*33:1 Psalmus David. AUG. Loquitur Christus, et in eo Christianus: docet humilitatem, dum commendat corpus et sanguinem. Cum immutavit vultum Christus, id est, sacrificium, coram Judæis, qui regnum patris sui David sunt, juxta illud: Et dabit illi Dominus sedem David, Ecclesia est regnum Patris.
†33:2 Benedicam. CASS. Psalmus secundus per alphabetum imperfectum, etc., usque ad glorificatur cum ipso.
‡33:3 In Domino laudabitur anima mea. ID. Sua enim laus est prædicatio Domini sui, ut bonus famulus de bona fama Domini sui glorietur. Mansueti. Non docti, non jejunantes, quia sunt superbi: sed mansueti, quia temperantiam habent omnium rerum. Mansueti, non de sua intelligentia superbientes; non jugum Dei, indomitorum more, ferentes.
§33:4 Magnificate Dominum. Spiritualis gratia non vult sola facere quod multis proficit; unde vocat alios: Magnificate ut invitatos traheret, dicit, quæ inde bona sibi: Exquisivi Dominum. Ex omnibus. Non possunt particulatim dici quanta impetravit qui non aliud quam Deum quæsivit. Accedite. CASS. Jam particulatim de novo vultu admonet sanctos. Quasi, Magnificate: et si in primis in jucundum accedite. Vel, Magnificate, et quo ordine? ecce: Accedite per fidem. AUG. Accedite fide inhærendo, et duobus pedibus geminæ charitatis currendo. CASS. Præmissis laudibus, ad communionem hortatur. Non confundantur. AUG. Quidquid hic fiat justo, non erubescit, quia semper superior apud Deum: superbus vero in adversis erubescit, quia ad Deum non accessit.
**33:7 Pauper. CASS. Iste spiritualis hic est, quia accedit et illuminatur, nec erubescet; quia, quando clamat, liberatur ab omnibus angustiis sæculi in obitu, dum jam transit ad Deum.
††33:8 Immittet Angelum. Accedite, et sicut iste pauper clamavit et exauditus est, eodem modo immittet Angelum, etc. AUG. Immittet Angelum. Alii interpretes sic transtulerunt: Circumdat Angelus Domini in gyro timentes eum. Angelus de cœlo, vel homo, qui est minister voluntatis Dei. Mendosi codices habent. Immittet Angelum Dominus.
‡‡33:9 Gustate et videte. Hic aperte de sacramento quod ferebat manibus. Gustate carnem et sanguinem Christi. Suavis est Dominus. ID. Et dulcis: quia est vita sumenti, pellens omnes molestias in futuro, id est: Sperate per hoc vitam æternam. CASS. Et quia Deus est vita, caro quam sibi univit est vivificatrix.
§§33:10 Omnes sancti ejus. CASS. Nullus, licet bene meritus, ab hoc desistet, non securitatem præsumat. Quoniam. AUG. Pascebat Dominus contemnentem se, et deseret timentem. Promittit autem non superflua, sed necessaria. Non est inopia. Quia etiam in præsenti habent quantum exigit natura.
***33:11 Divites eguerunt et esurierunt. CASS. Quia fidem non habent. Esurierunt, quia corpore Domini non satiantur. Quid enim habent, qui Deum non habent? Vel, divites eguerunt, id est, carebunt summo bono, licet esuriant, id est, desiderent. Sed toto studio quærentes sine imminutione habebunt bonum, quod est omne bonum.
†††33:12 Venite, filii, audite me. Diapsalmus. Tractatis Ecclesiæ sacramentis, admonet eos qui extra sunt, qui prima rudimenta fidei capiunt, ne nomen timoris horreatur addit: Docebo vos, filios timorem Domini, ut rem utilem. CASS. Jam et incipientes monet a quibus abstineant.
‡‡‡33:13 Dies videre bonos. Quia omnes fatentur se velle.
§§§33:14 Prohibe. ID. Nota quod prius cohiberi linguam dicit, quoniam, cum loqui volumus, ante commovemus labia, quæ mox sequuntur linguæ motus. Prohibe qui vitam cupis. Ecce quomodo debeant timere.
*33:15 Diverte a malo. CASS. Hoc culpam vitat, etc., usque ad aliter in futuro non capietur.
†33:16 Oculi Domini, etc. ID. De retributionibus bonorum et malorum, ne in periculis justus aliqua dubietate mollescat. Oculi Domini. Nec ex infirmitate tua diffidas, quia oculi. In preces. ID. Celeritas audiendi, cum in ipsis auditor habitat.
‡33:17 Memoriam. AUG. Ut nec mentio, etc., usque ad quæ admiserunt.
§33:19 Juxta est Dominus. Liberavit: nam pronus est ad hoc, quia juxta est; vel, est allusio ad clamorem.
**33:20 Multæ tribulationes justorum. Sicut et in Novo Testamento, juxta est, et salvabit, quod necesse est, quia multæ tribulationes. CASS. Multæ; a diabolo, ab invidis hominibus, et a se. Liberabit. AUG. Non corporaliter, sed dando eis patientiam: vel, liberabit spiritualiter.
††33:21 Ossa. ID. Virtutes. Et unum, etc., ut nec patientia pereat.
‡‡33:22 Pessima. ID. Non modo mala, etsi in divitiis, et odoribus, et lamentis hominum finiatur, tamen pessima est, quia in peccatis ad infernum trahit. Qui oderunt. Quorum? Non omnium, quia peccatores; sed eorum qui oderunt justum, qui justificat, id est, Christum, per quem qui non reconciliatur perit: sed redimet animas, secundum quas est mors pessima.