77
Intellectus Asaph. [Attendite, popule meus, legem meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei.*Intellectus. AUG. Quia hæc narrata, etc., usque ad quæ aperta videntur, parabolæ sunt et ænigmata. Attendite. CAS. Primo ipse Dominus loquitur, ut reverentia crescat. Popule meus, qui mihi obedis. Os Dei est Asaph, qui inferius locutus est ista: Quanta audivimus ab initio. Veteris Testamenti: vel, fidelis Synagoga malis exprobrat.
Aperiam in parabolis os meum; loquar propositiones ab initio.In parabolis. AUG. Parabolæ, rerum similitudines. Propositiones. Quæ Græce problemata, quæstiones aliquid solvendum habentes.
Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis.Quanta. CAS. Summatim dicit, quæ Judæis Deus fecit: tamen ingratis sibi, et sic, si non eis, prodest tamen filiis, ne fiant sicut patres. AUG. Prius Deus in homine locutus est, jam homo ipse: Quanta audivimus. Illud prædictum dixit Deus ex se, ne contemnatur ejus locutio.
Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera, narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus quæ fecit.
Et suscitavit testimonium in Jacob, et legem posuit in Israël, quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis:§Et suscitavit, etc. AUG. Hoc testimonium. Initium, unde supra: Loquar propositiones ab initio. Initium est Vetus Testamentum, finis Novum. Ibi timor, qui est initium: sed hic Christus, finis legis ad justitiam omni credenti Rom. 10., qui dat spiritum, unde: Charitas, quæ pellit timorem I Joan. 4.. Hujus Novi Testamenti testimonium dicitur vetus lex, quia habet testimonium a lege et Prophetis: unde tabernaculum testimonii dicebatur illud, quod tot mystica figurabat: Testimonium ergo dicitur Vetus Testamentum in quantum probat et testatur, lex in quantum jubet. CASS., REM. Suscitavit quasi mortuum in Adam testimonium, id est, legem, vel, dum describitur, suscitatur, prius ignorantia sopitum. Testimonium in Jacob, hoc forsan est, quod Jacob cum angelo luctatus, tacto femore claudicavit: quod significat Judæos partim fide constare, partim a salute discedere: et ita hujus rei testimonium fuit, quod Jacob accidit. Ecce parabola. Filiis suis. Et sunt iidem filii generatio altera, scilicet populus gratiæ.
ut cognoscat generatio altera: filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis,**Generatio altera. Per generationes transmissa sunt mandata Dei, ne quis putet uni data.
ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant:††Ut ponant. Hæc est utilitas paternæ prædicationis. Exquirant. AUG. Qui dicti sunt supra cognovisse, modo exquirant, ut sperantes in Deo, adjuventur ad implendum ab eo.
ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans; generatio quæ non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus.‡‡Prava. CAS. Quæ veritatem non recipit, et ideo distorta, exasperans super omnes acerbitates, ut in Salvatorem armarentur. Unde per Ezechielem dicit Dominus: Vade et dic domui exasperanti Ezech. 2.. Non direxit cor suum. ID. Distortum cor habet qui prave intellecta non corrigit, et quæ natura docet, non perficit: Non est creditus cum Deo spiritus ejus Joan. 1., id est, et si ratio bene suasit, ei acquievit. Non est creditus. AUG. Quando cum spiritu Dei operante spiritus hominis cooperatur, fit quod Deus jubet: et hoc non est nisi credendo in eum, qui justificat impium, quam fidem non habet generatio prava et amaricans. ID. Expressius multo dicit, etc., usque ad illa autem generatio, etsi credidit Deo, non tamen in Deum.
Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli.§§Mittentes arcum. AUG. Figurate dicit, etc., usque ad David fratribus, sic populo Judæorum populus Christianus. Vel, Filii Ephrem. ID. Intendentes et mittentes arcum, id est, arcu aliquid mittentes. Vel, intendentes arcum, et mittentes sagittas, id est, promittentes servare legem, aperte dicentes: Omnia, quæcunque dixerit nobis Dominus, faciemus et audiemus Exod. 24.. Conversi sunt et defecerunt in die belli, id est, tentationis; unde Osee propheta ait: Ephraim factus est facti columba insipiens, non habens cor Ose. 7., quia promissionem obedientiæ non auditio, sed tentatio probat. Beneficiorum. EUTHYM. Beneficiorum, quæ contulit in populum Isræl, veluti, quod duxerit eos per mare Rubrum immadidos. Mirabilium autem dicit, quia Ægyptiorum flumina in sanguinem mutaverat. Quod vero ait Deum eis hæc ostendisse, non ideo dicit, quasi ipsi ea propriis viderint oculis, sed quia ita a suis acceperunt majoribus.
10 Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare.
11 Et obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus quæ ostendit eis.
12 Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Ægypti, in campo Taneos.***Coram patribus, etc. CAS. Incipit narrare jam, quæ ab eductione de Ægypto fecit eis: nec tamen destiterunt a murmure et a tentatione. AUG. Coram patribus. Qui sunt patres, etc., usque ad accedente ligno crucis quasi virga Moysi. In terra Ægypti. ID. Ut omnem dubitationem tollat, et provinciam dicit, et locum factorum. Sic Christus in terra positus coram patribus novit, humile mandatum docuit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Joan. 7.
13 Interrupit mare, et perduxit eos, et statuit aquas quasi in utre:
14 et deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis.†††In nube. HIER. et CASS. Hoc futurum judicabant. Dies, Christus est, tamen nube carnis celatur perfidis; et sicut illis nubes contra æstum solis, sic nobis Christus per incarnationem dat refrigerium contra æstum vitiorum. Tota nocte, toto tempore vitæ. In illuminatione ignis. Christianos in hoc sæculo nominis sui claritate custodit ignis Spiritus sancti.
15 Interrupit petram in eremo, et adaquavit eos velut in abysso multa.‡‡‡Petram. CASS. In eremo. Prius aqua maris quasi petra, modo petra fons. In eremo, ubi necesse ut gratius sit munus. Adaquavit. Quasi pecora, non homines, quia non egerunt gratias.
16 Et eduxit aquam de petra, et deduxit tamquam flumina aquas.§§§Tanquam. CASS. Aqua, quæ de Christo prodit, nulla imminutione deficit, sed fit fons aquæ salientis in vitam æternam.
17 Et apposuerunt adhuc peccare ei; in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.*Adhuc peccare. CASS. Adjecerunt, ut inter tot beneficia non crederent: quod ut maximum intelligeretur peccatum, cum Dominus dixit in Evangelio: Spiritus arguet mundum de peccato, exponendo subjunxit: De peccato quidem, quia non credunt in me Joann. 4, 16.. Sicut ergo peccatum dicit ibi, non credere, et hic peccare dicit, non credere. In iram. ID. Non credentes Deum posse difficilia sibi facere, quod gravissimum est apud Deum, sic et nos abluti per baptismum provocamus Deum ad iram. In inaquoso. AUG. Vel, in alia eremo ad litteram, vel potius in se, quia licet pleni utres aquæ de petra, aridæ tamen mentes fuerunt.
18 Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis.
19 Et male locuti sunt de Deo; dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?Mensam. CASS. Mystice, refectionem sapientiæ, vel corpus Christi.
20 quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo?
21 Ideo audivit Dominus et distulit; et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israël:Ideo audivit. CASS. Quod dilata vindicta, dedit prius quod petebant, ne videretur non posse. Distulit. AUG. Pœnam; dans prius quod, licet tentando, petebat, ne videretur non posse: et postquam dedit, ignis, id est ira, ascendit in Isræl. Et hoc est quod prius dixit: Ignis accensus est in Jacob.
22 quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari ejus.
23 Et mandavit nubibus desuper, et januas cæli aperuit.§Et mandavit. Utrumque breviter positum, scilicet quod audivit, quod ira ascendit; aperte hic incipit narrare. Et prius quomodo audivit exsequitur, postea in sequenti parte quomodo vindicavit. Et januas cœli. CASS. Januæ, ipsi prædicatores, quibus intratur in cœlum; vel Scripturæ. Aperuit. Quia dedit spiritum suis, ut intelligerent Scripturas.
24 Et pluit illis manna ad manducandum, et panem cæli dedit eis.**Manna ad manducandum. AUG. Significat panem qui de cœlo descendit, qui est cibus angelorum: quem, ut manducaret homo, Verbum caro factum Joan. 1., qui per nubes evangelicas pluitur toti mundo, et apertis eorum cordibus, quasi cœlestibus januis, credenti Ecclesiæ prædicatur, non tentati Synagogæ. CASS. Manna, quid est hoc? quia hic cibus admirando requiritur, et esse corpus Christi scitur. Panis cœli. ID. Non aliter, quam Christus, de quo cœlestes, id est angeli, reficiuntur ejus contemplatione; et hunc panem, id est verbum, quo grandi cibo pascuntur angeli, per carnem factum lac, edit homo.
25 Panem angelorum manducavit homo; cibaria misit eis in abundantia.
26 Transtulit austrum de cælo, et induxit in virtute sua africum.††Africum. Quia ibi sunt coturnices.
27 Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata.‡‡Et pluit super eos, etc. AUG. Sic et parvulam fidem, etc., usque ad unde: Si terrena dixi vobis, et non creditis mihi, quomodo si dico vobis cœlestia? etc. Joan. 3. Sicut pulverem. CASS. Pulvis hic significat intelligentiæ subtilitatem, quæ ad superna conscendit. Arena, innumeram prudentiæ copiam salis sapore conditam. Volatilia pennata. Cœlestia desideria, quibus anima pasta pinguescit: hæc intra septa Ecclesiæ possumus accipere, unde subdit:
28 Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum.§§Et ceciderunt in medio castrorum. AUG. Significans per hoc quod sponte veniunt venti ad homines, et portant eis verba divinitus missa, ut in suis sedibus, et circa tabernacula audiant: quia in omnem terram exivit sonus eorum.
29 Et manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis:***Et manducaverunt. Convicti sunt, qui hoc Deo impossibile putaverunt.
30 non sunt fraudati a desiderio suo. Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum,†††Adhuc escæ eorum, etc., et ira Dei, etc. CASS. De vindictis, et simulatis reversionibus eorum, timore pœnarum: et tamen sententia Dei per misericordiam temperata. Escæ. ID. Manna, coturnices. Electos Isræl impedivit. AUG. Id est, impedivit ne illis prodessent, quibus paterno affectu consulere cupiebant. Vel potius, compedivit ut cum eis molestias sustinerent electi ad exemplum, non justitiæ tantum, sed et patientiæ. Impedivit. ID. Murmure eorum, ut Moyses, qui dixit: Nunquid poterimus de petra aquam vobis ejicere? Num. 20.
31 et ira Dei ascendit super eos: et occidit pingues eorum, et electos Israël impedivit.
32 In omnibus his peccaverunt adhuc, et non crediderunt in mirabilibus ejus.‡‡‡In omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt in mirabilibus ejus. Correcti post hæc omnia graviora sunt peccata, quæ semper accrescunt.
33 Et defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione.§§§Et defecerunt, etc. AUG. Cum possent, credendo, dies in veritate sine defectu habere. In vanitate dies eorum et anni eorum. CASS. A similitudine illius qui in ortu moritur, in vanum est natus. Cum festinatione. AUG. Et quæ prolixior videtur, vita cito præterit.
34 Cum occideret eos, quærebant eum et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum.*Quærebant eum. CASS. et AUG. Non occisi, sed relicti. Sed sic loquitur, quia unus populus sunt, quasi de uno corpore. Diluculo veniebant ad eum, etc. CASS. Sedulo, vel ante lucem; unde: Vanum est vobis ante lucem surgere. Pius in luce, impius ante lucem rogat. Quærebant. Revertebantur, veniebant. AUG. Hæc omnia, propter temporalia bona acquirenda, et vitanda mala: et ita non Deus, sed illa colebantur.
35 Et rememorati sunt quia Deus adjutor est eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est.
36 Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei;
37 cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus.Nec fideles habiti sunt in testamento, etc. CASS. Qui vere credit, opera facit: unde fides dicitur quod fiant dicta; unde dicit: Nec fideles in præceptis.
38 Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam.Ipse autem est misericors et propitius fiet. AUG. Hic mali impunitatem sibi promittunt, sed misericordia est etiam malis, verum ante judicium, quia facit solem oriri super bonos et malos. Sic et illi genti pepercit, ne penitus eradicaret, sed manet in successione posterorum, sicut Cain signo accepto, ne quis eum occideret. Peccatis eorum, etc. AUG. Populi, qui idem est in successione filiorum; ut et post abstulit eos de Ægypto, et induxit eos in montem sanctificationis Gen. 4., cum non eos, nisi in successione. Sic et hic cum dicitur: propitius fiet peccatis eorum, intelligimus etiam impletum esse quod dicitur ab Apostolo: Reliquiæ salvæ fient Rom. 9., quæ credent in Christum, quod hic prævidit, cum subdit: Et non dispersit eos. Et abundavit ut averteret, etc., quia: Non omnem iram accendit, etc. Id est, non punivit eos quantum digni erant: quia et illud remisit, quod Filium occiderunt.
39 Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens.§Spiritus vadens et non revertens, etc. Ideo per gratiam revocat, quia per se redire non possunt: unde in Proverbiis in via iniquitatis dicitur: Omnes qui ambulant in ea non revertentur Prov. 2., scilicet per se, sed per gratiam revocabuntur. Hæc est ovis errabunda, quæ humeris pii pastoris reducta est ad gregem.
40 Quoties exacerbaverunt eum in deserto; in iram concitaverunt eum in inaquoso?**Quoties. CASS. Dicturus plagas Ægypti, propter eos factas, comparando mala eorum beneficiis Dei, dicit eos oblitos, et tentasse Deum. AUG. Quia caro vel spiritus vadens, quoties ergo? quasi multoties exacerbaverunt eum.
41 Et conversi sunt, et tentaverunt Deum, et sanctum Israël exacerbaverunt.††Et conversi sunt, etc. AUG. Repetit eorum infidelitatem, ut memoret quas plagas intulit Deus Ægyptiis propter eos, unde deberent esse non ingrati.
42 Non sunt recordati manus ejus, die qua redemit eos de manu tribulantis:‡‡De manu tribulationis. CASS. Tribulatio solet esse in memoria, sed non eis. Pulchre opponit manum Dei manui Pharaonis, dicens: Manus ejus et de manu tribu; quæ multum differunt. AUG. et CASS. Mysticationes ab hoc loco.
43 sicut posuit in Ægypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos;
44 et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent.§§Et convertit, etc. Misit in eos iram, etc. Hic incipit exponere plagas propter Judæorum liberationem in Ægypto factas, et ponit decem plagas, sicut in Exodo decem. Ponuntur aliqua tamen hic, quæ non in Exodo, quæ non interpretari, nisi figurate possumus, ubi et quæ facta fuerunt parabolæ dicuntur, sicut sæpe solet non seriem historiæ sequi: sed alia addere, vel quædam mutare pro significatione. Aqua ergo in sanguinem, significat de rerum causis carnaliter sentire. Cynomia. Canini mores sunt. Rana. Loquax vanitas.
45 Misit in eos cœnomyiam, et comedit eos, et ranam, et disperdidit eos;
46 et dedit ærugini fructus eorum, et labores eorum locustæ;***Ærugo. Quam alii rubiginem interpretantur, nocet occulte, quæ comparatur vitio quod difficile apparet, ut est multum fidere de se. Aura enim noxia hoc in fructibus operatur latenter: sic in moribus occulta superbia, cum putat se aliquid esse qui nihil est. Locusta. Malitia ore lædens, infideli scilicet testimonio. Grando. Est iniquitas res alienas auferens; unde furta, rapinæ, prædæ. Plus autem vitio suo vastatur ipse vastator. Pruina. Vitium quo charitas proximi stultitiæ tenebris quasi nocturno frigore congelascit.
47 et occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina;
48 et tradidit grandini jumenta eorum, et possessionem eorum igni;†††Ignis. Qui non in Exodo nisi cum grandine in fulguribus, ut fructus læderet, accipitur: qui tamen non legitur possessiones incendisse, significat immanitatem iracundiæ, qua et homicidium fit. Morte pecorum, pudicitiæ damnum signatur. Concupiscentia, qua fœtus oritur, communis est nobis cum pecoribus: hanc habere domitam et ordinatam, pudicitiæ virtus est. Mors primitivorum. Amissio est justitiæ qua quisque humano generi socialis est. Decem plagis percussi sunt Ægyptii contra decem præcepta scripta in tabulis. Et hic decem plagæ, licet non in eo ordine ponantur, sed pro tribus quæ in Exodo, id est cyniphes, ulcera, tenebræ quæ non hic. Aliæ tres sunt hic, quæ non ibi, rubigo, pruina, et ignis. Talia enim pro congrua intelligentia frequenter variantur. Signa. CASS. Sunt duris cordibus, quasi characteris impressa vestigia. Prodigia, quæ signabant aliqua futura. Thanis, civitas, humile mandatum, quod hic nobis necessarium, ut in futuro erigamur. Et dedit ærugini. Hæc in Exodo non leguntur, mystica ergo interpretatione tantum exponantur. Locusta. AUG. Se invicem comedentes, significat detractores, qui alienos fructus invide rodunt. Moros eorum in pruina. AUG. Morus calidæ est naturæ, per quod charitas intelligitur, quæ in pruina occiditur. Grandini ID. Quæ grando non potuit lædere, id est mollia, post dicit Exodus a locustis comesta. Tradidit. CASS. Morte pecudum, stultorum occasus ostenditur. ID. Igni. Ignis, cupiditas, quæ possessionem, id est, statum mentis vastat.
49 misit in eos iram indignationis suæ, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos.‡‡‡Iram indignationis, etc. CASS. Ordo vindictæ: prius peccatis Deus irascitur, quando non compunguntur, inde malitiam hominis in sua indignatione, ira et tribulatione derelinquit, ut suis adversitatibus affligantur, qui Deo non obediunt, ut ibi dicitur: Propterea tradidit illos in reprobum sensum Rom. 1.. Indignatio hominis pertinet ad tumidam superbiam; ira, ad nefandam audaciam; tribulatio, ad confusam desperationem: tunc per diabolum ad immissiones illicitas præcipitantur nudati defensione Dei. Per angelos malos. AUG. Judicio Dei hæc facta sunt, etc., usque ad per angelos ergo malos punit Deus bonos et malos homines, sed bonos tantum corporalibus pœnis, malos autem corporalibus et spiritualibus pœnis.
50 Viam fecit semitæ iræ suæ: non pepercit a morte animabus eorum, et jumenta eorum in morte conclusit:§§§Iræ suæ. AUG. Erat semita iræ Dei, qua occulta æquitate puniret Ægyptios; cui Deus fecit viam, ut eos quasi ex abditis produceret per angelos malos in aperta scelera, et sic aperte puniret.
51 et percussit omne primogenitum in terra Ægypti; primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham:*Primogenitum in Ægypto. AUG. Primogenita sunt summa mandata, ut: Diliges Dominum Deum ex toto corde; quibus non servatis orbamur prole rationis.
52 et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tamquam gregem in deserto:Et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tanquam gregem in deserto. AUG.Mystice. Hoc et in nobis intus fit, ubi eruditi de potestate tenebrarum mente transferimur in regnum Dei, oves in spiritualibus pascuis. CASS. Et abstulit. Quod eductos de servitute duxit in terram promissionis; et iterum offendunt.
53 et deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare.
54 Et induxit eos in montem sanctificationis suæ, montem quem acquisivit dextera ejus; et ejecit a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis;Et induxit eos in montem sanctificationis suæ. AUG. Non eosdem quos abstulit, sed eos nomine et gente; significat tamen quod multi ad Ecclesiam, quam mavult intelligi, conversi sunt; ipsa est mons quem Christus acquisivit. Et ejecit a facie eorum gentes, etc. AUG. Vel maligni spiritus. Quæ omnia Christus ejecit a facie fidelium; et sorte divisit eis terram. Per hoc significatur quod in nobis omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
55 et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israël.§In tabernaculis. CASS. In quibus regnabant peccata regnare fecit virtutes.
56 Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia ejus non custodierunt.
57 Et averterunt se, et non servaverunt pactum: quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum.**Quemadmodum patres eorum conversi, etc. AUG. Per totum loquitur quasi de eisdem: tamen nunc de his qui in terra promissionis, quorum fuerunt patres, qui in deserto amaricaverunt. Arcum pravum, etc. ID. Animi intentionem perversam, ut contra Deum, qui dixerat: Non erunt tibi dii alieni Exod. 20., quod plenius aperit. In iram concita, vel, in arcum pravum, qui difficile remittitur, et ipsi facile retroibant. Vel, arcum pravum, qui non ominus jaculatur, sed in se spicula convertit, id est, malitia dolosorum.
58 In iram concitaverunt eum in collibus suis, et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt.††Ad æmulationem. Vel æmulati sunt; alia littera, cum honorem Dei alii tradunt.
59 Audivit Deus, et sprevit, et ad nihilum redegit valde Israël.‡‡Audivit Deus. CASS. De ultione in terra promissionis, quæ et retorta est in ipsos, per quos punivit.
60 Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus.§§Et repulit tabernaculum. AUG. Hoc tempore Eli sacerdotis, quando victi sunt ab Allophylis, et arca Domini capta est, et ipsi magna strage vastati. Legitur enim in libro Regum, quod tunc ceciderunt de populo triginta millia peditum. Repulit tabernaculum Silo. BEDA. Quod erat in Silo, etc., usque ad quia autem illud non attenderunt, nec tabernaculum Deo fecerunt: ideo Dominus merito repulit. Habitavit in hominibus. AUG. Cum ergo non esset dignum in quo habitaret, repulit illud quod non propter se, sed propter illos instituit. CASS. Sic deserit corpora nostra, quæ Spiritus sanctus, dum bene tractantur, inhabitat.
61 Et tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici.***Et tradidit. CASS. Si enim cum peccatoribus et boni traduntur captivitati, exercitium est, non in mente captivi sunt. Vel, hosti traditi, sed liberi et Deo conjuncti. Virtutem eorum. AUG. Arbitrii libertatem imminuit, et virtutes abstulit in malis, quod non sit in bonis, licet cum malis interdum captiventur corporaliter.
62 Et conclusit in gladio populum suum, et hæreditatem suam sprevit.
63 Juvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt lamentatæ.
64 Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduæ eorum non plorabantur.
65 Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.†††Et excitatus est. CASS. et AUG. Mores hominum Domino tribuit, propter res explanandas. Tanquam dormiens. Hoc dicitur a persona dementium, qui ita putant, quando periclitantibus non subvenit, vino esse crapulatum, quando non tam cito subvenit. Et revera sic dementer putantibus dormit, et est alienus, et negligentibus et infidelibus, qui nulla voce laudis vel operis eum excitant. Excitatur autem ad vindictam malis actibus, ut hic peccatis eorum, qui arcam inter simulacra posuerunt. Tanquam potens, quia tunc sunt homines ad iram faciles, et ad virtutes potentes, quando post crapulam de somno surgunt. AUG. Et excitatus est. Christus vino passionis ebrius, dormiens in sepulcro, excitatus est a morte, tanquam potens in resurrectione. ID. Tanquam dormiens. Visus est dormire, quando populum suum dedit in manus eorum, quos odit: ubi eis dicitur: Ubi est Deus tuus?
66 Et percussit inimicos suos in posteriora; opprobrium sempiternum dedit illis.‡‡‡Et percussit iniquitatem. AUG. Hac pœna cruciabitur, etc., usque ad opprobrium enim sempiternum dedit illis.
67 Et repulit tabernaculum Joseph, et tribum Ephraim non elegit:§§§Et repulit. CASS. De rege David, et loco regni. AUG. Non dixit, etc., usque ad sic ab initio electionis Hebrææ gentis usque ad Christum procedit.
68 sed elegit tribum Juda, montem Sion, quem dilexit.
69 Et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum, in terra quam fundavit in sæcula.*Sicut, etc. AUG. Unicorni sunt quorum firma spes in unum illud erigitur, de quo dicitur: Unam petii a Domino, hanc requiram. Sanctificium. Est plebs sancta, regale sacerdotium.
70 Et elegit David, servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium; de post fœtantes accepit eum:David servum. AUG. Qui de Juda, etc., usque ad: dentes Ecclesiæ sunt illi per quos loquitur, vel per quos in corpus suum velut manducando cæteros trajicit. Grex tonsarum dicitur, quia onera sæculi velut vellera deposuit, et ad pedes Apostolorum rerum suarum venditarum pretia apposuit; ascendens de lavacro baptismi, geminos creat, opera scilicet geminæ charitatis; unde: sterilis non erat in eis; ab his translatus est Christus, sed pascit greges in gentibus qui sunt Jacob, et Isræl.
71 pascere Jacob servum suum, et Israël hæreditatem suam.Jacob. Isræl hæreditatem suam. AUG. Repetit: Nisi dicatur, nunc secundum hunc statum Jacob servus: quando videbit facie ad faciem hæreditas. Unde et nomen accepit: Isræl enim dicitur ex contemplatione Dei. Transtulit eum ad hoc ut pasceret, et ita fecit.
72 Et pavit eos in innocentia cordis sui, et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.]§Et pavit eos, etc. AUG. Videtur forte, etc., usque ad et hoc docuit quod egit. PSAL. 78

*77:1 Intellectus. AUG. Quia hæc narrata, etc., usque ad quæ aperta videntur, parabolæ sunt et ænigmata. Attendite. CAS. Primo ipse Dominus loquitur, ut reverentia crescat. Popule meus, qui mihi obedis. Os Dei est Asaph, qui inferius locutus est ista: Quanta audivimus ab initio. Veteris Testamenti: vel, fidelis Synagoga malis exprobrat.

77:2 In parabolis. AUG. Parabolæ, rerum similitudines. Propositiones. Quæ Græce problemata, quæstiones aliquid solvendum habentes.

77:3 Quanta. CAS. Summatim dicit, quæ Judæis Deus fecit: tamen ingratis sibi, et sic, si non eis, prodest tamen filiis, ne fiant sicut patres. AUG. Prius Deus in homine locutus est, jam homo ipse: Quanta audivimus. Illud prædictum dixit Deus ex se, ne contemnatur ejus locutio.

§77:5 Et suscitavit, etc. AUG. Hoc testimonium. Initium, unde supra: Loquar propositiones ab initio. Initium est Vetus Testamentum, finis Novum. Ibi timor, qui est initium: sed hic Christus, finis legis ad justitiam omni credenti Rom. 10., qui dat spiritum, unde: Charitas, quæ pellit timorem I Joan. 4.. Hujus Novi Testamenti testimonium dicitur vetus lex, quia habet testimonium a lege et Prophetis: unde tabernaculum testimonii dicebatur illud, quod tot mystica figurabat: Testimonium ergo dicitur Vetus Testamentum in quantum probat et testatur, lex in quantum jubet. CASS., REM. Suscitavit quasi mortuum in Adam testimonium, id est, legem, vel, dum describitur, suscitatur, prius ignorantia sopitum. Testimonium in Jacob, hoc forsan est, quod Jacob cum angelo luctatus, tacto femore claudicavit: quod significat Judæos partim fide constare, partim a salute discedere: et ita hujus rei testimonium fuit, quod Jacob accidit. Ecce parabola. Filiis suis. Et sunt iidem filii generatio altera, scilicet populus gratiæ.

**77:6 Generatio altera. Per generationes transmissa sunt mandata Dei, ne quis putet uni data.

††77:7 Ut ponant. Hæc est utilitas paternæ prædicationis. Exquirant. AUG. Qui dicti sunt supra cognovisse, modo exquirant, ut sperantes in Deo, adjuventur ad implendum ab eo.

‡‡77:8 Prava. CAS. Quæ veritatem non recipit, et ideo distorta, exasperans super omnes acerbitates, ut in Salvatorem armarentur. Unde per Ezechielem dicit Dominus: Vade et dic domui exasperanti Ezech. 2.. Non direxit cor suum. ID. Distortum cor habet qui prave intellecta non corrigit, et quæ natura docet, non perficit: Non est creditus cum Deo spiritus ejus Joan. 1., id est, et si ratio bene suasit, ei acquievit. Non est creditus. AUG. Quando cum spiritu Dei operante spiritus hominis cooperatur, fit quod Deus jubet: et hoc non est nisi credendo in eum, qui justificat impium, quam fidem non habet generatio prava et amaricans. ID. Expressius multo dicit, etc., usque ad illa autem generatio, etsi credidit Deo, non tamen in Deum.

§§77:9 Mittentes arcum. AUG. Figurate dicit, etc., usque ad David fratribus, sic populo Judæorum populus Christianus. Vel, Filii Ephrem. ID. Intendentes et mittentes arcum, id est, arcu aliquid mittentes. Vel, intendentes arcum, et mittentes sagittas, id est, promittentes servare legem, aperte dicentes: Omnia, quæcunque dixerit nobis Dominus, faciemus et audiemus Exod. 24.. Conversi sunt et defecerunt in die belli, id est, tentationis; unde Osee propheta ait: Ephraim factus est facti columba insipiens, non habens cor Ose. 7., quia promissionem obedientiæ non auditio, sed tentatio probat. Beneficiorum. EUTHYM. Beneficiorum, quæ contulit in populum Isræl, veluti, quod duxerit eos per mare Rubrum immadidos. Mirabilium autem dicit, quia Ægyptiorum flumina in sanguinem mutaverat. Quod vero ait Deum eis hæc ostendisse, non ideo dicit, quasi ipsi ea propriis viderint oculis, sed quia ita a suis acceperunt majoribus.

***77:12 Coram patribus, etc. CAS. Incipit narrare jam, quæ ab eductione de Ægypto fecit eis: nec tamen destiterunt a murmure et a tentatione. AUG. Coram patribus. Qui sunt patres, etc., usque ad accedente ligno crucis quasi virga Moysi. In terra Ægypti. ID. Ut omnem dubitationem tollat, et provinciam dicit, et locum factorum. Sic Christus in terra positus coram patribus novit, humile mandatum docuit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Joan. 7.

†††77:14 In nube. HIER. et CASS. Hoc futurum judicabant. Dies, Christus est, tamen nube carnis celatur perfidis; et sicut illis nubes contra æstum solis, sic nobis Christus per incarnationem dat refrigerium contra æstum vitiorum. Tota nocte, toto tempore vitæ. In illuminatione ignis. Christianos in hoc sæculo nominis sui claritate custodit ignis Spiritus sancti.

‡‡‡77:15 Petram. CASS. In eremo. Prius aqua maris quasi petra, modo petra fons. In eremo, ubi necesse ut gratius sit munus. Adaquavit. Quasi pecora, non homines, quia non egerunt gratias.

§§§77:16 Tanquam. CASS. Aqua, quæ de Christo prodit, nulla imminutione deficit, sed fit fons aquæ salientis in vitam æternam.

*77:17 Adhuc peccare. CASS. Adjecerunt, ut inter tot beneficia non crederent: quod ut maximum intelligeretur peccatum, cum Dominus dixit in Evangelio: Spiritus arguet mundum de peccato, exponendo subjunxit: De peccato quidem, quia non credunt in me Joann. 4, 16.. Sicut ergo peccatum dicit ibi, non credere, et hic peccare dicit, non credere. In iram. ID. Non credentes Deum posse difficilia sibi facere, quod gravissimum est apud Deum, sic et nos abluti per baptismum provocamus Deum ad iram. In inaquoso. AUG. Vel, in alia eremo ad litteram, vel potius in se, quia licet pleni utres aquæ de petra, aridæ tamen mentes fuerunt.

77:19 Mensam. CASS. Mystice, refectionem sapientiæ, vel corpus Christi.

77:21 Ideo audivit. CASS. Quod dilata vindicta, dedit prius quod petebant, ne videretur non posse. Distulit. AUG. Pœnam; dans prius quod, licet tentando, petebat, ne videretur non posse: et postquam dedit, ignis, id est ira, ascendit in Isræl. Et hoc est quod prius dixit: Ignis accensus est in Jacob.

§77:23 Et mandavit. Utrumque breviter positum, scilicet quod audivit, quod ira ascendit; aperte hic incipit narrare. Et prius quomodo audivit exsequitur, postea in sequenti parte quomodo vindicavit. Et januas cœli. CASS. Januæ, ipsi prædicatores, quibus intratur in cœlum; vel Scripturæ. Aperuit. Quia dedit spiritum suis, ut intelligerent Scripturas.

**77:24 Manna ad manducandum. AUG. Significat panem qui de cœlo descendit, qui est cibus angelorum: quem, ut manducaret homo, Verbum caro factum Joan. 1., qui per nubes evangelicas pluitur toti mundo, et apertis eorum cordibus, quasi cœlestibus januis, credenti Ecclesiæ prædicatur, non tentati Synagogæ. CASS. Manna, quid est hoc? quia hic cibus admirando requiritur, et esse corpus Christi scitur. Panis cœli. ID. Non aliter, quam Christus, de quo cœlestes, id est angeli, reficiuntur ejus contemplatione; et hunc panem, id est verbum, quo grandi cibo pascuntur angeli, per carnem factum lac, edit homo.

††77:26 Africum. Quia ibi sunt coturnices.

‡‡77:27 Et pluit super eos, etc. AUG. Sic et parvulam fidem, etc., usque ad unde: Si terrena dixi vobis, et non creditis mihi, quomodo si dico vobis cœlestia? etc. Joan. 3. Sicut pulverem. CASS. Pulvis hic significat intelligentiæ subtilitatem, quæ ad superna conscendit. Arena, innumeram prudentiæ copiam salis sapore conditam. Volatilia pennata. Cœlestia desideria, quibus anima pasta pinguescit: hæc intra septa Ecclesiæ possumus accipere, unde subdit:

§§77:28 Et ceciderunt in medio castrorum. AUG. Significans per hoc quod sponte veniunt venti ad homines, et portant eis verba divinitus missa, ut in suis sedibus, et circa tabernacula audiant: quia in omnem terram exivit sonus eorum.

***77:29 Et manducaverunt. Convicti sunt, qui hoc Deo impossibile putaverunt.

†††77:30 Adhuc escæ eorum, etc., et ira Dei, etc. CASS. De vindictis, et simulatis reversionibus eorum, timore pœnarum: et tamen sententia Dei per misericordiam temperata. Escæ. ID. Manna, coturnices. Electos Isræl impedivit. AUG. Id est, impedivit ne illis prodessent, quibus paterno affectu consulere cupiebant. Vel potius, compedivit ut cum eis molestias sustinerent electi ad exemplum, non justitiæ tantum, sed et patientiæ. Impedivit. ID. Murmure eorum, ut Moyses, qui dixit: Nunquid poterimus de petra aquam vobis ejicere? Num. 20.

‡‡‡77:32 In omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt in mirabilibus ejus. Correcti post hæc omnia graviora sunt peccata, quæ semper accrescunt.

§§§77:33 Et defecerunt, etc. AUG. Cum possent, credendo, dies in veritate sine defectu habere. In vanitate dies eorum et anni eorum. CASS. A similitudine illius qui in ortu moritur, in vanum est natus. Cum festinatione. AUG. Et quæ prolixior videtur, vita cito præterit.

*77:34 Quærebant eum. CASS. et AUG. Non occisi, sed relicti. Sed sic loquitur, quia unus populus sunt, quasi de uno corpore. Diluculo veniebant ad eum, etc. CASS. Sedulo, vel ante lucem; unde: Vanum est vobis ante lucem surgere. Pius in luce, impius ante lucem rogat. Quærebant. Revertebantur, veniebant. AUG. Hæc omnia, propter temporalia bona acquirenda, et vitanda mala: et ita non Deus, sed illa colebantur.

77:37 Nec fideles habiti sunt in testamento, etc. CASS. Qui vere credit, opera facit: unde fides dicitur quod fiant dicta; unde dicit: Nec fideles in præceptis.

77:38 Ipse autem est misericors et propitius fiet. AUG. Hic mali impunitatem sibi promittunt, sed misericordia est etiam malis, verum ante judicium, quia facit solem oriri super bonos et malos. Sic et illi genti pepercit, ne penitus eradicaret, sed manet in successione posterorum, sicut Cain signo accepto, ne quis eum occideret. Peccatis eorum, etc. AUG. Populi, qui idem est in successione filiorum; ut et post abstulit eos de Ægypto, et induxit eos in montem sanctificationis Gen. 4., cum non eos, nisi in successione. Sic et hic cum dicitur: propitius fiet peccatis eorum, intelligimus etiam impletum esse quod dicitur ab Apostolo: Reliquiæ salvæ fient Rom. 9., quæ credent in Christum, quod hic prævidit, cum subdit: Et non dispersit eos. Et abundavit ut averteret, etc., quia: Non omnem iram accendit, etc. Id est, non punivit eos quantum digni erant: quia et illud remisit, quod Filium occiderunt.

§77:39 Spiritus vadens et non revertens, etc. Ideo per gratiam revocat, quia per se redire non possunt: unde in Proverbiis in via iniquitatis dicitur: Omnes qui ambulant in ea non revertentur Prov. 2., scilicet per se, sed per gratiam revocabuntur. Hæc est ovis errabunda, quæ humeris pii pastoris reducta est ad gregem.

**77:40 Quoties. CASS. Dicturus plagas Ægypti, propter eos factas, comparando mala eorum beneficiis Dei, dicit eos oblitos, et tentasse Deum. AUG. Quia caro vel spiritus vadens, quoties ergo? quasi multoties exacerbaverunt eum.

††77:41 Et conversi sunt, etc. AUG. Repetit eorum infidelitatem, ut memoret quas plagas intulit Deus Ægyptiis propter eos, unde deberent esse non ingrati.

‡‡77:42 De manu tribulationis. CASS. Tribulatio solet esse in memoria, sed non eis. Pulchre opponit manum Dei manui Pharaonis, dicens: Manus ejus et de manu tribu; quæ multum differunt. AUG. et CASS. Mysticationes ab hoc loco.

§§77:44 Et convertit, etc. Misit in eos iram, etc. Hic incipit exponere plagas propter Judæorum liberationem in Ægypto factas, et ponit decem plagas, sicut in Exodo decem. Ponuntur aliqua tamen hic, quæ non in Exodo, quæ non interpretari, nisi figurate possumus, ubi et quæ facta fuerunt parabolæ dicuntur, sicut sæpe solet non seriem historiæ sequi: sed alia addere, vel quædam mutare pro significatione. Aqua ergo in sanguinem, significat de rerum causis carnaliter sentire. Cynomia. Canini mores sunt. Rana. Loquax vanitas.

***77:46 Ærugo. Quam alii rubiginem interpretantur, nocet occulte, quæ comparatur vitio quod difficile apparet, ut est multum fidere de se. Aura enim noxia hoc in fructibus operatur latenter: sic in moribus occulta superbia, cum putat se aliquid esse qui nihil est. Locusta. Malitia ore lædens, infideli scilicet testimonio. Grando. Est iniquitas res alienas auferens; unde furta, rapinæ, prædæ. Plus autem vitio suo vastatur ipse vastator. Pruina. Vitium quo charitas proximi stultitiæ tenebris quasi nocturno frigore congelascit.

†††77:48 Ignis. Qui non in Exodo nisi cum grandine in fulguribus, ut fructus læderet, accipitur: qui tamen non legitur possessiones incendisse, significat immanitatem iracundiæ, qua et homicidium fit. Morte pecorum, pudicitiæ damnum signatur. Concupiscentia, qua fœtus oritur, communis est nobis cum pecoribus: hanc habere domitam et ordinatam, pudicitiæ virtus est. Mors primitivorum. Amissio est justitiæ qua quisque humano generi socialis est. Decem plagis percussi sunt Ægyptii contra decem præcepta scripta in tabulis. Et hic decem plagæ, licet non in eo ordine ponantur, sed pro tribus quæ in Exodo, id est cyniphes, ulcera, tenebræ quæ non hic. Aliæ tres sunt hic, quæ non ibi, rubigo, pruina, et ignis. Talia enim pro congrua intelligentia frequenter variantur. Signa. CASS. Sunt duris cordibus, quasi characteris impressa vestigia. Prodigia, quæ signabant aliqua futura. Thanis, civitas, humile mandatum, quod hic nobis necessarium, ut in futuro erigamur. Et dedit ærugini. Hæc in Exodo non leguntur, mystica ergo interpretatione tantum exponantur. Locusta. AUG. Se invicem comedentes, significat detractores, qui alienos fructus invide rodunt. Moros eorum in pruina. AUG. Morus calidæ est naturæ, per quod charitas intelligitur, quæ in pruina occiditur. Grandini ID. Quæ grando non potuit lædere, id est mollia, post dicit Exodus a locustis comesta. Tradidit. CASS. Morte pecudum, stultorum occasus ostenditur. ID. Igni. Ignis, cupiditas, quæ possessionem, id est, statum mentis vastat.

‡‡‡77:49 Iram indignationis, etc. CASS. Ordo vindictæ: prius peccatis Deus irascitur, quando non compunguntur, inde malitiam hominis in sua indignatione, ira et tribulatione derelinquit, ut suis adversitatibus affligantur, qui Deo non obediunt, ut ibi dicitur: Propterea tradidit illos in reprobum sensum Rom. 1.. Indignatio hominis pertinet ad tumidam superbiam; ira, ad nefandam audaciam; tribulatio, ad confusam desperationem: tunc per diabolum ad immissiones illicitas præcipitantur nudati defensione Dei. Per angelos malos. AUG. Judicio Dei hæc facta sunt, etc., usque ad per angelos ergo malos punit Deus bonos et malos homines, sed bonos tantum corporalibus pœnis, malos autem corporalibus et spiritualibus pœnis.

§§§77:50 Iræ suæ. AUG. Erat semita iræ Dei, qua occulta æquitate puniret Ægyptios; cui Deus fecit viam, ut eos quasi ex abditis produceret per angelos malos in aperta scelera, et sic aperte puniret.

*77:51 Primogenitum in Ægypto. AUG. Primogenita sunt summa mandata, ut: Diliges Dominum Deum ex toto corde; quibus non servatis orbamur prole rationis.

77:52 Et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tanquam gregem in deserto. AUG.Mystice. Hoc et in nobis intus fit, ubi eruditi de potestate tenebrarum mente transferimur in regnum Dei, oves in spiritualibus pascuis. CASS. Et abstulit. Quod eductos de servitute duxit in terram promissionis; et iterum offendunt.

77:54 Et induxit eos in montem sanctificationis suæ. AUG. Non eosdem quos abstulit, sed eos nomine et gente; significat tamen quod multi ad Ecclesiam, quam mavult intelligi, conversi sunt; ipsa est mons quem Christus acquisivit. Et ejecit a facie eorum gentes, etc. AUG. Vel maligni spiritus. Quæ omnia Christus ejecit a facie fidelium; et sorte divisit eis terram. Per hoc significatur quod in nobis omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.

§77:55 In tabernaculis. CASS. In quibus regnabant peccata regnare fecit virtutes.

**77:57 Quemadmodum patres eorum conversi, etc. AUG. Per totum loquitur quasi de eisdem: tamen nunc de his qui in terra promissionis, quorum fuerunt patres, qui in deserto amaricaverunt. Arcum pravum, etc. ID. Animi intentionem perversam, ut contra Deum, qui dixerat: Non erunt tibi dii alieni Exod. 20., quod plenius aperit. In iram concita, vel, in arcum pravum, qui difficile remittitur, et ipsi facile retroibant. Vel, arcum pravum, qui non ominus jaculatur, sed in se spicula convertit, id est, malitia dolosorum.

††77:58 Ad æmulationem. Vel æmulati sunt; alia littera, cum honorem Dei alii tradunt.

‡‡77:59 Audivit Deus. CASS. De ultione in terra promissionis, quæ et retorta est in ipsos, per quos punivit.

§§77:60 Et repulit tabernaculum. AUG. Hoc tempore Eli sacerdotis, quando victi sunt ab Allophylis, et arca Domini capta est, et ipsi magna strage vastati. Legitur enim in libro Regum, quod tunc ceciderunt de populo triginta millia peditum. Repulit tabernaculum Silo. BEDA. Quod erat in Silo, etc., usque ad quia autem illud non attenderunt, nec tabernaculum Deo fecerunt: ideo Dominus merito repulit. Habitavit in hominibus. AUG. Cum ergo non esset dignum in quo habitaret, repulit illud quod non propter se, sed propter illos instituit. CASS. Sic deserit corpora nostra, quæ Spiritus sanctus, dum bene tractantur, inhabitat.

***77:61 Et tradidit. CASS. Si enim cum peccatoribus et boni traduntur captivitati, exercitium est, non in mente captivi sunt. Vel, hosti traditi, sed liberi et Deo conjuncti. Virtutem eorum. AUG. Arbitrii libertatem imminuit, et virtutes abstulit in malis, quod non sit in bonis, licet cum malis interdum captiventur corporaliter.

†††77:65 Et excitatus est. CASS. et AUG. Mores hominum Domino tribuit, propter res explanandas. Tanquam dormiens. Hoc dicitur a persona dementium, qui ita putant, quando periclitantibus non subvenit, vino esse crapulatum, quando non tam cito subvenit. Et revera sic dementer putantibus dormit, et est alienus, et negligentibus et infidelibus, qui nulla voce laudis vel operis eum excitant. Excitatur autem ad vindictam malis actibus, ut hic peccatis eorum, qui arcam inter simulacra posuerunt. Tanquam potens, quia tunc sunt homines ad iram faciles, et ad virtutes potentes, quando post crapulam de somno surgunt. AUG. Et excitatus est. Christus vino passionis ebrius, dormiens in sepulcro, excitatus est a morte, tanquam potens in resurrectione. ID. Tanquam dormiens. Visus est dormire, quando populum suum dedit in manus eorum, quos odit: ubi eis dicitur: Ubi est Deus tuus?

‡‡‡77:66 Et percussit iniquitatem. AUG. Hac pœna cruciabitur, etc., usque ad opprobrium enim sempiternum dedit illis.

§§§77:67 Et repulit. CASS. De rege David, et loco regni. AUG. Non dixit, etc., usque ad sic ab initio electionis Hebrææ gentis usque ad Christum procedit.

*77:69 Sicut, etc. AUG. Unicorni sunt quorum firma spes in unum illud erigitur, de quo dicitur: Unam petii a Domino, hanc requiram. Sanctificium. Est plebs sancta, regale sacerdotium.

77:70 David servum. AUG. Qui de Juda, etc., usque ad: dentes Ecclesiæ sunt illi per quos loquitur, vel per quos in corpus suum velut manducando cæteros trajicit. Grex tonsarum dicitur, quia onera sæculi velut vellera deposuit, et ad pedes Apostolorum rerum suarum venditarum pretia apposuit; ascendens de lavacro baptismi, geminos creat, opera scilicet geminæ charitatis; unde: sterilis non erat in eis; ab his translatus est Christus, sed pascit greges in gentibus qui sunt Jacob, et Isræl.

77:71 Jacob. Isræl hæreditatem suam. AUG. Repetit: Nisi dicatur, nunc secundum hunc statum Jacob servus: quando videbit facie ad faciem hæreditas. Unde et nomen accepit: Isræl enim dicitur ex contemplatione Dei. Transtulit eum ad hoc ut pasceret, et ita fecit.

§77:72 Et pavit eos, etc. AUG. Videtur forte, etc., usque ad et hoc docuit quod egit. PSAL. 78