119
Canticum graduum. [Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me.*Canticum graduum. CASS. Beatitudinem, quam superior psalmus unita varietate cantavit, etc., usque ad his ergo gradibus inoffenso pede mentis ascenditur atque descenditur. AUG. Canticum graduum. Graduum nomen ambiguum apud nos, etc., usque ad et altitudinem deitatis ipsius. Primus gradus, a malis sæculi exire, et universæ vanitati renuntiare. CASS. Initium profectus est carnalia vitia relinquere et Domino supplicare; unde in veteri lege, quando emebatur mancipium gentile, radebantur ungues ejus et capilli tondebantur Deut. 12.. Quia oportet vanitatem quaque exuere, ut Dei obsequio mancipetur. Hic ab renuntiatione sæculi quibusdam gradibus meritorum ad perfectam et æternam pervenitur charitatem, quæ in summo locata est. Ad Dominum cum tribularer. CASS. Primo, ascendere incipiens, quia multos invenit obsidentes, a linguis eorum petit liberari: secundo, de permistione malorum conqueritur, Hei mihi.
Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.Domine, libera, etc. Cum incipit homo ascendere, id est, cum cogitat proficere, contempto sæculo, soli hærens Deo, incipit pati linguas adversantium, id est detrahentium, et quod gravius quasi consulendo a salute avertentium: has qui non patitur, nondum proficere conatur. Ascensurus ergo primo contra eas precatur: Domine, libera animam meam a labiis iniquis.
Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam?Quid detur tibi, etc. CASS. More nimis cogitantis hæsitat, et quærit remedium. Quid tibi detur, aut quid apponatur? Duo verba posuit, dari et apponi; sagittæ dantur in arma, carbones apponuntur quasi in consolationem.
Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis.§Sagittæ. AUG. Verbis Dei sagittatur cor, etc., usque ad ut sit purus locus ædificio Dei.
Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est ! habitavi cum habitantibus Cedar;**Heu mihi. CASS. Secundo de incolatu, et permistione malorum conqueritur. Acceptis sagittis et carbonibus, factus triticum, nondum est in horreo, sed in area ubi multa palea premitur; videns ergo multa mala, quæ ante non viderat clamat: Hei mihi. Nulli homini apparent mali, nisi factus sit bonus; Cum enim crevit herba, et fructum fecit, apparuerunt zizania. Prolongatus. Etsi breve tempus, desiderio nimis longum videtur. Cedar. ID. Filius Ismælis, unde Saraceni descenderunt, qui verius ab Agar dicerentur Agareni: sed a Sara, digniori et libera sibi nomen vindicaverunt, quorum uterque in tabernaculis legitur habitasse. Tabernacula Ismæl recte Cedar dicta sunt: Cedar ad Ismæl pertinet. AUG. Isaac ergo, etc., usque ad si nunc mali a bonis non possunt separari, ferendi sunt.
multum incola fuit anima mea.
Cum his qui oderunt pacem eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.]

*119:1 Canticum graduum. CASS. Beatitudinem, quam superior psalmus unita varietate cantavit, etc., usque ad his ergo gradibus inoffenso pede mentis ascenditur atque descenditur. AUG. Canticum graduum. Graduum nomen ambiguum apud nos, etc., usque ad et altitudinem deitatis ipsius. Primus gradus, a malis sæculi exire, et universæ vanitati renuntiare. CASS. Initium profectus est carnalia vitia relinquere et Domino supplicare; unde in veteri lege, quando emebatur mancipium gentile, radebantur ungues ejus et capilli tondebantur Deut. 12.. Quia oportet vanitatem quaque exuere, ut Dei obsequio mancipetur. Hic ab renuntiatione sæculi quibusdam gradibus meritorum ad perfectam et æternam pervenitur charitatem, quæ in summo locata est. Ad Dominum cum tribularer. CASS. Primo, ascendere incipiens, quia multos invenit obsidentes, a linguis eorum petit liberari: secundo, de permistione malorum conqueritur, Hei mihi.

119:2 Domine, libera, etc. Cum incipit homo ascendere, id est, cum cogitat proficere, contempto sæculo, soli hærens Deo, incipit pati linguas adversantium, id est detrahentium, et quod gravius quasi consulendo a salute avertentium: has qui non patitur, nondum proficere conatur. Ascensurus ergo primo contra eas precatur: Domine, libera animam meam a labiis iniquis.

119:3 Quid detur tibi, etc. CASS. More nimis cogitantis hæsitat, et quærit remedium. Quid tibi detur, aut quid apponatur? Duo verba posuit, dari et apponi; sagittæ dantur in arma, carbones apponuntur quasi in consolationem.

§119:4 Sagittæ. AUG. Verbis Dei sagittatur cor, etc., usque ad ut sit purus locus ædificio Dei.

**119:5 Heu mihi. CASS. Secundo de incolatu, et permistione malorum conqueritur. Acceptis sagittis et carbonibus, factus triticum, nondum est in horreo, sed in area ubi multa palea premitur; videns ergo multa mala, quæ ante non viderat clamat: Hei mihi. Nulli homini apparent mali, nisi factus sit bonus; Cum enim crevit herba, et fructum fecit, apparuerunt zizania. Prolongatus. Etsi breve tempus, desiderio nimis longum videtur. Cedar. ID. Filius Ismælis, unde Saraceni descenderunt, qui verius ab Agar dicerentur Agareni: sed a Sara, digniori et libera sibi nomen vindicaverunt, quorum uterque in tabernaculis legitur habitasse. Tabernacula Ismæl recte Cedar dicta sunt: Cedar ad Ismæl pertinet. AUG. Isaac ergo, etc., usque ad si nunc mali a bonis non possunt separari, ferendi sunt.