12
Et signum magnum apparuit in cælo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim:*Et signum. Et ex his vidi istud procedere, scilicet fidei gratiam, id est quiddam magnum significantem. Hic facit mentionem de revelatione mysteriorum quæ fuerunt in secunda visione, et de injuncto officio prædicationis, quod habuimus in tertia, ut istam quartam quæ de pugna Ecclesiæ et diaboli est, ex his duabus, id est secunda et tertia, ostendat pendere. Luna sub pedibus. Licet mundanis sustentetur Ecclesia, ea tamen non affectat. Et in capite ejus corona, etc. Id est duodecim apostoli, quibus mundus credidit, vel in quibus mundum vicit Ecclesia. et in utero habens, clamabat parturiens, et cruciabatur ut pariat.Cruciatur ut pariat. Prædicando, adversa patitur. Vel cruciatur a seipsa, id est carnem suam macerat, ut prædicatio sit idonea. Et visum est aliud signum in cælo: et ecce draco magnus rufus habens capita septem, et cornua decem: et in capitibus ejus diademata septem,Draco magnus. Non de magno effectu, sed de potentia et superbia draconis loquitur. Et cornua decem, etc. Id est regna et divitias quibus principes decalogum legis impugnant. et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum cæli, et misit eas in terram: et draco stetit ante mulierem, quæ erat paritura, ut cum peperisset, filium ejus devoraret.§Et cauda. Id est deceptiones, quibus celant vitia, ut cauda celantur turpia. Stellarum. Id est illorum qui illuminant Ecclesiam doctrina, non vita. Stetit ante mulierem. Quæ patiebatur dolorem, per quod credebat cito cessuram. Per passionem credebat diabolus Ecclesiam subjugatam. Devoraret. Paratus erat draco ad devorandum; sed non potuit, quia natus est qui prohibuit. Et peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea: et raptus est filius ejus ad Deum, et ad thronum ejus,**Et peperit. Carnali generatione, Christus de Abraham et David præcessit; vel peperit Ecclesia filium, id est fidem Christi in cordibus auditorum. et mulier fugit in solitudinem ubi habebat locum paratum a Deo, ut ibi pascant eam diebus mille ducentis sexaginta.††Diebus mille. Id est toto tempore quo subsistit Ecclesia prædicatione Christi tribus annis et dimidio facta. Et factum est prælium magnum in cælo: Michaël et angeli ejus præliabantur cum dracone, et draco pugnabat, et angeli ejus:‡‡Michæl et angeli ejus præliabantur. Ecclesiam sustentantes orando, auxilium ferendo. et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in cælo.§§Non valuerunt. Removere auxilia angelorum, quia non poterunt Ecclesiam ducere in peccatum. Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, qui seducit universum orbem: et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt. 10 Et audivi vocem magnam in cælo dicentem: Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus: quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte.***Et audivi vocem. Cum ostendisset diabolum in hoc certamine occulto ab Ecclesia victum auxilio filii et angelorum, subjungit exsultationes angelorum ipsorum, vel sanctarum animarum de victoria fratrum, ut laborent vincere qui de victoria sua angelos vel sanctas animas audiunt exsultare. Accusabat illos. Officium diaboli est accusare, id est per peccatum accusabiles reddere. Die ac nocte. In prosperis delectando, in adversis contristando. 11 Et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui, et non dilexerunt animas suas usque ad mortem. 12 Propterea lætamini cæli, et qui habitatis in eis. Væ terræ, et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet.†††Descendit diabolus. De cœlo: vel de minoribus sanctis, in quibus jam non habet locum tentatio. Sciens quod modicum tempus habet. Quia videt multos sibi subtrahi, et in locum suum substitui. Et postquam vidit. Cum vidit diabolus se per occultam fraudem non posse proficere, aperta tribulatione aggreditur expugnare. Et datæ sunt mulieri, etc. Quæ etiam contra apertam tribulationem habet auxilium ab eodem filio a quo habebat contra occultam impugnationem. 13 Et postquam vidit draco quod projectus esset in terram, persecutus est mulierem, quæ peperit masculum: 14 et datæ sunt mulieri alæ duæ aquilæ magnæ ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus et tempora, et dimidium temporis a facie serpentis.‡‡‡Aquilæ. Illi dicuntur aquilæ, qui per conversationem vitæ cœlum petunt, et ideo in Deo fixum habent intuitum. Per tempus, et tempora, etc. Si accipitur illius Ecclesiæ status quæ erit tempore Antichristi, dicetur aliter per tempus et tempora et dimidium, etc., pro prædicatione Heliæ et Enoch; si generalis Ecclesiæ tempus accipitur, dicitur per tempus, et tempora, et dimidium, etc., aliter pro prædicatione Christi facta tribus annis et dimidio, quia Christi prædicatione pascitur Ecclesia quotidie. 15 Et misit serpens ex ore suo post mulierem, aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine. 16 Et adjuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum, et absorbuit flumen, quod misit draco de ore suo.§§§Et adjuvit terra mulierem. Id est Christus Ecclesiæ suæ dedit vires patiendi. Et aperuit, id est præparavit, et idoneam se fecit, ut reciperet quidquid sibi inferrent, ad similitudinem os aperientis. Hoc Christus in passione sua fecit, in quo suis exemplum patiendi se proposuit. Absorbuit, id est, omnes pœnas in se destruxit, factus immortalis et impassibilis, quod idem facit in suis. 17 Et iratus est draco in mulierem: et abiit facere prælium cum reliquis de semine ejus, qui custodiunt mandata Dei, et habent testimonium Jesu Christi.*Iratus est draco in mulierem. Quia licet non possit eam devincere, non tamen desistit invidere, et locum invadendi quærere. 18 Et stetit supra arenam maris.Et stetit. Non tamen omnes illos vicit minores, sed tantum super arenam, id est, in fructuosos moram fecit, in quibus apparent signa vestigii.

*12:1 Et signum. Et ex his vidi istud procedere, scilicet fidei gratiam, id est quiddam magnum significantem. Hic facit mentionem de revelatione mysteriorum quæ fuerunt in secunda visione, et de injuncto officio prædicationis, quod habuimus in tertia, ut istam quartam quæ de pugna Ecclesiæ et diaboli est, ex his duabus, id est secunda et tertia, ostendat pendere. Luna sub pedibus. Licet mundanis sustentetur Ecclesia, ea tamen non affectat. Et in capite ejus corona, etc. Id est duodecim apostoli, quibus mundus credidit, vel in quibus mundum vicit Ecclesia.

12:2 Cruciatur ut pariat. Prædicando, adversa patitur. Vel cruciatur a seipsa, id est carnem suam macerat, ut prædicatio sit idonea.

12:3 Draco magnus. Non de magno effectu, sed de potentia et superbia draconis loquitur. Et cornua decem, etc. Id est regna et divitias quibus principes decalogum legis impugnant.

§12:4 Et cauda. Id est deceptiones, quibus celant vitia, ut cauda celantur turpia. Stellarum. Id est illorum qui illuminant Ecclesiam doctrina, non vita. Stetit ante mulierem. Quæ patiebatur dolorem, per quod credebat cito cessuram. Per passionem credebat diabolus Ecclesiam subjugatam. Devoraret. Paratus erat draco ad devorandum; sed non potuit, quia natus est qui prohibuit.

**12:5 Et peperit. Carnali generatione, Christus de Abraham et David præcessit; vel peperit Ecclesia filium, id est fidem Christi in cordibus auditorum.

††12:6 Diebus mille. Id est toto tempore quo subsistit Ecclesia prædicatione Christi tribus annis et dimidio facta.

‡‡12:7 Michæl et angeli ejus præliabantur. Ecclesiam sustentantes orando, auxilium ferendo.

§§12:8 Non valuerunt. Removere auxilia angelorum, quia non poterunt Ecclesiam ducere in peccatum.

***12:10 Et audivi vocem. Cum ostendisset diabolum in hoc certamine occulto ab Ecclesia victum auxilio filii et angelorum, subjungit exsultationes angelorum ipsorum, vel sanctarum animarum de victoria fratrum, ut laborent vincere qui de victoria sua angelos vel sanctas animas audiunt exsultare. Accusabat illos. Officium diaboli est accusare, id est per peccatum accusabiles reddere. Die ac nocte. In prosperis delectando, in adversis contristando.

†††12:12 Descendit diabolus. De cœlo: vel de minoribus sanctis, in quibus jam non habet locum tentatio. Sciens quod modicum tempus habet. Quia videt multos sibi subtrahi, et in locum suum substitui. Et postquam vidit. Cum vidit diabolus se per occultam fraudem non posse proficere, aperta tribulatione aggreditur expugnare. Et datæ sunt mulieri, etc. Quæ etiam contra apertam tribulationem habet auxilium ab eodem filio a quo habebat contra occultam impugnationem.

‡‡‡12:14 Aquilæ. Illi dicuntur aquilæ, qui per conversationem vitæ cœlum petunt, et ideo in Deo fixum habent intuitum. Per tempus, et tempora, etc. Si accipitur illius Ecclesiæ status quæ erit tempore Antichristi, dicetur aliter per tempus et tempora et dimidium, etc., pro prædicatione Heliæ et Enoch; si generalis Ecclesiæ tempus accipitur, dicitur per tempus, et tempora, et dimidium, etc., aliter pro prædicatione Christi facta tribus annis et dimidio, quia Christi prædicatione pascitur Ecclesia quotidie.

§§§12:16 Et adjuvit terra mulierem. Id est Christus Ecclesiæ suæ dedit vires patiendi. Et aperuit, id est præparavit, et idoneam se fecit, ut reciperet quidquid sibi inferrent, ad similitudinem os aperientis. Hoc Christus in passione sua fecit, in quo suis exemplum patiendi se proposuit. Absorbuit, id est, omnes pœnas in se destruxit, factus immortalis et impassibilis, quod idem facit in suis.

*12:17 Iratus est draco in mulierem. Quia licet non possit eam devincere, non tamen desistit invidere, et locum invadendi quærere.

12:18 Et stetit. Non tamen omnes illos vicit minores, sed tantum super arenam, id est, in fructuosos moram fecit, in quibus apparent signa vestigii.