15
Et vidi aliud signum in cælo magnum et mirabile, angelos septem, habentes plagas septem novissimas: quoniam in illis consummata est ira Dei.*Et vidi, etc. In his tribus visionibus supradictis, id est revelatione mysteriorum, datione tubarum, et in pugna mulieris contra diabolum, a principio redemptionis prosecutus est ordinem usque ad diem judicii: in his vero tribus sequentibus, circa ultima tempora immoratur, quia de his præcedentibus in aliis divinis Scripturis dictum enucleatius, de illis vero parum et occultius. In hac ergo quinta visione, materia sunt septem angeli tenentes phialas, in quibus continentur plagæ, id est destructiones iniquorum qui tempore Antichristi erunt, quæ destructio maxime hortatur præsentes ad patiendum. In sequentibus ponit visiones tres, cum quatuor sint supradictæ. Sed omissa prima, quæ fuit de correctione ecclesiarum, de aliis tribus dicit, consideratione tamen. Et mirabile. Mirum est hominem habere tantam potestatem, ut alios possit damnare. Plagas septem, id est omnes, excæcationem et destructionem illorum qui tempore Antichristi erunt. Quoniam in illis. Vere plagas habebunt, quia iram Dei super iniquos exercebunt, et vere novissimas, quia in mundo post eas non inferet Deus alias. Et vidi tamquam mare vitreum mistum igne, et eos, qui vicerunt bestiam, et imaginem ejus, et numerum nominis ejus, stantes super mare vitreum, habentes citharas Dei:Tanquam mare vitreum mistum igne. Id est baptismum, ubi fidei puritas exigitur, et homines a vitiis mundantur. Habentes citharas, id est mortificantes carnem, quod Deus eis injunxit, vel quod prior ipse fecit. et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni, dicentes: Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens: justæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculorum.Canticum Moysi. Id est veterem legem, et est exsultatio bene intelligentibus, id est spiritualiter. Viæ, id est institutiones Dei, per quas nos ad Deum, vel ipse ad nos venit, sunt justæ, quia unicuique pro merito reddunt; et veræ, quia perducunt quo promittunt. Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum? quia solus pius es: quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt.§Judicia tua, etc. Quod quosdam eligis, quosdam reprobas, ut cognoscant fideles esse ex justitia. Et post hæc vidi: et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in cælo,**Et post hæc. Cum ostendissent illos angelos habere potestatem plagandi, dicturus quas plagas illi sunt illaturi, prius proponit causam qua ostendit illos dignos esse qui plagas sunt passuri, scilicet quia omnia mysteria Ecclesiæ sunt revelata omnibus volentibus intrare, quæ isti malo merito suo non possunt intelligere. Apertum est templum, id est revelata sunt mysteria Ecclesiæ, in qua Deus habitat, et ad honorem Dei militant. et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo et candido, et præcincti circa pectora zonis aureis.††Et exierunt. Et quia ita aperta erant, exibunt prædicatores et reprehendent male operantes. Et unum de quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, plenas iracundiæ Dei viventis in sæcula sæculorum.‡‡Et unum. Quia quod illi prædicabunt ex institutione priorum patrum habebunt, qui omnes unus dicuntur, quia unum docent. Iracundiæ, id est iræ: quia corrigunt, corripiunt, iram Dei peccantibus minantur, aliquando etiam excommunicant. Et impletum est templum fumo a majestate Dei, et de virtute ejus: et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagæ septem angelorum.§§Fumo a majestate, etc. Quamvis tunc omnia erunt ita aperta fidelibus, tamen ipsa erunt clausa obscura infidelibus. Introire, id est intelligere illud occultum Dei judicium, quare alios elegit, alios reprobat, donec in fine mundi aperte cognoscent sancti. Vel, introire interim in Ecclesiam, donec completa sit omnimoda damnatio malorum in judicio, quia postea constat non intraturos.

*15:1 Et vidi, etc. In his tribus visionibus supradictis, id est revelatione mysteriorum, datione tubarum, et in pugna mulieris contra diabolum, a principio redemptionis prosecutus est ordinem usque ad diem judicii: in his vero tribus sequentibus, circa ultima tempora immoratur, quia de his præcedentibus in aliis divinis Scripturis dictum enucleatius, de illis vero parum et occultius. In hac ergo quinta visione, materia sunt septem angeli tenentes phialas, in quibus continentur plagæ, id est destructiones iniquorum qui tempore Antichristi erunt, quæ destructio maxime hortatur præsentes ad patiendum. In sequentibus ponit visiones tres, cum quatuor sint supradictæ. Sed omissa prima, quæ fuit de correctione ecclesiarum, de aliis tribus dicit, consideratione tamen. Et mirabile. Mirum est hominem habere tantam potestatem, ut alios possit damnare. Plagas septem, id est omnes, excæcationem et destructionem illorum qui tempore Antichristi erunt. Quoniam in illis. Vere plagas habebunt, quia iram Dei super iniquos exercebunt, et vere novissimas, quia in mundo post eas non inferet Deus alias.

15:2 Tanquam mare vitreum mistum igne. Id est baptismum, ubi fidei puritas exigitur, et homines a vitiis mundantur. Habentes citharas, id est mortificantes carnem, quod Deus eis injunxit, vel quod prior ipse fecit.

15:3 Canticum Moysi. Id est veterem legem, et est exsultatio bene intelligentibus, id est spiritualiter. Viæ, id est institutiones Dei, per quas nos ad Deum, vel ipse ad nos venit, sunt justæ, quia unicuique pro merito reddunt; et veræ, quia perducunt quo promittunt.

§15:4 Judicia tua, etc. Quod quosdam eligis, quosdam reprobas, ut cognoscant fideles esse ex justitia.

**15:5 Et post hæc. Cum ostendissent illos angelos habere potestatem plagandi, dicturus quas plagas illi sunt illaturi, prius proponit causam qua ostendit illos dignos esse qui plagas sunt passuri, scilicet quia omnia mysteria Ecclesiæ sunt revelata omnibus volentibus intrare, quæ isti malo merito suo non possunt intelligere. Apertum est templum, id est revelata sunt mysteria Ecclesiæ, in qua Deus habitat, et ad honorem Dei militant.

††15:6 Et exierunt. Et quia ita aperta erant, exibunt prædicatores et reprehendent male operantes.

‡‡15:7 Et unum. Quia quod illi prædicabunt ex institutione priorum patrum habebunt, qui omnes unus dicuntur, quia unum docent. Iracundiæ, id est iræ: quia corrigunt, corripiunt, iram Dei peccantibus minantur, aliquando etiam excommunicant.

§§15:8 Fumo a majestate, etc. Quamvis tunc omnia erunt ita aperta fidelibus, tamen ipsa erunt clausa obscura infidelibus. Introire, id est intelligere illud occultum Dei judicium, quare alios elegit, alios reprobat, donec in fine mundi aperte cognoscent sancti. Vel, introire interim in Ecclesiam, donec completa sit omnimoda damnatio malorum in judicio, quia postea constat non intraturos.