12
In finem. Psalmus David. [Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? usquequo avertis faciem tuam a me?*In finem. CASS. Psalmus de charitate Christi, etc., usque ad secundum illud: Cupio dissolvi et esse cum Christo. Phil. 1.
quamdiu ponam consilia in anima mea; dolorem in corde meo per diem?Quandiu. CAS. Magnus ardor sustinentis, etc., usque ad quia spes protrahitur. Consilia. AUG. Consilio non est opus, etc., usque ad dolens precansque æterna.
usquequo exaltabitur inimicus meus super me?Usquequo exaltabitur, etc. CASS. Dicit quia, ante adventum Christi, diabolus captivos tenebat homines. Vel super me, id est, meam crudelitatem, quia toto orbe colitur, et quia sic orbis interit, plorat.
Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte;§Respice. Ibid. Post conquestionem, oratio, ut illuminetur, ne cedat fraudibus inimici, qui in misericordia confidit. Respice. AUG. Mitte quem missurus es. Exaudi. CASS. Pro omnibus, pro quibus generaliter petit. Illumina. Si non corpore, videamus vel mente. Obdormiam. Quando fidei lumine sepulto, carnali delectatione clauduntur. In morte. Id est, in peccato quod fit in Spiritum sanctum de quo Joannes: Est peccatum ad mortem, non pro eo dico ut quis oret.
nequando dicat inimicus meus: Prævalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero;
ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi; et psallam nomini Domini altissimi.]**Exsultabunt. AUG. Non solum propter me illuminare, sed ne inimicus gaudeat. Speravi CASS. Et si festinat, tamen patiens est: quia et si differtur, firmus est in spe, et interius jam videns exsultat, quem carne videre desiderat: unde et sibi bona data dicit qui prius querebatur. Tribuit. Non tribuet: magna virtus fidei jam habet quod futurum est. Exsultabit cor. Si tantum desiderat, si sic famulatur venturo, quid faciendum suscepto?

*12:1 In finem. CASS. Psalmus de charitate Christi, etc., usque ad secundum illud: Cupio dissolvi et esse cum Christo. Phil. 1.

12:2 Quandiu. CAS. Magnus ardor sustinentis, etc., usque ad quia spes protrahitur. Consilia. AUG. Consilio non est opus, etc., usque ad dolens precansque æterna.

12:3 Usquequo exaltabitur, etc. CASS. Dicit quia, ante adventum Christi, diabolus captivos tenebat homines. Vel super me, id est, meam crudelitatem, quia toto orbe colitur, et quia sic orbis interit, plorat.

§12:4 Respice. Ibid. Post conquestionem, oratio, ut illuminetur, ne cedat fraudibus inimici, qui in misericordia confidit. Respice. AUG. Mitte quem missurus es. Exaudi. CASS. Pro omnibus, pro quibus generaliter petit. Illumina. Si non corpore, videamus vel mente. Obdormiam. Quando fidei lumine sepulto, carnali delectatione clauduntur. In morte. Id est, in peccato quod fit in Spiritum sanctum de quo Joannes: Est peccatum ad mortem, non pro eo dico ut quis oret.

**12:6 Exsultabunt. AUG. Non solum propter me illuminare, sed ne inimicus gaudeat. Speravi CASS. Et si festinat, tamen patiens est: quia et si differtur, firmus est in spe, et interius jam videns exsultat, quem carne videre desiderat: unde et sibi bona data dicit qui prius querebatur. Tribuit. Non tribuet: magna virtus fidei jam habet quod futurum est. Exsultabit cor. Si tantum desiderat, si sic famulatur venturo, quid faciendum suscepto?