3
Et angelo ecclesiæ Sardis scribe: Hæc dicit qui habet septem spiritus Dei, et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es.*Et angelo Ecclesiæ Sardis. Sardis principium pulchritudinis interpretatur, et per hoc is significatur qui primum nihil vel parum virtutis habet, deinde fit turpis per vitia; vel intelliguntur hypocritæ qui extra pulchri, intus deformes. Scio opera tua. Et scio quod in omnibus operibus tuis quæris humanam laudem. Esto vigilans, et confirma cetera, quæ moritura erant. Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo.Esto vigilans. Ideo vigila, quia licet sis mente immotus, vel in mente laudabilis, non es tamen perfectus, nisi cæteros excites, et non est satis Christum confiteri, nisi etiam opera feceris. Non enim invenio opera tua plena. Dum es sine charitate, vel pro laude, vel quia committis criminale. In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et pœnitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te.In mente ergo habe. Id est, recordare qualiter fidem Christi in baptismate perceperis: ubi promisisti renuntiaturum te diabolo et omnibus pompis ejus. Recordare etiam quod a doctoribus fidei Christianæ qualiter te vivere oportet audivisti: et serva quod audisti, et pœnitentiam age, eo quod a bonis operibus tandiu torpuisti. Audieris a sanctis Patribus, quia, qui in uno offendit, omnium reus est; unde, charitatem autem non habeam, nihil sum Jac. 2.. Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua: et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt.§Non inquinaverunt vestimenta sua. Vestes immortalitatis et innocentiæ, quas acceperunt in baptismo, vel, sua bona opera. Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de libro vitæ, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis ejus.**Non delebo. Delet reprobos, secundum illud: Induravit Dominus cor Pharaonis Exod. 10.. De libro vitæ. Liber vitæ præscientia Dei est, in qua omnia continentur. Confitebor nomen ejus, dicens: Venite, benedicti Patris mei Matth. 25.. Vel hic, Dedistis mihi manducare et bibere. Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Et angelo Philadelphiæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit:††Hæc dicit. Quasi dicat: Labora de conversione fratrum sicut cœpisti: quia in eo quod promisi, quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis Joan. 14., sum verax in promissis, unde scire potestis quod multos congregabo vobis sicut desideratis. Claudit. Ut quæramus, aperit, ut inveniamus, ut inquisitor fructum accipiat sudoris sui, et largitor gratias suæ bonitatis habeat. Scio opera tua. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere: quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum.‡‡Ecce dedi coram te. Merito dedi, quia aperte non poteras habere per te, quia modicam habes virtutem. Ostium. Per ostium, quod dicitur ab obstando, intelliguntur corda hominum prius dura. Vel intelligere potes Scripturas obscuras. Vel Christum, qui est verum ostium ad vitam, unde discipuli prohibiti loqui et cæsi dixerunt: Non possumus quæ vidimus non loqui Act. 4.. Ecce dabo de synagoga Satanæ, qui dicunt se Judæos esse, et non sunt, sed mentiuntur: ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos: et scient quia ego dilexi te,§§Judæos. Hoc nomen perdiderunt dum de Christo dixerunt: Hunc nescimus Joan. 9.. Mentiuntur. Nituntur comprobare verbis et quibusdam simulationibus. Ecce faciam illos ut veniant. Parati imitari opera tua per similitudinem humilitatis tuæ. Scient. Extra positi non crediderunt Deum diligere Ecclesiam quam permittebat affligi, sed nunc faciet fidem dilectionis, id est certitudinem, ne succumbatis, quia venio ad remunerandum. 10 quoniam servasti verbum patientiæ meæ, et ego servabo te ab hora tentationis, quæ ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra.***Servasti verbum patientiæ meæ. Præceptum de patientia quod in me ostendi, orans pro persecutoribus. Ab hora tentationis, vel generalis persecutionis in Christianos statim post Neronem futuræ, vel ultimo tempore Antichristi. Tentare habitantes in terra. Sicut in sequentibus sexto sæpius ordine, sic et hic in sexto angelo novissima designatur persecutio, in qua quidam Judæorum sunt decipiendi: quidam Eliæ monitis legem spiritualiter impleturi, hostem credunt victuri. 11 Ecce venio cito: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.†††Ecce venio cito. Quasi dicat: Tentatio vero veniet, sed ne succumbatis, quia venio ad remunerandum. 12 Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius: et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei novæ Jerusalem, quæ descendit de cælo a Deo meo, et nomen meum novum.‡‡‡Columnam in templo. Firmum in se et sustentantem alios verbo et exemplo. Non egredietur. Cum sit Deo certus numerus suorum, si quis labitur, alius misericordia ejus subinducitur, sicut per superbiam Judæorum gentilitas subintravit. Filius junior, id est gentilium populus, exierat, sed morte vituli saginati, id est cruore Christi, reconciliatus non exibit amplius. Novæ. Ubi nihil vetustatis, sed plena visio pacis. De cœlo. De conformitate cœlestium creaturarum. 13 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. 14 Et angelo Laodiciæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit: Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturæ Dei.§§§Testis, eorum quæ audivit a Patre intrepidus. Vel, cui fides est adhibenda in omnibus. Vel, testis operum nostrorum apud Patrem. Et verus. Veritas est, quia per eum promissa Patris complentur. 15 Scio opera tua: quia neque frigidus es, neque calidus: utinam frigidus esses, aut calidus:*Neque frigidus es, neque calidus, quia neque omnino fidem ignoras, neque aperte negas acceptam. Utinam frigidus. Non optat eum frigidum simpliciter, sed talem de quo major spes habeatur. 16 sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo:Incipiam te evomere. Rem mirabilem dicturus, quod tepidi excommunicandi essent, quia ab hominibus boni credebantur, dicit se veracem in omnibus, ut in hoc sibi credatur, et si illi resipiscere voluerint, promittit conservationem, quia dedit primam fidem. Ex ore meo. De ore evomitur qui in deteriora præcipitatur vel qui impœnitens moritur. 17 quia dicis: Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo: et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus.Dives sum, scientiæ divinæ, vel sæcularis. 18 Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias, et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuæ, et collyrio inunge oculos tuos ut videas.§Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum. Quia talia opera non perducent ad salutem. Non appareat confusio. Melius est hic erubescere coram paucis, quam in futuro coram omnibus. Collyrio. Oculi, ut videamus, inunguntur, cum ad cognoscendum veri luminis claritatem, intellectus nostri aciem medicamine bonæ operationis adjuvamus. Præceptum Domini illuminans oculos Psal. 18.. Vel inunge dono Spiritus sancti mentem quam terrena concluserant. 19 Ego quos amo, arguo, et castigo. Æmulare ergo, et pœnitentiam age. 20 Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum.**Ecce ego sto ad ostium et pulso. Si quis audierit, etc. Exspecto, vel inspiro, vel per prædicatores voco. 21 Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo: sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus.††Sedere mecum in throno meo. Judicare in illis in quibus sedeo et judico. Hæc de prælatis, et, per prælatos, de subditis. Sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno ejus. Hoc ita dicit, quia victoria et sessio Christi est causa victoriæ et sessionis Christianorum. 22 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.

*3:1 Et angelo Ecclesiæ Sardis. Sardis principium pulchritudinis interpretatur, et per hoc is significatur qui primum nihil vel parum virtutis habet, deinde fit turpis per vitia; vel intelliguntur hypocritæ qui extra pulchri, intus deformes. Scio opera tua. Et scio quod in omnibus operibus tuis quæris humanam laudem.

3:2 Esto vigilans. Ideo vigila, quia licet sis mente immotus, vel in mente laudabilis, non es tamen perfectus, nisi cæteros excites, et non est satis Christum confiteri, nisi etiam opera feceris. Non enim invenio opera tua plena. Dum es sine charitate, vel pro laude, vel quia committis criminale.

3:3 In mente ergo habe. Id est, recordare qualiter fidem Christi in baptismate perceperis: ubi promisisti renuntiaturum te diabolo et omnibus pompis ejus. Recordare etiam quod a doctoribus fidei Christianæ qualiter te vivere oportet audivisti: et serva quod audisti, et pœnitentiam age, eo quod a bonis operibus tandiu torpuisti. Audieris a sanctis Patribus, quia, qui in uno offendit, omnium reus est; unde, charitatem autem non habeam, nihil sum Jac. 2..

§3:4 Non inquinaverunt vestimenta sua. Vestes immortalitatis et innocentiæ, quas acceperunt in baptismo, vel, sua bona opera.

**3:5 Non delebo. Delet reprobos, secundum illud: Induravit Dominus cor Pharaonis Exod. 10.. De libro vitæ. Liber vitæ præscientia Dei est, in qua omnia continentur. Confitebor nomen ejus, dicens: Venite, benedicti Patris mei Matth. 25.. Vel hic, Dedistis mihi manducare et bibere.

††3:7 Hæc dicit. Quasi dicat: Labora de conversione fratrum sicut cœpisti: quia in eo quod promisi, quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis Joan. 14., sum verax in promissis, unde scire potestis quod multos congregabo vobis sicut desideratis. Claudit. Ut quæramus, aperit, ut inveniamus, ut inquisitor fructum accipiat sudoris sui, et largitor gratias suæ bonitatis habeat.

‡‡3:8 Ecce dedi coram te. Merito dedi, quia aperte non poteras habere per te, quia modicam habes virtutem. Ostium. Per ostium, quod dicitur ab obstando, intelliguntur corda hominum prius dura. Vel intelligere potes Scripturas obscuras. Vel Christum, qui est verum ostium ad vitam, unde discipuli prohibiti loqui et cæsi dixerunt: Non possumus quæ vidimus non loqui Act. 4..

§§3:9 Judæos. Hoc nomen perdiderunt dum de Christo dixerunt: Hunc nescimus Joan. 9.. Mentiuntur. Nituntur comprobare verbis et quibusdam simulationibus. Ecce faciam illos ut veniant. Parati imitari opera tua per similitudinem humilitatis tuæ. Scient. Extra positi non crediderunt Deum diligere Ecclesiam quam permittebat affligi, sed nunc faciet fidem dilectionis, id est certitudinem, ne succumbatis, quia venio ad remunerandum.

***3:10 Servasti verbum patientiæ meæ. Præceptum de patientia quod in me ostendi, orans pro persecutoribus. Ab hora tentationis, vel generalis persecutionis in Christianos statim post Neronem futuræ, vel ultimo tempore Antichristi. Tentare habitantes in terra. Sicut in sequentibus sexto sæpius ordine, sic et hic in sexto angelo novissima designatur persecutio, in qua quidam Judæorum sunt decipiendi: quidam Eliæ monitis legem spiritualiter impleturi, hostem credunt victuri.

†††3:11 Ecce venio cito. Quasi dicat: Tentatio vero veniet, sed ne succumbatis, quia venio ad remunerandum.

‡‡‡3:12 Columnam in templo. Firmum in se et sustentantem alios verbo et exemplo. Non egredietur. Cum sit Deo certus numerus suorum, si quis labitur, alius misericordia ejus subinducitur, sicut per superbiam Judæorum gentilitas subintravit. Filius junior, id est gentilium populus, exierat, sed morte vituli saginati, id est cruore Christi, reconciliatus non exibit amplius. Novæ. Ubi nihil vetustatis, sed plena visio pacis. De cœlo. De conformitate cœlestium creaturarum.

§§§3:14 Testis, eorum quæ audivit a Patre intrepidus. Vel, cui fides est adhibenda in omnibus. Vel, testis operum nostrorum apud Patrem. Et verus. Veritas est, quia per eum promissa Patris complentur.

*3:15 Neque frigidus es, neque calidus, quia neque omnino fidem ignoras, neque aperte negas acceptam. Utinam frigidus. Non optat eum frigidum simpliciter, sed talem de quo major spes habeatur.

3:16 Incipiam te evomere. Rem mirabilem dicturus, quod tepidi excommunicandi essent, quia ab hominibus boni credebantur, dicit se veracem in omnibus, ut in hoc sibi credatur, et si illi resipiscere voluerint, promittit conservationem, quia dedit primam fidem. Ex ore meo. De ore evomitur qui in deteriora præcipitatur vel qui impœnitens moritur.

3:17 Dives sum, scientiæ divinæ, vel sæcularis.

§3:18 Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum. Quia talia opera non perducent ad salutem. Non appareat confusio. Melius est hic erubescere coram paucis, quam in futuro coram omnibus. Collyrio. Oculi, ut videamus, inunguntur, cum ad cognoscendum veri luminis claritatem, intellectus nostri aciem medicamine bonæ operationis adjuvamus. Præceptum Domini illuminans oculos Psal. 18.. Vel inunge dono Spiritus sancti mentem quam terrena concluserant.

**3:20 Ecce ego sto ad ostium et pulso. Si quis audierit, etc. Exspecto, vel inspiro, vel per prædicatores voco.

††3:21 Sedere mecum in throno meo. Judicare in illis in quibus sedeo et judico. Hæc de prælatis, et, per prælatos, de subditis. Sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno ejus. Hoc ita dicit, quia victoria et sessio Christi est causa victoriæ et sessionis Christianorum.