*80:1 Pro torcularibus. AUG. In quibus tria, etc., usque ad cantatur psalmus Asaph, id est, Dominicæ congregationi. Asaph, etc. CASS. Quia secundum historiam Judæis, spiritualiter Christianis loquitur. AUG. Primo dicit quid agendum electis, qui sunt, oleum, vinum, aves.
†80:2 Exsultat Deo. Asaph, proposita sibi imagine cujusdam solemnitatis, electos ad celebritatem incitat.
‡80:3 Sumite psalmum. AUG. Verba Dei, ut humani actus conveniant in unam societatem: hæc enim est pax Jerusalem, hæc est ratio dati et accepti; unde Apostolus: Si spiritualia seminavimus vobis, magnum est si carnalia vestra metamus I Cor. 9..
§80:4 Buccinate. AUG. Hucusque ad partitionem, vel ad litteram, simpliciter de Judæis accipienda sunt, vel allegorice de Christianis. AUG. Buccinate, et annuntiate, etc., usque ad unde Isaias: Clama ne cesses, ut tuba exalta vocem tuam, etc. In neomenia tuba. CASS. In initio mensis jussi sunt Judæi tuba canere, id est, in initio novæ lunæ, quod et festum tubarum dicitur, quod celebrabant in memoriam istius rei, quod Dominus ostendit Abrahæ arietem inter vepres hærentem, quem pro Isaac immolavit.
**80:5 Quia præceptum in Isræl est; et judicium, etc. ID. Ideo tuba canendum, quia lex data est Judæis per Moysen, et quia judex futurus est.
††80:6 In Joseph. AUG. Gentes sunt Joseph, etc., usque ad ubi debebat habere cor.
‡‡80:7 Ab oneribus. AUG. Quibus oneribus, manus in cophino, id est, servili opere. Peccata servilia opera sunt, juxta illud: Qui facit peccatum, servus est peccati Joan. 8.. In cophino servierunt. ID. In immunditiis peccatorum, in terrenis operibus et lutosis.
§§80:8 In tribulatione, etc. CASS. Sic Propheta: Divertit Dominus dicens, In tribulatione, imputantur eis beneficia Dei, ut gravior æstimetur offensa. Exaudivi te in abscondito. AUG. Ut corde credas ad justitiam. Probavi, ut ore fiat confessio ad salutem. Tempestatis, etc. Non in tempestate maris, sed cordis: ubi exauditus debet probari, in aqua contradictionis: jam enim gradiens viam Dei, habet multis modis obsistentes. Hæc est aqua contradictionis, quam senserunt antiqui, sed jam pene siccata est: tunc enim aquæ populorum turbabantur, et acriter resistebant. Tunc Samsoni forti viro, id est Christo, ducere eunti uxorem de alienigenis, id est Ecclesiam de gentibus, occurrit leo fremens, id est populus gentium, sed dissipavit eum, ut hædum caprarum: et quia populus iste fremens nihil erat, nisi languidus peccator. Occisa autem in eo illa feritate, jam non sic fremit, imo jam in ipso invenimus leges pro Ecclesia, quasi favum in ore leonis. Aqua contradictionis. Christus fuit etiam in seipso, ut de eo nato dictum est: Erit hic in ruinam, et resurrectionem multorum, in signum cui contradicetur Luc. 2., ut Judæi contradixerunt titulo crucis
***80:9 Audi populus meus. CASS. Diapsalma. Hactenus de oleo torcularium, jam de amurca, quod dicitur ad cavendum, hic arguuntur reprobi. Contestabor te. Ipse Dominus judicii testem se facit veritatis, tam hic quam in futuro, ut nullus dubitet. Deinde quid velit eum intelligere, subdit: Isræl si me audieris, vocando eum Isræl, familiarem sibi significat, et ad jussa invitat. In te, in corde tuo. ubi veritas, non falsitas debet esse. Recens ne verbum Patris putetur sub tempore. Deum alienum, qui nomine, non essentia. Alienum: Pene par est scelus recentem Deum putare, et idolis servire.
†††80:10 Non erit in te Deus recens neque, etc. AUG. Alii faciunt sibi recentes deos, vel idola, vel Christum imparem Patri, et alia hujusmodi fingunt in corde: et ita sunt templa simulacrorum in omnibus terrena cogitatio; opinio diversa, vanitas una. Ideo Samson caudas vulpium colligavit, ut incenderet messes Philisthæorum. Samson interpretatur sol eorum, scilicet, quibus ipse lucet, non omnium: de quo mali dicturi sunt: Erravimus a via veritatis, et sol justitiæ non illuxit nobis Sap. 5.. Et alibi: Sol justitiæ est, et sanitas in pennis ejus Malac. 4.. Vulpes sunt insidiosi, maxime hæretici, latentes in tortuosis cavernis, decipientes, odore putentes: qui etsi dissentire ab invicem videntur, in malum tamen, id est, in posterioribus consentiunt, simili vanitate tenentur, et incendunt messes non nostrorum, quia novit Deus qui sunt ejus; sed alienigenarum, quæ sunt vasa contumeliæ.
‡‡‡80:11 Qui eduxi te. Factis propriis indicatur Deus.
§§§80:13 Et dimisit. Et si implevi ora Prophetarum, non tamen ab amurca auditi sunt, unde digna ultio: quia et dimisi, etc.
*80:15 Pro nihilo forsitan. CASS. Si Deo resistemus, ipse non contradicit inimicis nostris, nec manum defensionis super eos ponit.
†80:16 Inimici Domini, etc. AUG. Hæc item Propheta. Mentiti. Non per agentes promissa: hoc non pagani, quia nihil promiserunt.
‡80:17 Ex adipe frumenti, etc. AUG. Ad litteram, vel manna, vel corpore Christi, vel spirituali intellectu.