4
In finem, in carminibus. Psalmus David.*In finem. AUG. Finis duobus dicitur modis, quando aliquid deficit, vel quando perficitur. Ibid. Canticum lætitiam indicat. Psalmi sunt qui cantantur ad psalterium, quo in magno mysterio usus est Propheta. Psalmus, de moribus ad agendum, ut deserantur falsi dii et vana sæculi; Cantici, quia fit mentio de æterna jucunditate.
[Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam.Cum invocarem, etc. CASS. Exemplo sui increpat infideles de falsis. Dilatasti mihi. Ibid. Ab angustiis tristitiæ in latitudine gaudii duxisti. 5. Gaudemus in tribulationibus scientes quod tribulatio, etc. Rom. 5. Prius indicavit se auditum: jam quasi habens in corde Deum, ei loquitur. Miserere mei. Misertus de justitia et dilatione. Item, miserere contra miserias hujus vitæ. Orationem meam. De petendis bonis. Et cum ita de me, Filii hominum, usquequo gravi corde?
Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium?Diligitis vanitatem, etc. CASS. Voto amplexamini, quæritis labore vana idola, et mendacia, quæ non Deus: vel terrena, quæ non faciunt quod promittunt.
Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.§Et scitote, etc. Proposito novo homine veterem jubet exuere. AUG. Nota, Et in initiis poni, ut dicta, cum visione quæ in corde est conjungat, ita hic, ut: Nolite diligere vana. Et scitote. Sed diapsalma sic conjungi vetat. Diapsalma secundum Hieronymum semper, Hebræi Sela, id est, semper in confirmatione præcedentis partis. Sympsalma, id est, conjunctio psalmi. Dominus exaudiet. De requie ita, et vos: et ideo clamate, sic digni auditu.
Irascimini, et nolite peccare; quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.**Irascimini. Si motus surgit animi qui non est in potestate, non ei consentiat ratio. CASS. Motus animi in potestate nostra non est, sed Dei gratia temperare possumus: quod ergo consuetudinis est, permittit; quod culpæ, prohibet. HIER. Hoc docet Apostolus: Sol non occidat super iracundiam vestram Ephes. 4., ut peccatum sit omnino vel leviter irasci: justitia autem, iram celeri pœnitudine mitigare. In cordibus vestris. AUG. De his quæ tractatis in corde, quem novit Deus: id est, de consensu; et de his quæ volvitis in cubili, id est delectatione carnis, in qua captiva versatur ratio, ut fera in cubili, Compungimini, per pœnitentiam; vel cubilia sunt cogitationes ferocium. CASS. Venialis est ira quæ non ducitur ad effectum. Diapsalma. Sacrificate. CASS. Deposito veteri homine, nos in sacrificium jubemur offerri, quia certi de bonis. AUG. Sacrificium justitiæ, spiritus contribulatus, ut se puniens mactet Deo: vel, opera justa post pœnitentiam quod notat diapsalma, ut de veteri vita transeatur ad novam, et sic sperate bona. Sed quia vix est qui diligat interiora bona, subdit:
Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?††Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? Futura, scilicet de quibus dubitant et desperant. Ad quod respondens ostendit breviter quæ bona sunt quærenda.
Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti lætitiam in corde meo.‡‡Signatum est super nos lumen, etc. AUG. Hoc lumen est totum, et verum hominis bonum, quo signatur, ut denarius imagine regis. Lumen. AUG. Lumen, id est, luminosus vultus, et illuminans nos, imago qua cognosceris. CASS. Vel: Crux nobis impressa est, in signum regis nostri, quæ est lumen vultus: quia in talibus radiat Deus. Imago creationis, ratio; recreationis, gratia; similitudinis, tota Trinitas. In corde. AUG. Non foris in vanis, sed intus ubi habitat Deus, quærenda est lætitia.
A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.§§A fructu. CAS. Quia putant in his consummatum bonum. Hæc tria tanquam usibus humanis magis accommoda pro omnibus divitiis ponit.
In pace in idipsum dormiam, et requiescam;***In pace in idipsum. CASS. Ego autem in pace mentis dormiam, hic oblitus mundi, et requiescam in futuro: quia jam in una spe, non in multiplicitate sæculi. In pace dormiam et requiescam. AUG. Ab omnibus sæculi cum mortale hoc induet immortalitatem: et hoc vere erit, quia jam est spes: et hoc est: Quoniam tu, Domine, et profecto erit quod speratur.
10 quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.]

*4:1 In finem. AUG. Finis duobus dicitur modis, quando aliquid deficit, vel quando perficitur. Ibid. Canticum lætitiam indicat. Psalmi sunt qui cantantur ad psalterium, quo in magno mysterio usus est Propheta. Psalmus, de moribus ad agendum, ut deserantur falsi dii et vana sæculi; Cantici, quia fit mentio de æterna jucunditate.

4:2 Cum invocarem, etc. CASS. Exemplo sui increpat infideles de falsis. Dilatasti mihi. Ibid. Ab angustiis tristitiæ in latitudine gaudii duxisti. 5. Gaudemus in tribulationibus scientes quod tribulatio, etc. Rom. 5. Prius indicavit se auditum: jam quasi habens in corde Deum, ei loquitur. Miserere mei. Misertus de justitia et dilatione. Item, miserere contra miserias hujus vitæ. Orationem meam. De petendis bonis. Et cum ita de me, Filii hominum, usquequo gravi corde?

4:3 Diligitis vanitatem, etc. CASS. Voto amplexamini, quæritis labore vana idola, et mendacia, quæ non Deus: vel terrena, quæ non faciunt quod promittunt.

§4:4 Et scitote, etc. Proposito novo homine veterem jubet exuere. AUG. Nota, Et in initiis poni, ut dicta, cum visione quæ in corde est conjungat, ita hic, ut: Nolite diligere vana. Et scitote. Sed diapsalma sic conjungi vetat. Diapsalma secundum Hieronymum semper, Hebræi Sela, id est, semper in confirmatione præcedentis partis. Sympsalma, id est, conjunctio psalmi. Dominus exaudiet. De requie ita, et vos: et ideo clamate, sic digni auditu.

**4:5 Irascimini. Si motus surgit animi qui non est in potestate, non ei consentiat ratio. CASS. Motus animi in potestate nostra non est, sed Dei gratia temperare possumus: quod ergo consuetudinis est, permittit; quod culpæ, prohibet. HIER. Hoc docet Apostolus: Sol non occidat super iracundiam vestram Ephes. 4., ut peccatum sit omnino vel leviter irasci: justitia autem, iram celeri pœnitudine mitigare. In cordibus vestris. AUG. De his quæ tractatis in corde, quem novit Deus: id est, de consensu; et de his quæ volvitis in cubili, id est delectatione carnis, in qua captiva versatur ratio, ut fera in cubili, Compungimini, per pœnitentiam; vel cubilia sunt cogitationes ferocium. CASS. Venialis est ira quæ non ducitur ad effectum. Diapsalma. Sacrificate. CASS. Deposito veteri homine, nos in sacrificium jubemur offerri, quia certi de bonis. AUG. Sacrificium justitiæ, spiritus contribulatus, ut se puniens mactet Deo: vel, opera justa post pœnitentiam quod notat diapsalma, ut de veteri vita transeatur ad novam, et sic sperate bona. Sed quia vix est qui diligat interiora bona, subdit:

††4:6 Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? Futura, scilicet de quibus dubitant et desperant. Ad quod respondens ostendit breviter quæ bona sunt quærenda.

‡‡4:7 Signatum est super nos lumen, etc. AUG. Hoc lumen est totum, et verum hominis bonum, quo signatur, ut denarius imagine regis. Lumen. AUG. Lumen, id est, luminosus vultus, et illuminans nos, imago qua cognosceris. CASS. Vel: Crux nobis impressa est, in signum regis nostri, quæ est lumen vultus: quia in talibus radiat Deus. Imago creationis, ratio; recreationis, gratia; similitudinis, tota Trinitas. In corde. AUG. Non foris in vanis, sed intus ubi habitat Deus, quærenda est lætitia.

§§4:8 A fructu. CAS. Quia putant in his consummatum bonum. Hæc tria tanquam usibus humanis magis accommoda pro omnibus divitiis ponit.

***4:9 In pace in idipsum. CASS. Ego autem in pace mentis dormiam, hic oblitus mundi, et requiescam in futuro: quia jam in una spe, non in multiplicitate sæculi. In pace dormiam et requiescam. AUG. Ab omnibus sæculi cum mortale hoc induet immortalitatem: et hoc vere erit, quia jam est spes: et hoc est: Quoniam tu, Domine, et profecto erit quod speratur.