reges eos. AUG. Partim reges, partim franges, secundum illud: Ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum Luc. 2., ut qui justus est, justificetur adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc Apoc. 22.. Virga ferrea. CASS. Potestas Christi, virga ferrea; peccator, vas figuli, quod et luteum et facile frangitur.
10 Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram.†††Et nunc, reges, intelligite. Nunc, id est, per ea quæ dicta sunt. CAS. Tertio pro his patefactis admonet omnes humiliter obedire, et suadet ab utili ne pereant, et ab honesto, quia beati qui confidunt in eo. In hoc post Christum quasi Apostolus loquitur. AUG. Vel, me rege constituto, ne tristemini, reges terræ; expedit enim vobis ut sub illo sitis, a quo est intellectus, et eruditio, ut non temere dominemini, sed Domino omnium serviatis, et in beatitudine exsultetis.
11 Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.
12 Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa.‡‡‡Nequando irascatur. Ibid. Dubitatio non secundum prophetam, sed secundum ipsos, qui cum dubitatione cogitant iram Dei. De via justa, id est, Christo sublati, vel de bona operatione.
13 Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.]§§§Cum exarserit. CASS. Modo non ardet cum castigat, ut pater, sed in futuro ardebit, quia nihil patientiæ in futuro erit. In brevi ira. Quia non singula horum separatim, sed simul omnia discutit.

*2:1 Psalmus. Modulatio quæ fit per tactum decem chordarum est bona operatio, quæ fit per observantiam decem mandatorum. David. CASS. Manu fortis vel pulcher aspectu Christus est, qui æreas debellavit potestates, in quem et angeli prospicere desiderant. Quare fremuerunt gentes, etc. CASS. Iste psalmus est secundus in ordine, primus in titulo; unde in Actibus apostolorum dicitur primus. Primo increpat persequentes et minatur, prædicit quasi propheta. Inania. Ibid. Detinere eum in morte; vel, ne mundus post eum abiret.

2:2 Reges. Ibid. Prior qui infantes occidit Herodes, posterior qui Pilato consensit in morte Christi. Reges et principes. Ibid. Potuit etiam secundum Ambrosium de uno pluraliter dicere. Solus enim rex Herodes et princeps Pilatus in apostolorum Actibus adversus Christum conspirasse voce Petri produntur.

2:3 Dirumpamus. AMB. Vel convenerunt, dicentes: Dirumpamus rationes eorum, Domini et Christi, vel Christi et discipulorum, quibus nos sibi astringere volunt. AUG. Et si aliter posset dici apertius illis convenit qui nolunt jugum Christi sibi imponi. Vincula. Promissiones vitæ æternæ, et comminationes gehennæ, per quæ volunt nos sibi subjugare. Projiciamus. Destructis rationibus, dominium ipsius a nobis excutiamus. Ibid. Jugum, id est, legem: sed qui habitat in cœlis.

§2:4 Irridebit. Ibid. Ut quando positis custodibus surrexit: Subsannabit, quando per mundum dispersi sunt. Irrisio Dei vis est præscientiæ quam dat Deus sanctis, ut, videntes nomen Christi futurum in omnibus gentibus, illos inania meditatos intelligant.

**2:5 Loquetur ad eos. Ibid. Planius aperit cum dicit, conturbabit. Ira Dei est motus qui fit in anima quæ legem Dei novit, cum videt eam a malo præteriri per quem motum multa vindicantur: vel, ira Dei est obscuratio mentis transgressorum legis.

††2:6 Ego autem. CASS. Secundo, inducit verba ejus de omnipotenti regno et inenarrabili generatione sua, ubi de divinitate et humanitate ejus discimus. Rex. ID. Sic et reges terræ ab eo constituti. Prædicans super Sion, sic et prophetæ, Filius, sic et Isræl, Genui te. Hoc soli Christo.

‡‡2:7 Dominus dixit. Persona regnantis. Filius meus. AUG. Ideo do tibi gentes hæreditatem potius quam alicui obedienti: quia Filius per naturam, et consubstantialis ineffabili genitura. Hodie. Ibid. Etsi possit accipi de die qua secundum hominem natus est, tamen hodie quia præsentiam significat, de sempiterna generatione sapientiæ Dei accipiatur.

§§2:8 Postula. AUG. Ad susceptionem hominis pertinet: quæ pro salute hominum facta, secundum quam interpellat pro nobis. Hæreditatem. CASS. Hæreditas ab hero, quod in ea potestate libera dominetur.

***2:9 Reges eos. AUG. Partim reges, partim franges, secundum illud: Ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum Luc. 2., ut qui justus est, justificetur adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc Apoc. 22.. Virga ferrea. CASS. Potestas Christi, virga ferrea; peccator, vas figuli, quod et luteum et facile frangitur.

†††2:10 Et nunc, reges, intelligite. Nunc, id est, per ea quæ dicta sunt. CAS. Tertio pro his patefactis admonet omnes humiliter obedire, et suadet ab utili ne pereant, et ab honesto, quia beati qui confidunt in eo. In hoc post Christum quasi Apostolus loquitur. AUG. Vel, me rege constituto, ne tristemini, reges terræ; expedit enim vobis ut sub illo sitis, a quo est intellectus, et eruditio, ut non temere dominemini, sed Domino omnium serviatis, et in beatitudine exsultetis.

‡‡‡2:12 Nequando irascatur. Ibid. Dubitatio non secundum prophetam, sed secundum ipsos, qui cum dubitatione cogitant iram Dei. De via justa, id est, Christo sublati, vel de bona operatione.

§§§2:13 Cum exarserit. CASS. Modo non ardet cum castigat, ut pater, sed in futuro ardebit, quia nihil patientiæ in futuro erit. In brevi ira. Quia non singula horum separatim, sed simul omnia discutit.