7
Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii Jemini.*In finem, psalmus. AUG. Chusi, qui transivit in partem Absalon, etc., usque ad non enim erat eis abscondendum, pro quibus gestum est. AUG. Potest hic psalmus in persona Christi intelligi; si qua humiliter dicta sunt, ad infirmitatem nostram referantur, quam gestavit. Primo petit ex omnibus tribulationibus liberari.
[Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me:Domine Deus. CASS. Iste est primus psalmus eorum, in quibus per actus David futura mysteria Domini significantur. Mysterium incarnationis, silentium fuit Judæis; ut David a filio, ita Christus a populo, quem nutrierat, persecutionem sustinuit. Libera. AUG. Quasi, superato omni bello vitiorum, jam profecto nihil restat, nisi invidus diabolus.
nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.Rapiat, etc. Redimat, etc. CASS. Propria verba: Domini est liberare, leonis rapere. Ordo, prius persequentes ponit, inde leonem. Expiatus enim ab omnibus spiritualibus nequitiis a diabolo liberatur.
Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis,§Domine, si feci istud. Ibid. Ad litteram de David, et Absalon. Si feci istud, id est, si hoc malum mihi per præteritam culpam contigit. Vel si modo est iniquitas in manibus, id est, operibus meis. Vel, si reddidi retribuentibus mihi mala, etc., quod dicitur æquitas apud homines, merito etsi non videatur hominibus deeidam ab inimicis meis inanis, a fructu mansuetudinis. AUG. Si feci istud, vel, universale peccatum, quod sine nomine dixit, quod est superbia, quæ est radix omnium malorum. Vel, quod sequitur, si est iniquitas, quod de omni peccato accipitur. Si reddidi. Ibid. Id est, si te non sum imitatus in justo silentio, id est, patientia, quæ pro me operatus es. Decidam merito ab inimicis. Ibid. Non jurejurando hoc sibi imprecatur, sed dicit quod contingit se vindicantibus: prophetat ergo, non jurat per exsecrationem; quod est gravissimum jurisjurandi genus. Inanis factus vana et superba lætitia, quod quasi vinci non potuit: Salomon, Melior est qui vincit iram, quam qui cepit civitatem Prov. 16..
si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.
Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat.**Conculcet, etc. Ibid. Anima peccatoris de quo, Terra es, et in terram reverteris Gen. 3, cibus serpentis est cui in maledictione dictum est, Terram manducabis, id est, diaboli, quia terra, id est, terrena est. Et ideo hic ait: Conculcet in terra vitam meam, id est, in terram redactam sibi incorporet, et ibi sit despicabilis. Gloriam meam. Ibid. Quæ debet esse in conscientia, ubi Deus videt; et solida in Domino, ut: Qui gloriatur, in Domino glorietur I Cor. 1.. Deducat in pulverem, id est, in superbiam et jactantiam, ut scilicet velim gloriari apud homines. In pulverem deducat. Pulvis quem projicit ventus. Ibid. Superborum jactantia. Vult ergo ut gloria sua sit solida intus, ubi Deus videt: est enim pulvis, si apud homines gloriatur; ecce quam cavenda superbia.
Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum meorum: et exsurge, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti,††Exsurge, Domine. Petit ut gloria resurrectionis Christi subveniat. In ira tua. Perfectus enim iste non precatur hic adversus homines, sed adversus diabolum, ut possessionem ejus amittat, peccatores, scilicet et impios, qui sunt ejus possessio. Et quia ablatio hominis, quia pœna est diabolo, dicitur ira Dei contra eum. Vel, precatur hic Christi resurrectionem, sicut in præcedenti, ejus incarnationem: ut O Domine Deus meus, etc. In finibus. Mundus, vel infernus, sunt fines diaboli. Et exsurge, Domine. Superbus diabolus, quia per iniquitatem vincitur, subdit: Vel, Exsurge, id est, in toto orbe notus efficere, resurgendo. In præcepto, ut præceptum humilitatis facias implere: et hoc inde sequitur, quia Synagoga de diversis populis, vel specialiter Judæis, circumdabit te, amando, vel persequendo: Propter hanc, id est, amantem, regredere, id est, fac scire eos omnipotentiam tuam, qui descendisti ut te viderent; vel propter hanc, id est, persequentem, in qua locum non invenis, regredere in altum, id est, subtrahere his qui te persequuntur. Synagoga. Ibid. Congregatio populi, etc., usque ad Dominus judicat, de judicio regressi, id est, Christi. Innocentiam. Ibid. Quia non reddidi retribuentibus mihi. Super me. Ibid. Justitia et innocentia sunt super me, quia non a me, sed a Deo.
et synagoga populorum circumdabit te: et propter hanc in altum regredere:
Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me.
10 Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum, scrutans corda et renes, Deus.‡‡Scrutans corda. Ibid. Quid quisque cogitet. Renes. Quid quemque delectet; quia finis curæ et cogitationis est delectatio, ad quam nititur pervenire. Opera nostra in dictis et in factis possunt videre homines: sed quo animo fiant, et quo pervenire cupiant, solus videt Deus; qui cum videt cor esse in cœlo, et non delectari in carne, sed in Domino, id est, cum bonæ sunt cogitationes, et earum fines dirigit justum, et non solum dirigit, sed adjuvat justum.
11 Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.§§Justum adjutorium. Ibid. Duo sunt officia medicinæ, scilicet morbum sanare et sanitatem custodire. Secundum primum dixit in alio psalmo: Infirmus sum, sana me, Domine. Juxta alteram dicit hic perfectus, justum adjutorium meum a Domino. Et illa enim et ista medicina salvos facit: sed illa ex ægritudine transfert ad salutem, hæc in ipsa salute conservat. Illa ad morbum evadendum, remedium; hæc autem ne ad morbum recidat, remedium præstat. Illa sanamur infirmi, hac custodimur sani.
12 Deus judex justus, fortis, et patiens; numquid irascitur per singulos dies?***Deus judex. CASS. Hic metu futuri judicii terret, et spem reversis promittit. Nunquid irascitur. AUG. Alia littera: Nunquid adducit iram per singulos dies. In Græco significantius, adducit iram: quia non in ipso est ira qua punit, sed in angelis iræ, per quos punit: qui non propter justitiam qua non gaudent, sed propter malitiam, pœna humana delectantur: quos per singulos dies non congregat ad vindictam, sed per patientiam ad pœnitentiam invitat.
13 Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit; arcum suum tetendit, et paravit illum.†††Gladium suum.AUG. Alia littera: Frameam suam splendificavit. CASS. Gladium suum, manifestam vindictam exercebit, nec impar dictum est hoc, quia arcum suum tetendit, minatur, ne putetur remissa patientia; paravit, ut mox missurus sagittam putetur. Arcum suum. Ibid. A simili. Sicut enim qui tetendit arcum minatur, ita per sacram Scripturam minatur malis, ne remissa putetur Dei patientia; et paravit, qui mox missurus sagittam putetur: sicut quis arcum parat, ut sagittam mittat. Arcum suum tetendit, AUG. temperando Vetus Testamentum per Novum Testamentum: Paravit, per explanationem. Ibid. Vel, paravit. Parat et disponit Deus, etc., usque ad sed ardentibus studio, sagittæ.
14 Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit.
15 Ecce parturiit injustitiam; concepit dolorem, et peperit iniquitatem.‡‡‡Ecce. Quasi, hæc paravit Deus in Scripturis. Ibid. Unde videtur homini esse causa damnationis. Sed ecce quod non ex Deo, sed ex homine est, quia lacum aperuit, etc. Concepit dolorem, Ibid. id est, appetitu temporalium rerum. Peperit, effecit, emisit: et in emissa iniquitate est lacus, id est, præcipitium aliis. Unde subdit:
16 Lacum aperuit, et effodit eum; et incidit in foveam quam fecit.§§§Lacum aperuit. Et sic est comparabilis aperienti lacum: aperit enim concipiendo fraudem: effodit parturiendo, instando operi fraudis; incidit pariendo fraudem, scilicet, perpetrando.
17 Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.*Convertetur dolor, etc. Caput, anima, vertex, ratio: cui dominantur peccata, et supersunt: et superdescendent cum in pœnas detrudent.
18 Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et psallam nomini Domini altissimi.]Confitebor Domino. CASS. Conclusio, quasi omnia in summam colligens, alacriter se dicit confiteri.

*7:1 In finem, psalmus. AUG. Chusi, qui transivit in partem Absalon, etc., usque ad non enim erat eis abscondendum, pro quibus gestum est. AUG. Potest hic psalmus in persona Christi intelligi; si qua humiliter dicta sunt, ad infirmitatem nostram referantur, quam gestavit. Primo petit ex omnibus tribulationibus liberari.

7:2 Domine Deus. CASS. Iste est primus psalmus eorum, in quibus per actus David futura mysteria Domini significantur. Mysterium incarnationis, silentium fuit Judæis; ut David a filio, ita Christus a populo, quem nutrierat, persecutionem sustinuit. Libera. AUG. Quasi, superato omni bello vitiorum, jam profecto nihil restat, nisi invidus diabolus.

7:3 Rapiat, etc. Redimat, etc. CASS. Propria verba: Domini est liberare, leonis rapere. Ordo, prius persequentes ponit, inde leonem. Expiatus enim ab omnibus spiritualibus nequitiis a diabolo liberatur.

§7:4 Domine, si feci istud. Ibid. Ad litteram de David, et Absalon. Si feci istud, id est, si hoc malum mihi per præteritam culpam contigit. Vel si modo est iniquitas in manibus, id est, operibus meis. Vel, si reddidi retribuentibus mihi mala, etc., quod dicitur æquitas apud homines, merito etsi non videatur hominibus deeidam ab inimicis meis inanis, a fructu mansuetudinis. AUG. Si feci istud, vel, universale peccatum, quod sine nomine dixit, quod est superbia, quæ est radix omnium malorum. Vel, quod sequitur, si est iniquitas, quod de omni peccato accipitur. Si reddidi. Ibid. Id est, si te non sum imitatus in justo silentio, id est, patientia, quæ pro me operatus es. Decidam merito ab inimicis. Ibid. Non jurejurando hoc sibi imprecatur, sed dicit quod contingit se vindicantibus: prophetat ergo, non jurat per exsecrationem; quod est gravissimum jurisjurandi genus. Inanis factus vana et superba lætitia, quod quasi vinci non potuit: Salomon, Melior est qui vincit iram, quam qui cepit civitatem Prov. 16..

**7:6 Conculcet, etc. Ibid. Anima peccatoris de quo, Terra es, et in terram reverteris Gen. 3, cibus serpentis est cui in maledictione dictum est, Terram manducabis, id est, diaboli, quia terra, id est, terrena est. Et ideo hic ait: Conculcet in terra vitam meam, id est, in terram redactam sibi incorporet, et ibi sit despicabilis. Gloriam meam. Ibid. Quæ debet esse in conscientia, ubi Deus videt; et solida in Domino, ut: Qui gloriatur, in Domino glorietur I Cor. 1.. Deducat in pulverem, id est, in superbiam et jactantiam, ut scilicet velim gloriari apud homines. In pulverem deducat. Pulvis quem projicit ventus. Ibid. Superborum jactantia. Vult ergo ut gloria sua sit solida intus, ubi Deus videt: est enim pulvis, si apud homines gloriatur; ecce quam cavenda superbia.

††7:7 Exsurge, Domine. Petit ut gloria resurrectionis Christi subveniat. In ira tua. Perfectus enim iste non precatur hic adversus homines, sed adversus diabolum, ut possessionem ejus amittat, peccatores, scilicet et impios, qui sunt ejus possessio. Et quia ablatio hominis, quia pœna est diabolo, dicitur ira Dei contra eum. Vel, precatur hic Christi resurrectionem, sicut in præcedenti, ejus incarnationem: ut O Domine Deus meus, etc. In finibus. Mundus, vel infernus, sunt fines diaboli. Et exsurge, Domine. Superbus diabolus, quia per iniquitatem vincitur, subdit: Vel, Exsurge, id est, in toto orbe notus efficere, resurgendo. In præcepto, ut præceptum humilitatis facias implere: et hoc inde sequitur, quia Synagoga de diversis populis, vel specialiter Judæis, circumdabit te, amando, vel persequendo: Propter hanc, id est, amantem, regredere, id est, fac scire eos omnipotentiam tuam, qui descendisti ut te viderent; vel propter hanc, id est, persequentem, in qua locum non invenis, regredere in altum, id est, subtrahere his qui te persequuntur. Synagoga. Ibid. Congregatio populi, etc., usque ad Dominus judicat, de judicio regressi, id est, Christi. Innocentiam. Ibid. Quia non reddidi retribuentibus mihi. Super me. Ibid. Justitia et innocentia sunt super me, quia non a me, sed a Deo.

‡‡7:10 Scrutans corda. Ibid. Quid quisque cogitet. Renes. Quid quemque delectet; quia finis curæ et cogitationis est delectatio, ad quam nititur pervenire. Opera nostra in dictis et in factis possunt videre homines: sed quo animo fiant, et quo pervenire cupiant, solus videt Deus; qui cum videt cor esse in cœlo, et non delectari in carne, sed in Domino, id est, cum bonæ sunt cogitationes, et earum fines dirigit justum, et non solum dirigit, sed adjuvat justum.

§§7:11 Justum adjutorium. Ibid. Duo sunt officia medicinæ, scilicet morbum sanare et sanitatem custodire. Secundum primum dixit in alio psalmo: Infirmus sum, sana me, Domine. Juxta alteram dicit hic perfectus, justum adjutorium meum a Domino. Et illa enim et ista medicina salvos facit: sed illa ex ægritudine transfert ad salutem, hæc in ipsa salute conservat. Illa ad morbum evadendum, remedium; hæc autem ne ad morbum recidat, remedium præstat. Illa sanamur infirmi, hac custodimur sani.

***7:12 Deus judex. CASS. Hic metu futuri judicii terret, et spem reversis promittit. Nunquid irascitur. AUG. Alia littera: Nunquid adducit iram per singulos dies. In Græco significantius, adducit iram: quia non in ipso est ira qua punit, sed in angelis iræ, per quos punit: qui non propter justitiam qua non gaudent, sed propter malitiam, pœna humana delectantur: quos per singulos dies non congregat ad vindictam, sed per patientiam ad pœnitentiam invitat.

†††7:13 Gladium suum.AUG. Alia littera: Frameam suam splendificavit. CASS. Gladium suum, manifestam vindictam exercebit, nec impar dictum est hoc, quia arcum suum tetendit, minatur, ne putetur remissa patientia; paravit, ut mox missurus sagittam putetur. Arcum suum. Ibid. A simili. Sicut enim qui tetendit arcum minatur, ita per sacram Scripturam minatur malis, ne remissa putetur Dei patientia; et paravit, qui mox missurus sagittam putetur: sicut quis arcum parat, ut sagittam mittat. Arcum suum tetendit, AUG. temperando Vetus Testamentum per Novum Testamentum: Paravit, per explanationem. Ibid. Vel, paravit. Parat et disponit Deus, etc., usque ad sed ardentibus studio, sagittæ.

‡‡‡7:15 Ecce. Quasi, hæc paravit Deus in Scripturis. Ibid. Unde videtur homini esse causa damnationis. Sed ecce quod non ex Deo, sed ex homine est, quia lacum aperuit, etc. Concepit dolorem, Ibid. id est, appetitu temporalium rerum. Peperit, effecit, emisit: et in emissa iniquitate est lacus, id est, præcipitium aliis. Unde subdit:

§§§7:16 Lacum aperuit. Et sic est comparabilis aperienti lacum: aperit enim concipiendo fraudem: effodit parturiendo, instando operi fraudis; incidit pariendo fraudem, scilicet, perpetrando.

*7:17 Convertetur dolor, etc. Caput, anima, vertex, ratio: cui dominantur peccata, et supersunt: et superdescendent cum in pœnas detrudent.

7:18 Confitebor Domino. CASS. Conclusio, quasi omnia in summam colligens, alacriter se dicit confiteri.