130
Canticum graduum David. [Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.*Canticum graduum. CASS. Duodecimus gradus est humilitas, quam intus et extra hic se habere ostendit. Ad humilitatem ergo monet. Domine, non est. ID. Primo proponens se humilem, pœnam inducit non humili; secundo, suo exemplo ad spem monet. Ostendens ergo se humilem intus et extra, ait. Neque ambulavi. AUG. Non fui superbus, nolui quasi in mirabilibus, etc., usque ad: Quanto major es, humilia te in omnibus.
Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam: sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea.Si non humiliter sentiebam. ID. Nutritus in lacte quod est Verbum caro factum ut sic crescerem ad panem angelorum, ad Verbum quod apud Deum, sed non. Exaltavi, ut hæretici. Qui si utcunque aliquid cœperint, vel visi sunt capere, inde superbiunt; et cum adhuc teneri super matrem sint, et portentur manibus, ut crescant, qui portati fuerunt in utero ut nascerentur: a lacte ante tempus separantur, unde exstinguntur. Ita retributio. ID. Obstringit se maledicto, etc., usque ad sic revelabit Deus quod aliter sapit, quia superbis resistit, humilibus dat gratiam. Sicut ablactatus est. Sicut enim quinque tempora narrantur, etc., usque ad quia Deus erat homo; sed non mutatus in hominem.
Speret Israël in Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.]Speret Isræl. CASS. Secunda pars, ubi concludit suo exemplo cæteros monens.

*130:1 Canticum graduum. CASS. Duodecimus gradus est humilitas, quam intus et extra hic se habere ostendit. Ad humilitatem ergo monet. Domine, non est. ID. Primo proponens se humilem, pœnam inducit non humili; secundo, suo exemplo ad spem monet. Ostendens ergo se humilem intus et extra, ait. Neque ambulavi. AUG. Non fui superbus, nolui quasi in mirabilibus, etc., usque ad: Quanto major es, humilia te in omnibus.

130:2 Si non humiliter sentiebam. ID. Nutritus in lacte quod est Verbum caro factum ut sic crescerem ad panem angelorum, ad Verbum quod apud Deum, sed non. Exaltavi, ut hæretici. Qui si utcunque aliquid cœperint, vel visi sunt capere, inde superbiunt; et cum adhuc teneri super matrem sint, et portentur manibus, ut crescant, qui portati fuerunt in utero ut nascerentur: a lacte ante tempus separantur, unde exstinguntur. Ita retributio. ID. Obstringit se maledicto, etc., usque ad sic revelabit Deus quod aliter sapit, quia superbis resistit, humilibus dat gratiam. Sicut ablactatus est. Sicut enim quinque tempora narrantur, etc., usque ad quia Deus erat homo; sed non mutatus in hominem.

130:3 Speret Isræl. CASS. Secunda pars, ubi concludit suo exemplo cæteros monens.