135
Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus.*Alleluia. AUG. Psalmus iste laudem Dei continet, ubi etsi multa in laude Dei dicantur, maxime tamen hic misericordia Dei commendatur. CASS. Diversa initia versuum, etc., usque ad ita præsto est divina præsentia si pure cantatur. Confitemini Domino. ID. Primo, magnificentiam Dei et totius orbis conditionem exponit. Secundo dicit quæ in Ægypto et gente Judæorum fecit in figuram nostri, ibi, Qui percussit. Tertio, agit de Christianis, ibi, et dedit terram eorum hæreditatem. Confitemini Domino. AUG. Modo laudemus, etc., usque ad per misericordiam beatitudo æterna est.
Confitemini Deo deorum, quoniam in æternum misericordia ejus.Confitemini Deo deorum. Deos dicit homines, ad quos sermo Dei factus est in alio psalmo, ubi ait, Ego dixi, Dii estis et filii Excelsi, etc. Et non ideo dicuntur dii, quod omnes sint boni: si enim omnes boni essent, non diceret in eodem psalmo: in medio autem deos dijudicat, id est discernit, de quibus etiam subdit: Confitemini Domino dominorum.
Confitemini Domino dominorum, quoniam in æternum misericordia ejus.Qui facit mirabilia. ID. Sicut in fine ubique ponitur, etc., usque ad ideo confitemini, quoniam in æternum misericordia ejus.
Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in æternum misericordia ejus.§Mirabilia magna solus. ID. Quia et quædam per homines vel angelos facit, et quædam magna ipse solus, quæ et prius exsequitur.
Qui fecit cælos in intellectu, quoniam in æternum misericordia ejus.**Qui fecit cœlos. ID. Universam ergo creaturam per se fecit, etc., usque ad unde, Omnia in sapientia fecisti, Deus. Vel typice, Cœlos in intellectu, id est spirituales sanctos, qui non modo credere, sed intelligere divina dedit. Simplices autem qui solam fidem firmam tenent, quasi infra cœlos, terra dicuntur, qui quia in baptismo, quem acceperunt, quasi super aquas firma fide consistunt, quasi super aquas terram firmavit.
Qui firmavit terram super aquas, quoniam in æternum misericordia ejus.††Terram super aquas. ID. Sed quo terra gravior ab aquis levioribus portatur, etc., usque ad sic Dominus super puteum sedit, id est juxta.
Qui fecit luminaria magna, quoniam in æternum misericordia ejus:‡‡Qui fecit luminaria magna. ID. id est dona gratiarum fidelibus suis contulit.
solem in potestatem diei, quoniam in æternum misericordia ejus;
lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam in æternum misericordia ejus.§§Lunam et stellas in potestatem noctis. CASS. Aliter etiam dici potest mystice, etc., usque ad ut per hæc quæque minores luceant.
10 Qui percussit Ægyptum cum primogenitis eorum, quoniam in æternum misericordia ejus.***Qui percussit Ægyptum. ID. Secunda pars, ubi dicit, quæ in Ægypto fecit et gente Judæorum sub figura nostri. Jam incipit, quæ per homines, vel per angelos fecit. Cum primogenitis eorum. Primogenita Ægypti percussit, etc., usque ad sed Deus a se excludit.
11 Qui eduxit Israël de medio eorum, quoniam in æternum misericordia ejus,
12 in manu potenti et brachio excelso, quoniam in æternum misericordia ejus.†††In manu potenti. ID. Manus Dei invincibilis actio, quæ a brachio venit, id est ab omni potentia singulari.
13 Qui divisit mare Rubrum in divisiones, quoniam in æternum misericordia ejus;‡‡‡Divisit mare Rubrum in divisiones. ID. Ad litteram in divisiones duodecim pro numero tribuum, ut singulæ tribus suas vias eundi haberent; typice, sic per vias varias ad Deum de mundo transitur. Per mare Rubrum sæculum accipitur.
14 et eduxit Israël per medium ejus, quoniam in æternum misericordia ejus;
15 et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro, quoniam in æternum misericordia ejus.§§§Et excussit Pharaonem. ID. Diabolum, cum ministris excussit, ut pulverem, qui celeriter excutitur. In hac celeritate, et virtus Dei ostenditur, et illæ terrenæ sordes indicantur, quas solemus excutere. Pharaonem. ID. Congrue per Pharaonem diabolus intelligitur: Pharao masculos necat, feminas servat; ita diabolus virtutes præfocat, concupiscentiam nutrit.
16 Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in æternum misericordia ejus.
17 Qui percussit reges magnos, quoniam in æternum misericordia ejus;
18 et occidit reges fortes, quoniam in æternum misericordia ejus:
19 Sehon, regem Amorrhæorum, quoniam in æternum misericordia ejus;
20 et Og, regem Basan, quoniam in æternum misericordia ejus:
21 et dedit terram eorum hæreditatem, quoniam in æternum misericordia ejus;*Et dedit terram eorum hæreditatem. CASS. Tertia pars, ubi descendit ad Christianos, exponens beneficia eis data, ut sic unum auctorem omnium scias.
22 hæreditatem Israël, servo suo, quoniam in æternum misericordia ejus.Isræl servo suo. Accipit per Isræl servum, Christum, etc., usque ad nullum dedit pretium Ægyptiis.
23 Quia in humilitate nostra memor fuit nostri, quoniam in æternum misericordia ejus;
24 et redemit nos ab inimicis nostris, quoniam in æternum misericordia ejus.
25 Qui dat escam omni carni, quoniam in æternum misericordia ejus.Dat escam. THEOD. A singulari Providentia, etc., usque ad in Evangeliis inquit: Respicite volatilia cœli, quæ neque serunt, neque congregant in horrea, et Pater vester cœlestis pascit illa. Omni carni. AUG. Omni generi hominum, Isræl et gentium, non sicut manna soli Judæo.
26 Confitemini Deo cæli, quoniam in æternum misericordia ejus. Confitemini Domino dominorum, quoniam in æternum misericordia ejus.]

*135:1 Alleluia. AUG. Psalmus iste laudem Dei continet, ubi etsi multa in laude Dei dicantur, maxime tamen hic misericordia Dei commendatur. CASS. Diversa initia versuum, etc., usque ad ita præsto est divina præsentia si pure cantatur. Confitemini Domino. ID. Primo, magnificentiam Dei et totius orbis conditionem exponit. Secundo dicit quæ in Ægypto et gente Judæorum fecit in figuram nostri, ibi, Qui percussit. Tertio, agit de Christianis, ibi, et dedit terram eorum hæreditatem. Confitemini Domino. AUG. Modo laudemus, etc., usque ad per misericordiam beatitudo æterna est.

135:2 Confitemini Deo deorum. Deos dicit homines, ad quos sermo Dei factus est in alio psalmo, ubi ait, Ego dixi, Dii estis et filii Excelsi, etc. Et non ideo dicuntur dii, quod omnes sint boni: si enim omnes boni essent, non diceret in eodem psalmo: in medio autem deos dijudicat, id est discernit, de quibus etiam subdit: Confitemini Domino dominorum.

135:3 Qui facit mirabilia. ID. Sicut in fine ubique ponitur, etc., usque ad ideo confitemini, quoniam in æternum misericordia ejus.

§135:4 Mirabilia magna solus. ID. Quia et quædam per homines vel angelos facit, et quædam magna ipse solus, quæ et prius exsequitur.

**135:5 Qui fecit cœlos. ID. Universam ergo creaturam per se fecit, etc., usque ad unde, Omnia in sapientia fecisti, Deus. Vel typice, Cœlos in intellectu, id est spirituales sanctos, qui non modo credere, sed intelligere divina dedit. Simplices autem qui solam fidem firmam tenent, quasi infra cœlos, terra dicuntur, qui quia in baptismo, quem acceperunt, quasi super aquas firma fide consistunt, quasi super aquas terram firmavit.

††135:6 Terram super aquas. ID. Sed quo terra gravior ab aquis levioribus portatur, etc., usque ad sic Dominus super puteum sedit, id est juxta.

‡‡135:7 Qui fecit luminaria magna. ID. id est dona gratiarum fidelibus suis contulit.

§§135:9 Lunam et stellas in potestatem noctis. CASS. Aliter etiam dici potest mystice, etc., usque ad ut per hæc quæque minores luceant.

***135:10 Qui percussit Ægyptum. ID. Secunda pars, ubi dicit, quæ in Ægypto fecit et gente Judæorum sub figura nostri. Jam incipit, quæ per homines, vel per angelos fecit. Cum primogenitis eorum. Primogenita Ægypti percussit, etc., usque ad sed Deus a se excludit.

†††135:12 In manu potenti. ID. Manus Dei invincibilis actio, quæ a brachio venit, id est ab omni potentia singulari.

‡‡‡135:13 Divisit mare Rubrum in divisiones. ID. Ad litteram in divisiones duodecim pro numero tribuum, ut singulæ tribus suas vias eundi haberent; typice, sic per vias varias ad Deum de mundo transitur. Per mare Rubrum sæculum accipitur.

§§§135:15 Et excussit Pharaonem. ID. Diabolum, cum ministris excussit, ut pulverem, qui celeriter excutitur. In hac celeritate, et virtus Dei ostenditur, et illæ terrenæ sordes indicantur, quas solemus excutere. Pharaonem. ID. Congrue per Pharaonem diabolus intelligitur: Pharao masculos necat, feminas servat; ita diabolus virtutes præfocat, concupiscentiam nutrit.

*135:21 Et dedit terram eorum hæreditatem. CASS. Tertia pars, ubi descendit ad Christianos, exponens beneficia eis data, ut sic unum auctorem omnium scias.

135:22 Isræl servo suo. Accipit per Isræl servum, Christum, etc., usque ad nullum dedit pretium Ægyptiis.

135:25 Dat escam. THEOD. A singulari Providentia, etc., usque ad in Evangeliis inquit: Respicite volatilia cœli, quæ neque serunt, neque congregant in horrea, et Pater vester cœlestis pascit illa. Omni carni. AUG. Omni generi hominum, Isræl et gentium, non sicut manna soli Judæo.