121
Canticum graduum. [Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.*Canticum graduum. CASS. Tertius gradus. Magnum gaudium; in Ecclesia pura mente versari, atque digne Deo in hac peregrinatione militare: unde suspiramus ad cœlestem Jerusalem, ad quam duabus alis dilectionis levamur. Lætatus sum in his, etc. Primo gaudet se monitum ire ad Jerusalem, ubi sancti securi et cum Domino judicabunt. Secundo, ascensurus optat abundantiam pacis: Rogate quæ ad pacem, etc.
Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.
Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini.Testimonium Isræl. AUG. Id est, in quibus cognoscitur quod vere sunt Isræl. Quando enim grana sunt cum paleis, totum palea putatur; sed cum separabuntur, tunc erit testimonium Isræl.
Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.Sedes. ID. Id est justi, in quibus Deus sedet, etc., usque ad caveant ergo sibi omnes interrogandi.
Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.§Rogate. CASS. Secunda pars, ubi loquitur ad judices, optans eis abundantiam pacis, quam amore fratrum prædicavit. Diligentibus. AUG. Qui amat in alio bonum, quod ipse non potest habere, imputatur ei quasi haberet; unde: Si charitas non habet quod det, det calicem aquæ; et tantum imputatur ei quantum Zachæo multa Matth. 10.. Impar facultas, sed non impar charitas.
Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.**Fiat pax. ID. Charitas est virtus fortis ut mors, etc., usque ad subdit: Propter fratres meos. In turribus. ID. Id est in excelsis tuis. Pauci sunt judices, sed multi ad singulos pertinebunt, quos recipient in æterna tabernacula, et tunc erit abundantia in turribus; Deus autem est tota eorum abundantia, tam recipientium quam receptorum.
Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.
Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.]††Propter domum Domini Dei. Vel sic legas ut hic versus sit expositio præcedentis. Quasi, loquebar pacem de te, propter proximos et fratres, scilicet: Quæsivi bona tibi propter domum Domini Dei nostri. Sententia horum verborum non mutatur. Tibi. O tu, cœlestis Jerusalem, quia domus Dei es, et ita in hoc quod te diligo, Deum diligo.

*121:1 Canticum graduum. CASS. Tertius gradus. Magnum gaudium; in Ecclesia pura mente versari, atque digne Deo in hac peregrinatione militare: unde suspiramus ad cœlestem Jerusalem, ad quam duabus alis dilectionis levamur. Lætatus sum in his, etc. Primo gaudet se monitum ire ad Jerusalem, ubi sancti securi et cum Domino judicabunt. Secundo, ascensurus optat abundantiam pacis: Rogate quæ ad pacem, etc.

121:4 Testimonium Isræl. AUG. Id est, in quibus cognoscitur quod vere sunt Isræl. Quando enim grana sunt cum paleis, totum palea putatur; sed cum separabuntur, tunc erit testimonium Isræl.

121:5 Sedes. ID. Id est justi, in quibus Deus sedet, etc., usque ad caveant ergo sibi omnes interrogandi.

§121:6 Rogate. CASS. Secunda pars, ubi loquitur ad judices, optans eis abundantiam pacis, quam amore fratrum prædicavit. Diligentibus. AUG. Qui amat in alio bonum, quod ipse non potest habere, imputatur ei quasi haberet; unde: Si charitas non habet quod det, det calicem aquæ; et tantum imputatur ei quantum Zachæo multa Matth. 10.. Impar facultas, sed non impar charitas.

**121:7 Fiat pax. ID. Charitas est virtus fortis ut mors, etc., usque ad subdit: Propter fratres meos. In turribus. ID. Id est in excelsis tuis. Pauci sunt judices, sed multi ad singulos pertinebunt, quos recipient in æterna tabernacula, et tunc erit abundantia in turribus; Deus autem est tota eorum abundantia, tam recipientium quam receptorum.

††121:9 Propter domum Domini Dei. Vel sic legas ut hic versus sit expositio præcedentis. Quasi, loquebar pacem de te, propter proximos et fratres, scilicet: Quæsivi bona tibi propter domum Domini Dei nostri. Sententia horum verborum non mutatur. Tibi. O tu, cœlestis Jerusalem, quia domus Dei es, et ita in hoc quod te diligo, Deum diligo.