27
Psalmus ipsi David. [Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me: nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.*Psalmus huic. Per David aliquando intelligitur caput, id est, Christus; aliquando corpus, id est, Ecclesia; interdum utrumque simul, id est, totus Christus intelligitur, ut hic. CASS. Psalmus tertius, qui breviter de passione et resurrectione. ID. Hic proponitur Christus et si adeo dignus non in se confidere, sed totum a Deo petere; utile exemplum justis. Ad te, Domine. ID. Oratio tempore passionis habita. Ne sileas. Minus est in Hebræo, etc., usque ad et a morte resuscitationem. Ne sileas, etc., et assimilabor, etc. HIER. Ex eo, quod verbum mihi semper unitur, non talis homo sum quales cæteri, qui nascuntur in profundam miseriam sæculi. AUG. Ubi quasi si sileas non cognoscitur verbum tuum.
Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ dum oro ad te; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.Ad templum. CASS. Secundum morem Judæorum, quibus præceptum est ut ubicunque essent ad illam partem orarent, ubi Jerusalem esse scirent: quod et Jesus legem implens fecit. Vel ad cœlum, unde auxilium speramus.
Ne simul trahas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me; qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.
Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera manuum eorum tribue illis; redde retributionem eorum ipsis.Da illis. Ibid. Prædicere est, non optare, secundum quod intenderunt, non secundum quod inde pervenit: vel optat justitiam Dei in hoc servari.
Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum ejus destrues illos, et non ædificabis eos.§Quoniam non, etc. ID. Et si deessent opera, hoc sufficeret damnationi, quod non intellexerunt per legem et Prophetas, quæ invisibiliter Deus operatur per me, nec etiam visibilia. Destrues. AUG. Ut nihil mihi noceat, nec post Ecclesiæ tuæ, vel meæ. Benedictus. CASS. Auditus in resurrectione gratias agit, subdens de salute credentium. Dominus. ID. Idem qui adjutor meus, et protector est fortitudo plebis, quæ in eo confidit, et protector ne lædantur, et tu, o Domine:
Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ.
Dominus adjutor meus et protector meus; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum: et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei.
Dominus fortitudo plebis suæ, et protector salvationum christi sui est.
Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hæreditati tuæ; et rege eos, et extolle illos usque in æternum.]**Salvum. Ecce quanta spes credentium cum pro eis orat: passus pro eis judex est et advocatus. Et rege, etc. ID. Ne declinent ad prava. Extolle, etc., a terrenis ad petenda æterna, et intellectu Scripturarum, et bono opere per totum hoc sæculum usque in finem.

*27:1 Psalmus huic. Per David aliquando intelligitur caput, id est, Christus; aliquando corpus, id est, Ecclesia; interdum utrumque simul, id est, totus Christus intelligitur, ut hic. CASS. Psalmus tertius, qui breviter de passione et resurrectione. ID. Hic proponitur Christus et si adeo dignus non in se confidere, sed totum a Deo petere; utile exemplum justis. Ad te, Domine. ID. Oratio tempore passionis habita. Ne sileas. Minus est in Hebræo, etc., usque ad et a morte resuscitationem. Ne sileas, etc., et assimilabor, etc. HIER. Ex eo, quod verbum mihi semper unitur, non talis homo sum quales cæteri, qui nascuntur in profundam miseriam sæculi. AUG. Ubi quasi si sileas non cognoscitur verbum tuum.

27:2 Ad templum. CASS. Secundum morem Judæorum, quibus præceptum est ut ubicunque essent ad illam partem orarent, ubi Jerusalem esse scirent: quod et Jesus legem implens fecit. Vel ad cœlum, unde auxilium speramus.

27:4 Da illis. Ibid. Prædicere est, non optare, secundum quod intenderunt, non secundum quod inde pervenit: vel optat justitiam Dei in hoc servari.

§27:5 Quoniam non, etc. ID. Et si deessent opera, hoc sufficeret damnationi, quod non intellexerunt per legem et Prophetas, quæ invisibiliter Deus operatur per me, nec etiam visibilia. Destrues. AUG. Ut nihil mihi noceat, nec post Ecclesiæ tuæ, vel meæ. Benedictus. CASS. Auditus in resurrectione gratias agit, subdens de salute credentium. Dominus. ID. Idem qui adjutor meus, et protector est fortitudo plebis, quæ in eo confidit, et protector ne lædantur, et tu, o Domine:

**27:9 Salvum. Ecce quanta spes credentium cum pro eis orat: passus pro eis judex est et advocatus. Et rege, etc. ID. Ne declinent ad prava. Extolle, etc., a terrenis ad petenda æterna, et intellectu Scripturarum, et bono opere per totum hoc sæculum usque in finem.