145
Alleluja, Aggæi et Zachariæ.*Alleluia. CAS. Vox ista, quasi musica salutaris, tanquam harmonia cœlestis, quæ non solum homines, sed etiam angelos delectat, laudem Dei exprimens. Quæ congrue huic psalmo præscribitur, ubi vir justus exhortatur animam ad laudem Dei: quia in adversis aliquando, velit nolit, perturbatur anima. Unde supra: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Sed ut auferat ei perturbationem, suggerit gaudium de spe, si non in re: Spera in Deo, etc. AUG. Hac spe erecta anima Deum laudat hic. CAS. Primo, sibi quasi omnibus consulit laudare, ne in vanis oretur; et quasi acquiescens consilio, asserit se laudaturum ibi ubi poterit plene. Secundo, alios monet non sperare in homine, ibi: Nolite confidere. Tertio, docet omnem spem in Omnipotente ponendam, ibi: Beatus, etc.
[Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,Lauda, anima mea, Dominum. Sed quæritur, a quo, cui hoc consulitur? Si dicitur caro consulere animæ, non videtur hoc esse verum, cum a meliori et a digniori soleat inferiori dari consilium: caro autem inferior est anima. Anima enim, licet vituperata quia peccatrix, tamen melior dicitur per naturam corpore laudato in suo genere, quia spiritualis natura præstat corpore, quam movet, regit, sensificat, capit: et ipsa infinita, vicina est substantiæ Dei. Sic aurum, vituperatum quia sordidum, præest plumbo in puritate laudato: sic et malus homo optimo equo. Non datur ergo consilium animæ a carne, quamvis domita valde et pacata: quæ tamen mortua est propter peccatum. Nec etiam caro mortalis immortali consulit animæ, quia semper infra animam est; sed superior pars animæ, scilicet mens, quæ cogitat sapientiam divinam, illi inhærens et in illam suspirans, videt quasdam sui partes perturbari motibus sæculi, cupiditate terrenorum ad exteriora rapi: unde ad interiora et superiora revocat eam. Se ergo secundum sensualitatem exhortans dicit: Lauda, anima mea, Dominum. Quid enim tibi placet in hoc sæculo? Divisa per tot sæcularium rerum amores, collige te ad auctorem: hic tibi pax et securitas. Deinde respondet anima menti, quasi hic prægravata non valens desistere, ut dignum est. Laudabo in vita. Hic in morte laudabo tenuiter, quia corpus aggravat animam, et terrena inhabitatio sensum deprimit multa cogitantem Sap. 9.; hic spes pascit, vita in futuro. In vita mea. CAS. Cum ei perfecte inhæsero, a quo separari, ut modo fit, mors est: sed spes consolatur, in qua quodammodo vivens laudat. Quandiu. Non quod aliquando non sit, quia in æternum erit, et ideo vere diu.
in filiis hominum, in quibus non est salus.Nolite confidere, etc. CAS. Secunda pars. Dato consilio et affirmato, ubi plene laudare poterit, quasi longe remotos, et interim dum mala sunt quibus turbatur anima, monet non sperare in homine, sed in Deo. AUG. Vel quasi in fine sæculi mente positus: cito finienda docet non amare pro æternis; quasi et meo exemplo, nolite confidere, etc. In filiis hominum. ID. In uno filio hominis est salus, et in ipso sperate. Non quia filius hominis est, sed quia Filius Dei est. Non propter illud quod suscepit ex te, sed propter illud quod servavit in se.
Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.§Exibit spiritus ejus, etc. CAS. Prius mundat corda prohibendo a noxiis, ut post salutaria intendat monendo salubria.
Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius:**Beatus cujus Deus Jacob. CAS. Tertia pars, ubi docet totam spem in Omnipotenti ponendam, quem ex factis describit ut gentilitas tam frequenter convicta quiescat. AUG. Remotis noxiis, docet quod salutis est, scilicet in quo sperandum sit. Adjutor ejus spes ejus. CAS. Ipsius Jacob sic fuit adjutor, etc., usque ad id est, hujus veri Jacob, sicut illius.
qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt.††Qui fecit cœlum et terram. ID. Quia et cultoribus dæmonum spes est in deo suo, determinat in quo debet esse spes, id est in Christo, et hoc usque in finem psalmi ostendit, describendo eum per omnia. Omnia quæ in eis sunt. Ne quem alium putes creatorem, vel minutissimarum rerum existere creatorem.
Qui custodit veritatem in sæculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos;‡‡Qui custodit veritatem in sæculum. CAS. Christus, qui est veritas, omnis homo mendax. Facit judicium. Hæc duo ad justitiam pertinent. Christus judex vindicat patientes propter nomen suum, et dat escam diligentibus se. Injuriam patientibus. AUG. Non omnis molestia est injuria. Quod jure pateris non est injuria, ut quod patitur latro et scelerati alii. Aliud ergo est pati injuriam, aliud supplicium. Supplicium enim jure quis patitur, injuria autem juri contraria est.
Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos.§§Dominus solvit compeditos. CAS. Hoc ad abundantiam suavitatis. Dominus erigit elisos. Quos diabolus elidit, Dominus erigit. Diligi justos. CAS. Quos locat in æterna beatitudine.
Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.***Pupillum et viduam suscipiet. AUG. Omnis Ecclesia gentium adventitia est ad patres, non carne, sed imitando, filia. Pupilli sunt omnes in peregrinatione, quibus est absens pater; et omnis fidelis anima est vidua sponso absente: unde et magis patrem et sponsum desiderant, et hos protegit Deus non visus, sed desideratus.
10 Regnabit Dominus in sæcula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.]†††Regnabit Dominus in sæcula. CAS. Hoc est de magnificentia. Regnabit in nobis, cum corda nostra erunt in eo firma, quod non modo.

*145:1 Alleluia. CAS. Vox ista, quasi musica salutaris, tanquam harmonia cœlestis, quæ non solum homines, sed etiam angelos delectat, laudem Dei exprimens. Quæ congrue huic psalmo præscribitur, ubi vir justus exhortatur animam ad laudem Dei: quia in adversis aliquando, velit nolit, perturbatur anima. Unde supra: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Sed ut auferat ei perturbationem, suggerit gaudium de spe, si non in re: Spera in Deo, etc. AUG. Hac spe erecta anima Deum laudat hic. CAS. Primo, sibi quasi omnibus consulit laudare, ne in vanis oretur; et quasi acquiescens consilio, asserit se laudaturum ibi ubi poterit plene. Secundo, alios monet non sperare in homine, ibi: Nolite confidere. Tertio, docet omnem spem in Omnipotente ponendam, ibi: Beatus, etc.

145:2 Lauda, anima mea, Dominum. Sed quæritur, a quo, cui hoc consulitur? Si dicitur caro consulere animæ, non videtur hoc esse verum, cum a meliori et a digniori soleat inferiori dari consilium: caro autem inferior est anima. Anima enim, licet vituperata quia peccatrix, tamen melior dicitur per naturam corpore laudato in suo genere, quia spiritualis natura præstat corpore, quam movet, regit, sensificat, capit: et ipsa infinita, vicina est substantiæ Dei. Sic aurum, vituperatum quia sordidum, præest plumbo in puritate laudato: sic et malus homo optimo equo. Non datur ergo consilium animæ a carne, quamvis domita valde et pacata: quæ tamen mortua est propter peccatum. Nec etiam caro mortalis immortali consulit animæ, quia semper infra animam est; sed superior pars animæ, scilicet mens, quæ cogitat sapientiam divinam, illi inhærens et in illam suspirans, videt quasdam sui partes perturbari motibus sæculi, cupiditate terrenorum ad exteriora rapi: unde ad interiora et superiora revocat eam. Se ergo secundum sensualitatem exhortans dicit: Lauda, anima mea, Dominum. Quid enim tibi placet in hoc sæculo? Divisa per tot sæcularium rerum amores, collige te ad auctorem: hic tibi pax et securitas. Deinde respondet anima menti, quasi hic prægravata non valens desistere, ut dignum est. Laudabo in vita. Hic in morte laudabo tenuiter, quia corpus aggravat animam, et terrena inhabitatio sensum deprimit multa cogitantem Sap. 9.; hic spes pascit, vita in futuro. In vita mea. CAS. Cum ei perfecte inhæsero, a quo separari, ut modo fit, mors est: sed spes consolatur, in qua quodammodo vivens laudat. Quandiu. Non quod aliquando non sit, quia in æternum erit, et ideo vere diu.

145:3 Nolite confidere, etc. CAS. Secunda pars. Dato consilio et affirmato, ubi plene laudare poterit, quasi longe remotos, et interim dum mala sunt quibus turbatur anima, monet non sperare in homine, sed in Deo. AUG. Vel quasi in fine sæculi mente positus: cito finienda docet non amare pro æternis; quasi et meo exemplo, nolite confidere, etc. In filiis hominum. ID. In uno filio hominis est salus, et in ipso sperate. Non quia filius hominis est, sed quia Filius Dei est. Non propter illud quod suscepit ex te, sed propter illud quod servavit in se.

§145:4 Exibit spiritus ejus, etc. CAS. Prius mundat corda prohibendo a noxiis, ut post salutaria intendat monendo salubria.

**145:5 Beatus cujus Deus Jacob. CAS. Tertia pars, ubi docet totam spem in Omnipotenti ponendam, quem ex factis describit ut gentilitas tam frequenter convicta quiescat. AUG. Remotis noxiis, docet quod salutis est, scilicet in quo sperandum sit. Adjutor ejus spes ejus. CAS. Ipsius Jacob sic fuit adjutor, etc., usque ad id est, hujus veri Jacob, sicut illius.

††145:6 Qui fecit cœlum et terram. ID. Quia et cultoribus dæmonum spes est in deo suo, determinat in quo debet esse spes, id est in Christo, et hoc usque in finem psalmi ostendit, describendo eum per omnia. Omnia quæ in eis sunt. Ne quem alium putes creatorem, vel minutissimarum rerum existere creatorem.

‡‡145:7 Qui custodit veritatem in sæculum. CAS. Christus, qui est veritas, omnis homo mendax. Facit judicium. Hæc duo ad justitiam pertinent. Christus judex vindicat patientes propter nomen suum, et dat escam diligentibus se. Injuriam patientibus. AUG. Non omnis molestia est injuria. Quod jure pateris non est injuria, ut quod patitur latro et scelerati alii. Aliud ergo est pati injuriam, aliud supplicium. Supplicium enim jure quis patitur, injuria autem juri contraria est.

§§145:8 Dominus solvit compeditos. CAS. Hoc ad abundantiam suavitatis. Dominus erigit elisos. Quos diabolus elidit, Dominus erigit. Diligi justos. CAS. Quos locat in æterna beatitudine.

***145:9 Pupillum et viduam suscipiet. AUG. Omnis Ecclesia gentium adventitia est ad patres, non carne, sed imitando, filia. Pupilli sunt omnes in peregrinatione, quibus est absens pater; et omnis fidelis anima est vidua sponso absente: unde et magis patrem et sponsum desiderant, et hos protegit Deus non visus, sed desideratus.

†††145:10 Regnabit Dominus in sæcula. CAS. Hoc est de magnificentia. Regnabit in nobis, cum corda nostra erunt in eo firma, quod non modo.