18
In finem. Psalmus David.*In finem. CASS. Psalmus de primo adventu, unde tyrannus cadit, homo absolvitur, hic propheta respicit in finem, id est, Christum, vel in ultima tempora.
[Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.Cœli enarrant. Ibid. Primo, loquens de incarnatione, commendat prædicationem novæ legis. AUG. Cœli, apostoli, de gloria Christi in qua Patris æqualis. CASS. Vel cœli, qui stellam miserunt. Gloriam. Ibid.: Quod Deus gratis peccata dimittat. Opera. AUG. Quæ secundum hominem, etc., usque ad et ipsi eidem facti nox, tenebrosis scientiam quæ de humanis. CASS. Et hoc tam mirifice, quod in omnibus linguis; et tam late, quod in omni parte ambitus terræ.
Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.Dies diei. CASS. Demonstrative agit. AUG. Dies diei. Spiritus spiritualibus profert plenitudinem sapientiæ, etc., usque ad hæc doctrina diebus et noctibus continuatur usque ad posteros.
Non sunt loquelæ, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum.§Loquelæ. CASS. Publicæ suasiones. Sermones. Communes narrationes. Quorum non. Planius diceret, in quibus non audiantur voces eorum, vel, omnium sermonum audiantur voces eorum: illud idem facit per relativum. AUG. Omnibus linguis primos loqui fecit spiritus, qui omnes gentes in unum erat congregaturus, unus homo tunc omnibus, sic modo unus Christus caput et corpus.
In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.
In sole posuit tabernaculum suum; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam;**In sole CASS. Quod alios fecisse laudat, ipse facit, prædicat incarnationem. Vel in sole, in manifesto mundi, vel in labore. Sol urit, lucet, et variat tempora. Tabernaculum suum. AUG. Quasi militare habitaculum, id est, dispensationem incarnationis suæ, in qua venit expugnare errores mundi. Vel tabernaculum, Ecclesiam in manifesto, non in occulto, ut lateat. Sponsus. CASS. Toties prophetis promissus, magna similitudo sacramenti: ideo de virgine natus, ut Ecclesiam sibi virginem copularet. De thalamo. AUG. Id est, virginali utero, ubi Deus humanæ naturæ, ut sponsus sponsæ, copulatus est. Ecce humilis misericordia, sed fortis majestate. Gigas ad currendam. CASS. Imperturbabilis, irrevocabilis, humanam naturam potentia superans. A summo. Hic Trinitas ostenditur, etc., usque ad notat unitatem Trinitatis. Nec est qui se abscondat, etc. AUG. Verbum caro factum, non permisit ullum se excusare de umbra mortis: quia et ipsam penetravit calor verbi. Vel, calor est Spiritus, quem misit reversus, qui lex, testimonium, justitia, præceptum, timor et judicia, quia hæc agit.
a summo cælo egressio ejus. Et occursus ejus usque ad summum ejus; nec est qui se abscondat a calore ejus.
Lex Domini immaculata, convertens animas; testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.††Lex Domini. CAS. Secundo, laudat præcepta Novi et Veteris Testamenti. Ibid. Lex per Moysen data, omnia verba sua distinctione corrigens, et ad Christi gratiam mittens. Convertens. AUG. Libertate, ad se imitandum, non premens jugo servitutis. Animas. Voluntates, non modo manus, ut Vetus Testamentum. Testimonium. Quæcunquæ testimonia dedit Isræl plena sunt veritate, et humilibus sapientiam dederunt. Sapientiam: de divinis.
Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda; præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.‡‡Justitiæ Domini. Ibid. Omnes in illo recte, qui non docuit quod non fecit, ut imitantes gauderent in eis, qui libere cum charitate facerent, non serviliter cum timore. CASS. Justitiæ, lex quæ justificat; quidquid præcipit justum est.
10 Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi; judicia Domini vera, justificata in semetipsa,§§Timor Domini. Ibid. Timor sæculi non sanctus, quia non proficuus, et cum temporibus mutatur. Timor Domini sine omni perturbatione, quia est mista cum pavore dilectio, quia si timet judicem, scit misericordem. AUG. Timor, non ille pœnalis pro terrenis quorum amore formidat anima, sed castus, quo quanto diligit, cavet offendere sponsum, et ideo non foras mittitur, sed permanet. Judicia. Judicia Dei non egent alterius auctoritate.
11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum.***Desiderabilia. Ibid. Vel, multum desiderabilia, vel multum aurum et lapis; vel multum pretiosum. Desiderabilia super aurum, etc., usque ad, cujus voluntatem suæ præponit, et dulciora sunt quam ipse sibi. Super aurum, id est, omne quod appetitur, pro divitiis, vel potentia, vel pro voluptate. Mel. Cibus Dei est mel; id est, solutus jam a sæculo; et favus, id est, quia adhuc circumplicatur, cui opus est pressura exprimentis manus Dei, ut eat in vitam.
12 Etenim servus tuus custodit ea; in custodiendis illis retributio multa.
13 Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me;†††Delicta quis. Ibid. Tertio petit se a vitiis purgari, ut sit dignus Psalmista, qui hæc referat sacramenta. Menti videnti suavis est veritas, dulcia judicia; non videnti quæ suavitas? sed quare non videtur? propter delicta: nec mirum: Delicta enim quis intelligit? CASS. Delicta: omnia, quædam enim nota sunt. Mea inquinant, aliena affligunt, et jam parce, repelle suasorem. Ab occultis. Omnia peccata duobus includit, etc., usque ad quo homo seductus est; et consentiendo fecit suum. AUG. Non est majus delictum quam apostatare a Deo, quod est initium superbiæ: superbia vero est initium et causa omnis peccati.
14 et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo.
15 Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus.]

*18:1 In finem. CASS. Psalmus de primo adventu, unde tyrannus cadit, homo absolvitur, hic propheta respicit in finem, id est, Christum, vel in ultima tempora.

18:2 Cœli enarrant. Ibid. Primo, loquens de incarnatione, commendat prædicationem novæ legis. AUG. Cœli, apostoli, de gloria Christi in qua Patris æqualis. CASS. Vel cœli, qui stellam miserunt. Gloriam. Ibid.: Quod Deus gratis peccata dimittat. Opera. AUG. Quæ secundum hominem, etc., usque ad et ipsi eidem facti nox, tenebrosis scientiam quæ de humanis. CASS. Et hoc tam mirifice, quod in omnibus linguis; et tam late, quod in omni parte ambitus terræ.

18:3 Dies diei. CASS. Demonstrative agit. AUG. Dies diei. Spiritus spiritualibus profert plenitudinem sapientiæ, etc., usque ad hæc doctrina diebus et noctibus continuatur usque ad posteros.

§18:4 Loquelæ. CASS. Publicæ suasiones. Sermones. Communes narrationes. Quorum non. Planius diceret, in quibus non audiantur voces eorum, vel, omnium sermonum audiantur voces eorum: illud idem facit per relativum. AUG. Omnibus linguis primos loqui fecit spiritus, qui omnes gentes in unum erat congregaturus, unus homo tunc omnibus, sic modo unus Christus caput et corpus.

**18:6 In sole CASS. Quod alios fecisse laudat, ipse facit, prædicat incarnationem. Vel in sole, in manifesto mundi, vel in labore. Sol urit, lucet, et variat tempora. Tabernaculum suum. AUG. Quasi militare habitaculum, id est, dispensationem incarnationis suæ, in qua venit expugnare errores mundi. Vel tabernaculum, Ecclesiam in manifesto, non in occulto, ut lateat. Sponsus. CASS. Toties prophetis promissus, magna similitudo sacramenti: ideo de virgine natus, ut Ecclesiam sibi virginem copularet. De thalamo. AUG. Id est, virginali utero, ubi Deus humanæ naturæ, ut sponsus sponsæ, copulatus est. Ecce humilis misericordia, sed fortis majestate. Gigas ad currendam. CASS. Imperturbabilis, irrevocabilis, humanam naturam potentia superans. A summo. Hic Trinitas ostenditur, etc., usque ad notat unitatem Trinitatis. Nec est qui se abscondat, etc. AUG. Verbum caro factum, non permisit ullum se excusare de umbra mortis: quia et ipsam penetravit calor verbi. Vel, calor est Spiritus, quem misit reversus, qui lex, testimonium, justitia, præceptum, timor et judicia, quia hæc agit.

††18:8 Lex Domini. CAS. Secundo, laudat præcepta Novi et Veteris Testamenti. Ibid. Lex per Moysen data, omnia verba sua distinctione corrigens, et ad Christi gratiam mittens. Convertens. AUG. Libertate, ad se imitandum, non premens jugo servitutis. Animas. Voluntates, non modo manus, ut Vetus Testamentum. Testimonium. Quæcunquæ testimonia dedit Isræl plena sunt veritate, et humilibus sapientiam dederunt. Sapientiam: de divinis.

‡‡18:9 Justitiæ Domini. Ibid. Omnes in illo recte, qui non docuit quod non fecit, ut imitantes gauderent in eis, qui libere cum charitate facerent, non serviliter cum timore. CASS. Justitiæ, lex quæ justificat; quidquid præcipit justum est.

§§18:10 Timor Domini. Ibid. Timor sæculi non sanctus, quia non proficuus, et cum temporibus mutatur. Timor Domini sine omni perturbatione, quia est mista cum pavore dilectio, quia si timet judicem, scit misericordem. AUG. Timor, non ille pœnalis pro terrenis quorum amore formidat anima, sed castus, quo quanto diligit, cavet offendere sponsum, et ideo non foras mittitur, sed permanet. Judicia. Judicia Dei non egent alterius auctoritate.

***18:11 Desiderabilia. Ibid. Vel, multum desiderabilia, vel multum aurum et lapis; vel multum pretiosum. Desiderabilia super aurum, etc., usque ad, cujus voluntatem suæ præponit, et dulciora sunt quam ipse sibi. Super aurum, id est, omne quod appetitur, pro divitiis, vel potentia, vel pro voluptate. Mel. Cibus Dei est mel; id est, solutus jam a sæculo; et favus, id est, quia adhuc circumplicatur, cui opus est pressura exprimentis manus Dei, ut eat in vitam.

†††18:13 Delicta quis. Ibid. Tertio petit se a vitiis purgari, ut sit dignus Psalmista, qui hæc referat sacramenta. Menti videnti suavis est veritas, dulcia judicia; non videnti quæ suavitas? sed quare non videtur? propter delicta: nec mirum: Delicta enim quis intelligit? CASS. Delicta: omnia, quædam enim nota sunt. Mea inquinant, aliena affligunt, et jam parce, repelle suasorem. Ab occultis. Omnia peccata duobus includit, etc., usque ad quo homo seductus est; et consentiendo fecit suum. AUG. Non est majus delictum quam apostatare a Deo, quod est initium superbiæ: superbia vero est initium et causa omnis peccati.