29
Psalmus cantici, in dedicatione domus David.*Psalmus cantici in dedic. AUG. Supra de consummatione tabernaculi tempore belli: hic autem est psalmus lætitiæ, quia domus dedicatur, id est, confirmatur, quæ in æterna pace manebit: corpore innovato non tantum Christi, sed etiam totius Ecclesiæ. Totus Christus loquitur in hoc psalmo, quia quædam capiti, quædam corpori, quædam utrique conveniunt. ID. Psalmus breviter de passione et resurrectione: ut passio non terreat quos spes resurrectionis lætificat. Domus David. CASS. Totus Christus sponsus, etc., usque ad secundum statum futurum quando in ea quiescitur. CASS. Primo agit de dedicatione sua: et jubet sanctos idem sperantes laudes dicere.
[Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me.
Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.Domine, Deus meus, clamavi ad te, etc. AUG. Christus, etc., usque ad sed non in dedicatione.
Domine, eduxisti ab inferno animam meam; salvasti me a descendentibus in lacum.In lacum. HIER. Id est, de lacu inferni, ubi animæ peccatorum sunt, ne, sicut illi, præceps caderem in mortem.
Psallite Domino, sancti ejus; et confitemini memoriæ sanctitatis ejus.§Confitemini, etc. AUG. Quia ex bonitate et sanctitate sua, non nostra memor fuit nostri.
Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus: ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia.**Quoniam ira. ID. Id est, vindicta, qua vindicavit in nos primum peccatum, quod morte solvistis. Ad vesperum. ID. Quia ira, etc., usque ad id est, tempore gratiæ post tempus ante legem, et sub lege. HIER. Ad vesperum. Quia passo et sepulto Domino, Apostoli et mulieres in fletu et gemitu morabantur. Et ad matutinum lætitia. Quia mane venientes ad sepulcrum, gloriam resurrectionis ab Angelis acceperunt. Fletus. CASS. Demorabitur hominibus respicientibus ad vesperum, quo Adam declinavit, et a paradiso exivit: sed lætitia erit respicientibus ad matutinum, quo Christus surrexit.
Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in æternum.††Ego autem. Quomodo ante dedicationem egerit et eam meruerit. AUG., CASS. Vespere facit. Sed ego, dum in paradiso esset mihi abundantia, dixi: Non movebor ab hoc bono, credens diabolo dicenti: Non morte morieris Gen. 3.. Sed, o Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem; quod est, non ex me bonus eram et fortis, sed ex te. Quod ut ostenderes: Avertisti faciem tuam, hoc est, foras misisti me de paradiso: jam vero hic positus clamabo ad te, etc.
Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.‡‡Avertisti. CASS. Deus a Christo faciem, exponendo eum passioni et morti; et sic Christus turbatus est: Tristis est anima mea usque ad mortem. Matth. 16. Conturbatus. AUG. Quod tempus conturbationis et miseriæ recolens, et in eo positus, audio vocem capitis pro me morituri, dicentis: Ad te, Domine, clamabo.
Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor.
10 Quæ utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam?§§Quæ utilitas in sanguine meo. ID. Necessitatem ostendit per quam non sinit eum descendere in corruptionem. Dum descendo in corruptionem. Si enim statim non resurgo, et corpus corrumpitur, nemini annuntiabo, nullum lucrabor. Confessio gemina est, nunquam sine ea simus: quando male est nobis in tribulationibus, confiteamur peccata nostra; quando bene est, in exsultatione justitiæ confiteamur laudem Deo.
11 Audivit Dominus, et misertus est mei; Dominus factus est adjutor meus.***Audivit Dominus. CASS. Quomodo eam accepit, scilicet dedicationem, pertractat. Dixit: Clamabo, deprecabor, sed me deprecantem exaudivit Dominus.
12 Convertisti planctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia:†††Conscidisti saccum meum. ID. Saccus vestis est aspera, in usum laboris vel tempore tristitiæ concessa, ut Ninivitis, id est, caro humana, quæ scissa est moriendo: et prodiit frumentum gloriosæ resurrectionis, vel divinitatis. Vel, pœna peccati, qua in resurrectione destructa, prolata est divinitas ante occulta: sicut quod saccus integer celat, scissus aperit. AUG. Saccus de capris vel hædis, mortalitas; quam de peccatoribus Christus traxit vel accepit; unde: Dum mihi molesti essent, induebar cilicio Psal. 34., ut quod intus erat, non viderent.
13 ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Domine Deus meus, in æternum confitebor tibi.]‡‡‡Non compungar. ID. Non moriar jam in finem. Domine Deus, in æternum confitebor tibi. Quid est: in æternum confitebor tibi? in æter num laudabo te.

*29:1 Psalmus cantici in dedic. AUG. Supra de consummatione tabernaculi tempore belli: hic autem est psalmus lætitiæ, quia domus dedicatur, id est, confirmatur, quæ in æterna pace manebit: corpore innovato non tantum Christi, sed etiam totius Ecclesiæ. Totus Christus loquitur in hoc psalmo, quia quædam capiti, quædam corpori, quædam utrique conveniunt. ID. Psalmus breviter de passione et resurrectione: ut passio non terreat quos spes resurrectionis lætificat. Domus David. CASS. Totus Christus sponsus, etc., usque ad secundum statum futurum quando in ea quiescitur. CASS. Primo agit de dedicatione sua: et jubet sanctos idem sperantes laudes dicere.

29:3 Domine, Deus meus, clamavi ad te, etc. AUG. Christus, etc., usque ad sed non in dedicatione.

29:4 In lacum. HIER. Id est, de lacu inferni, ubi animæ peccatorum sunt, ne, sicut illi, præceps caderem in mortem.

§29:5 Confitemini, etc. AUG. Quia ex bonitate et sanctitate sua, non nostra memor fuit nostri.

**29:6 Quoniam ira. ID. Id est, vindicta, qua vindicavit in nos primum peccatum, quod morte solvistis. Ad vesperum. ID. Quia ira, etc., usque ad id est, tempore gratiæ post tempus ante legem, et sub lege. HIER. Ad vesperum. Quia passo et sepulto Domino, Apostoli et mulieres in fletu et gemitu morabantur. Et ad matutinum lætitia. Quia mane venientes ad sepulcrum, gloriam resurrectionis ab Angelis acceperunt. Fletus. CASS. Demorabitur hominibus respicientibus ad vesperum, quo Adam declinavit, et a paradiso exivit: sed lætitia erit respicientibus ad matutinum, quo Christus surrexit.

††29:7 Ego autem. Quomodo ante dedicationem egerit et eam meruerit. AUG., CASS. Vespere facit. Sed ego, dum in paradiso esset mihi abundantia, dixi: Non movebor ab hoc bono, credens diabolo dicenti: Non morte morieris Gen. 3.. Sed, o Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem; quod est, non ex me bonus eram et fortis, sed ex te. Quod ut ostenderes: Avertisti faciem tuam, hoc est, foras misisti me de paradiso: jam vero hic positus clamabo ad te, etc.

‡‡29:8 Avertisti. CASS. Deus a Christo faciem, exponendo eum passioni et morti; et sic Christus turbatus est: Tristis est anima mea usque ad mortem. Matth. 16. Conturbatus. AUG. Quod tempus conturbationis et miseriæ recolens, et in eo positus, audio vocem capitis pro me morituri, dicentis: Ad te, Domine, clamabo.

§§29:10 Quæ utilitas in sanguine meo. ID. Necessitatem ostendit per quam non sinit eum descendere in corruptionem. Dum descendo in corruptionem. Si enim statim non resurgo, et corpus corrumpitur, nemini annuntiabo, nullum lucrabor. Confessio gemina est, nunquam sine ea simus: quando male est nobis in tribulationibus, confiteamur peccata nostra; quando bene est, in exsultatione justitiæ confiteamur laudem Deo.

***29:11 Audivit Dominus. CASS. Quomodo eam accepit, scilicet dedicationem, pertractat. Dixit: Clamabo, deprecabor, sed me deprecantem exaudivit Dominus.

†††29:12 Conscidisti saccum meum. ID. Saccus vestis est aspera, in usum laboris vel tempore tristitiæ concessa, ut Ninivitis, id est, caro humana, quæ scissa est moriendo: et prodiit frumentum gloriosæ resurrectionis, vel divinitatis. Vel, pœna peccati, qua in resurrectione destructa, prolata est divinitas ante occulta: sicut quod saccus integer celat, scissus aperit. AUG. Saccus de capris vel hædis, mortalitas; quam de peccatoribus Christus traxit vel accepit; unde: Dum mihi molesti essent, induebar cilicio Psal. 34., ut quod intus erat, non viderent.

‡‡‡29:13 Non compungar. ID. Non moriar jam in finem. Domine Deus, in æternum confitebor tibi. Quid est: in æternum confitebor tibi? in æter num laudabo te.