55
In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.*In finem, etc. AUG. Populus, qui a sanctis longe fit in tituli inscriptione: cui contradicit tam Judæus, quam omnis qui non vult habere regem Christum; et ipsi, qui tribulant Ecclesiam: contra quos hic psalmus confirmat Ecclesiam. In tituli inscriptione ipsi David cum tenerent eum. Tituli inscriptio, etc., usque ad persecutores qui Ecclesiam, sicut uvas, calcant. Allophyli. Idem quod populus qui a sanctis longe factus est. Geth, id est, in torculari. Legitur David, etc., usque ad sed, cum premitur, sterilis non est.
[Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo; tota die impugnans, tribulavit me.Miserere mei, Deus. CASS. Orat Ecclesia, summatim tangens tribulationes, in quibus per spem Dei finit se non timere, id est, in fine primæ partis dicit se non timere. Impugnans tribulavit me, etc. AUG. Homo visibiliter: diabolus invisibiliter, unde periculosior est tribulatio.
Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me.
Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo.Ab altitudine. CASS. Altitudo diei, mundus, ubi superbiæ tumor: ut gravior sit tribulatio, dicit se a superbis conculcari. AUG. Ab altitudine. Alia littera, etc., usque ad non ait: Non timebo, sed, sperabo in te. Diei Dies, Christus est, cujus duodecim horæ, duodecim sunt Apostoli: unde ipse ait: Nonne duodecim horæ sunt diei? Hujus diei altitudinem inimici non possunt attingere, unde in passione Christi: Tenebræ factæ sunt.
In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro.
Tota die verba mea execrabantur; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.§Tota die, etc. CASS. Enumerat mala, quæ sustinendo fit et inimicorum conversio, unde et per spem Dei dicit se non timere, sicut prius fecerat.
Inhabitabunt, et abscondent; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,**Inhabitabunt. AUG. Vel, aliqui ex his qui longe a sanctis, etc., usque ad si enim falsa dicunt de te, cœlum non auferunt, nec isti nocent.
pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes.††Pro nihil. Ibid. Quia nullus inde tibi labor, quasi nihil inde tibi sit, quia, etsi desperati, tamen verbo curas; vel pro nullis eorum meritis, sed gratis per pietatem. In ira populos confringes, dum per flagella Dei resipiscunt, vel dum iram Dei prævident. In ira populos confringes. Quia terres tribulationibus, etc., usque ad et ira consumptionis, qua mali puniuntur ad peremptionem.
Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua:‡‡Deus, vitam meam annuntiavi tibi. Triplex vita hominis: naturæ, qua vivimus et spiramus; gratiæ, qua in Christo vivimus; peccati, quæ in vitiis agitur. Duæ sunt a Deo, quia bonæ, vita scilicet naturæ, et vita gratiæ: tertia est ab homine, quia mala. Has omnes Deo annuntiare debemus. CASS. Deus, vitam. Confringes, et ego ad institutionem eorum vitam meam ante, quæ semper mala. Vitam Deo nuntiat, qui peccatum confitetur: non Deum docens, sed se damnans, ut solvatur. Posuisti lacrymas, etc. AUG. Piæ lacrymæ, quæ pro inimicis rogant: et ideo acceptæ Deo, sicut ipse promisit.
10 tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.§§In quacunque die, etc. CASS. Sive in pueritia, sive in media ætate, sive in fine vitæ. Mira clementia, quæ quodlibet tempus conversionis nostræ exspectat, et quandocunque rogatur, indulget! Deus meus es, tu. AUG. Etsi omnium, meus proprie, qui mihi subvenis, quem colo et amo. Alii alieni sunt.
11 In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo.***In Deo laudabo verbum. Ibid. Verbum, id est, doctrinam et sermonem; quidquid loquar, laudabo in Domino, id est, ei attribuam: et si quid urget speravi, et ideo non timebo. AUG., HIER. Vel, in Deo Patre Verbum, id est Filium, quia quidquid de Patre, et Filio dicitur secundum substantiam, et de Spiritu sancto. Hoc de potentia Verbi dicitur, qua est æternum et consubstantiale Patri, et postea de humanitate, subdit: In Domino, id est, in Christo, qui Verbum caro factum est. Laudabo sermonem, etc., id est, prædicationes, quibus regulam vivendi et salutem mundo dedit. Hæc duo prædicat iste, potentiam verbi, et humanitatem Christi. In Deo laudabo. Vel ita, ut Trinitas naturæ personaliter per tria verba, quæ ponit. In Deo Patre laudabo Verbum, id est, Filium; In Domino, id est, in Spiritu sancto laudabo sermonem, id est, Filium.
12 In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi:†††In me sunt. Intus, quæ a nobis nunquam recedunt; Vota laudationis quæ in æternitate reddentur. CASS. In me sunt. Ecclesia jam de malis sæculi libera in futura beatitudine, vel etiam hic, laudem Dei cantaturam se dicit.
13 quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.]‡‡‡Quoniam eripuisti. CASS. Vel de futuro potest accipi sic, etc., usque ad ubi etiam perfecte Deo placet, unde addit: Ut placeam, etc.

*55:1 In finem, etc. AUG. Populus, qui a sanctis longe fit in tituli inscriptione: cui contradicit tam Judæus, quam omnis qui non vult habere regem Christum; et ipsi, qui tribulant Ecclesiam: contra quos hic psalmus confirmat Ecclesiam. In tituli inscriptione ipsi David cum tenerent eum. Tituli inscriptio, etc., usque ad persecutores qui Ecclesiam, sicut uvas, calcant. Allophyli. Idem quod populus qui a sanctis longe factus est. Geth, id est, in torculari. Legitur David, etc., usque ad sed, cum premitur, sterilis non est.

55:2 Miserere mei, Deus. CASS. Orat Ecclesia, summatim tangens tribulationes, in quibus per spem Dei finit se non timere, id est, in fine primæ partis dicit se non timere. Impugnans tribulavit me, etc. AUG. Homo visibiliter: diabolus invisibiliter, unde periculosior est tribulatio.

55:4 Ab altitudine. CASS. Altitudo diei, mundus, ubi superbiæ tumor: ut gravior sit tribulatio, dicit se a superbis conculcari. AUG. Ab altitudine. Alia littera, etc., usque ad non ait: Non timebo, sed, sperabo in te. Diei Dies, Christus est, cujus duodecim horæ, duodecim sunt Apostoli: unde ipse ait: Nonne duodecim horæ sunt diei? Hujus diei altitudinem inimici non possunt attingere, unde in passione Christi: Tenebræ factæ sunt.

§55:6 Tota die, etc. CASS. Enumerat mala, quæ sustinendo fit et inimicorum conversio, unde et per spem Dei dicit se non timere, sicut prius fecerat.

**55:7 Inhabitabunt. AUG. Vel, aliqui ex his qui longe a sanctis, etc., usque ad si enim falsa dicunt de te, cœlum non auferunt, nec isti nocent.

††55:8 Pro nihil. Ibid. Quia nullus inde tibi labor, quasi nihil inde tibi sit, quia, etsi desperati, tamen verbo curas; vel pro nullis eorum meritis, sed gratis per pietatem. In ira populos confringes, dum per flagella Dei resipiscunt, vel dum iram Dei prævident. In ira populos confringes. Quia terres tribulationibus, etc., usque ad et ira consumptionis, qua mali puniuntur ad peremptionem.

‡‡55:9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi. Triplex vita hominis: naturæ, qua vivimus et spiramus; gratiæ, qua in Christo vivimus; peccati, quæ in vitiis agitur. Duæ sunt a Deo, quia bonæ, vita scilicet naturæ, et vita gratiæ: tertia est ab homine, quia mala. Has omnes Deo annuntiare debemus. CASS. Deus, vitam. Confringes, et ego ad institutionem eorum vitam meam ante, quæ semper mala. Vitam Deo nuntiat, qui peccatum confitetur: non Deum docens, sed se damnans, ut solvatur. Posuisti lacrymas, etc. AUG. Piæ lacrymæ, quæ pro inimicis rogant: et ideo acceptæ Deo, sicut ipse promisit.

§§55:10 In quacunque die, etc. CASS. Sive in pueritia, sive in media ætate, sive in fine vitæ. Mira clementia, quæ quodlibet tempus conversionis nostræ exspectat, et quandocunque rogatur, indulget! Deus meus es, tu. AUG. Etsi omnium, meus proprie, qui mihi subvenis, quem colo et amo. Alii alieni sunt.

***55:11 In Deo laudabo verbum. Ibid. Verbum, id est, doctrinam et sermonem; quidquid loquar, laudabo in Domino, id est, ei attribuam: et si quid urget speravi, et ideo non timebo. AUG., HIER. Vel, in Deo Patre Verbum, id est Filium, quia quidquid de Patre, et Filio dicitur secundum substantiam, et de Spiritu sancto. Hoc de potentia Verbi dicitur, qua est æternum et consubstantiale Patri, et postea de humanitate, subdit: In Domino, id est, in Christo, qui Verbum caro factum est. Laudabo sermonem, etc., id est, prædicationes, quibus regulam vivendi et salutem mundo dedit. Hæc duo prædicat iste, potentiam verbi, et humanitatem Christi. In Deo laudabo. Vel ita, ut Trinitas naturæ personaliter per tria verba, quæ ponit. In Deo Patre laudabo Verbum, id est, Filium; In Domino, id est, in Spiritu sancto laudabo sermonem, id est, Filium.

†††55:12 In me sunt. Intus, quæ a nobis nunquam recedunt; Vota laudationis quæ in æternitate reddentur. CASS. In me sunt. Ecclesia jam de malis sæculi libera in futura beatitudine, vel etiam hic, laudem Dei cantaturam se dicit.

‡‡‡55:13 Quoniam eripuisti. CASS. Vel de futuro potest accipi sic, etc., usque ad ubi etiam perfecte Deo placet, unde addit: Ut placeam, etc.