69
In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.*In rememoratione. CAS. Memoria duobus modis, etc., usque ad et spem resurrectionis assumunt. AUG. Vox tribulatorum pro Christo, etc., usque ad primo petentes se adjuvari, malos erubescere.
[Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina.Deus in adjutorium. Monet ut in Deo, non in nobis, gloriemur. CAS. Hic omnis petitio affirmatio est, unde non sunt timendæ tribulationes. Hic versiculus ante omnes horas in initio prædicitur, quia, cum orare solemus, maxime tentare nititur diabolus, ut muscæ morientes perdant suavitatem unguenti.
Confundantur, et revereantur, qui quærunt animam meam.Confundantur. CAS. Confundi, est de perversitate turbari. Revereantur, ne proles a justitia pœna sequatur. Qui quærunt, etc. AUG. Diversa sunt tempora in Ecclesia: primo, fuit impetus persequentium, unde, qui quærunt; modo, remansit malevolentia cogitantium, unde, qui volunt. ID.
Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala; avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge !§Avertantur. ID. Duo genera sunt persequentium, etc., usque ad exit integer, qui neutro capitur.
Exsultent et lætentur in te omnes qui quærunt te; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.**Exsultent et lætentur in te omnes. CAS. Monet lætari bonos, quos egenos Deus adjuvat et liberat. Semper. Quia non unquam debet cessare a laude ejus. Magnificetur Deus. CAS. Nostro more dictum, ubi quis laudibus crescit; quod non Deus, sed nos laudando proficimus.
Ego vero egenus et pauper sum; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris.]††Ego vero egenus. CAS. Quod hortor, facio, etc., usque ad ubi est dives, semper ambit, desiderat et accipit. Ne moreris. ID. Tardum videtur, quod magno desiderio quæritur. AUG. Ne mihi tardius videatur, quod venturus es, quod fit per patientiam; qua qui caret, tardum ei videtur, et deflectitur ab eo: ut uxor Lot, quæ fit statua salis, ut te condiat: exemplo enim tibi est ne retro aspicias.

*69:1 In rememoratione. CAS. Memoria duobus modis, etc., usque ad et spem resurrectionis assumunt. AUG. Vox tribulatorum pro Christo, etc., usque ad primo petentes se adjuvari, malos erubescere.

69:2 Deus in adjutorium. Monet ut in Deo, non in nobis, gloriemur. CAS. Hic omnis petitio affirmatio est, unde non sunt timendæ tribulationes. Hic versiculus ante omnes horas in initio prædicitur, quia, cum orare solemus, maxime tentare nititur diabolus, ut muscæ morientes perdant suavitatem unguenti.

69:3 Confundantur. CAS. Confundi, est de perversitate turbari. Revereantur, ne proles a justitia pœna sequatur. Qui quærunt, etc. AUG. Diversa sunt tempora in Ecclesia: primo, fuit impetus persequentium, unde, qui quærunt; modo, remansit malevolentia cogitantium, unde, qui volunt. ID.

§69:4 Avertantur. ID. Duo genera sunt persequentium, etc., usque ad exit integer, qui neutro capitur.

**69:5 Exsultent et lætentur in te omnes. CAS. Monet lætari bonos, quos egenos Deus adjuvat et liberat. Semper. Quia non unquam debet cessare a laude ejus. Magnificetur Deus. CAS. Nostro more dictum, ubi quis laudibus crescit; quod non Deus, sed nos laudando proficimus.

††69:6 Ego vero egenus. CAS. Quod hortor, facio, etc., usque ad ubi est dives, semper ambit, desiderat et accipit. Ne moreris. ID. Tardum videtur, quod magno desiderio quæritur. AUG. Ne mihi tardius videatur, quod venturus es, quod fit per patientiam; qua qui caret, tardum ei videtur, et deflectitur ab eo: ut uxor Lot, quæ fit statua salis, ut te condiat: exemplo enim tibi est ne retro aspicias.