74
In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.*In finem, ne corrumpas, etc. AUG. Monet hic psalmus, etc., usque ad ut Judæi credant, non corrumpant fidem.
[Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua.Confitebimur tibi, Deus. AUG. Certus ergo de præmissis incipit: Confitebimur. Repetitio affirmatio est, ne pœniteat te esse confessum: unde et Dominus congeminat. Amen, amen. Fiat, fiat. Et Joseph de somno Pharaonis, qui vidit septem spicas, et totidem steriles. Et septem boves pingues et totidem macilentas. CAS. Repetitio confirmatio est ad significationem veritatis. Sufficeret unum ad significationem firmitatis, accessit alterum. Confiteri peccata vel semel terreno judici mortem inducit, sed Deo frequens confessio vitam? Inde invocatio, post narratio; unde sequitur: Narrabimus. Invocabimus nomen tuum. ID. Post confessionem potest invocari Deus, in hominem sic mundatum: et sicut per confessionem evacuatur a malis, sic per invocationem impletur bonis. Narrabimus mirabilia tua, etc. CAS. Terretur superbus judicio, etc., usque ad in cujus persona subditur:
Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.Cum accepero tempus, secundum hominem accipit, quod ipse Deus dat, id est, potestatem judicium faciendi. Justitias. Judicandi igitur ante precentur absolvi.
Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas ejus.§Liquefacta est terra. CAS. Ostendit omnes inexcusabiles in judicio, per hoc, quod præmisit Apostolos et Prophetas. Terra et omnes. AUG. Prius firma, in diversas diffluit concupiscentias. Vel, terra prius vitiis constricta, flante Spiritu sancto, liquefacta est, ut germina virtutum emitteret.
Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu:**Inique agere. AUG. Malum est peccare; pejus est perseverare, perniciosus defendendo se, in Deum culpam refundere. Nolite exaltare cornu. CAS. Maximum est vitium excusationis, quasi cornu erigit qui peccata sua per alios nititur excusare, ut per diabolorum persuasiones, vel per necessitatem stellarum.
nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.††Loqui. Ut qui non sua culpa, sed necessitate stellarum, dicunt se peccasse, ut Deo, non sibi imputetur. Vel, qui sciunt peccata sua, sed impunitatem sibi promittunt.
Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus:‡‡Quia neque ab oriente. CAS. Cur hæc? quia judex talis est, qui vitari non potest: quia ubique est; Deus enim est. AUG. De nullo loco divisim judicat, qui ubique præsens est ut Deus. CAS.Mystice. Oriens, quibus sol justitiæ oritur, etc., usque ad quia Deus præsens et cognitor est.
quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat:
quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen fæx ejus non est exinanita: bibent omnes peccatores terræ.§§Quia calix. AUG. Calix, lex et omnis Scriptura, etc., usque ad quod ante, et hunc exaltat. CAS. Calix, lex; vinum merum, mysterium cœleste, etc., usque ad non solum Judæi.
10 Ego autem annuntiabo in sæculum; cantabo Deo Jacob:***Ego autem annuntiabo in sæculum: cantabo Deo Jacob. CAS. Omnes bibent, sed seorsum: ego, id est Christus, cum corpore, annuntiabo in sæculum quandiu sæculum erit.
11 et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.]†††Cornua justi, id est, munera Christi, quæ sunt sublimitas justi.

*74:1 In finem, ne corrumpas, etc. AUG. Monet hic psalmus, etc., usque ad ut Judæi credant, non corrumpant fidem.

74:2 Confitebimur tibi, Deus. AUG. Certus ergo de præmissis incipit: Confitebimur. Repetitio affirmatio est, ne pœniteat te esse confessum: unde et Dominus congeminat. Amen, amen. Fiat, fiat. Et Joseph de somno Pharaonis, qui vidit septem spicas, et totidem steriles. Et septem boves pingues et totidem macilentas. CAS. Repetitio confirmatio est ad significationem veritatis. Sufficeret unum ad significationem firmitatis, accessit alterum. Confiteri peccata vel semel terreno judici mortem inducit, sed Deo frequens confessio vitam? Inde invocatio, post narratio; unde sequitur: Narrabimus. Invocabimus nomen tuum. ID. Post confessionem potest invocari Deus, in hominem sic mundatum: et sicut per confessionem evacuatur a malis, sic per invocationem impletur bonis. Narrabimus mirabilia tua, etc. CAS. Terretur superbus judicio, etc., usque ad in cujus persona subditur:

74:3 Cum accepero tempus, secundum hominem accipit, quod ipse Deus dat, id est, potestatem judicium faciendi. Justitias. Judicandi igitur ante precentur absolvi.

§74:4 Liquefacta est terra. CAS. Ostendit omnes inexcusabiles in judicio, per hoc, quod præmisit Apostolos et Prophetas. Terra et omnes. AUG. Prius firma, in diversas diffluit concupiscentias. Vel, terra prius vitiis constricta, flante Spiritu sancto, liquefacta est, ut germina virtutum emitteret.

**74:5 Inique agere. AUG. Malum est peccare; pejus est perseverare, perniciosus defendendo se, in Deum culpam refundere. Nolite exaltare cornu. CAS. Maximum est vitium excusationis, quasi cornu erigit qui peccata sua per alios nititur excusare, ut per diabolorum persuasiones, vel per necessitatem stellarum.

††74:6 Loqui. Ut qui non sua culpa, sed necessitate stellarum, dicunt se peccasse, ut Deo, non sibi imputetur. Vel, qui sciunt peccata sua, sed impunitatem sibi promittunt.

‡‡74:7 Quia neque ab oriente. CAS. Cur hæc? quia judex talis est, qui vitari non potest: quia ubique est; Deus enim est. AUG. De nullo loco divisim judicat, qui ubique præsens est ut Deus. CAS.Mystice. Oriens, quibus sol justitiæ oritur, etc., usque ad quia Deus præsens et cognitor est.

§§74:9 Quia calix. AUG. Calix, lex et omnis Scriptura, etc., usque ad quod ante, et hunc exaltat. CAS. Calix, lex; vinum merum, mysterium cœleste, etc., usque ad non solum Judæi.

***74:10 Ego autem annuntiabo in sæculum: cantabo Deo Jacob. CAS. Omnes bibent, sed seorsum: ego, id est Christus, cum corpore, annuntiabo in sæculum quandiu sæculum erit.

†††74:11 Cornua justi, id est, munera Christi, quæ sunt sublimitas justi.