20
Et vidi angelum descendentem de cælo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua.*Et vidi angelum. Dicta damnatione Babylonis et Antichristi et pseudo apostolorum, supponit damnationem ipsius diaboli, et præponit causam quare et tempus quo damnabitur: et quis illum poterit vincere, scilicet ille qui in humili adventu potuit illum ligare quantum voluit, glorificatus eumdem omnino destruere poterit. Abyssi. Abyssus tenebrosa vocantur corda impiorum; vel ipse diabolus, quos Dominus sævire permittit et refrenat quando vult. Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus, et Satanas, et ligavit eum per annos mille:Apprehendit. Id est, peccasse ostendit dum se immunem a peccato ille diabolus occidit. Ligavit eum. Sciendum quod similiter in Abraham et aliis fidelibus diabolus fuit ligatus sicut in istis præsentibus; sed in illis ligavit spes futuri Christi, in istis ipse Christus adveniens ligavit. et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni: et post hæc oportet illum solvi modico tempore.Et misit eum, etc. Quia ejectus a fidelibus, in malis cœpit dominari atrocius: sic legitur in Evangelio, quod intravit in porcos. Signavit super illum, etc. Id est sigillum posuit, scilicet signum crucis, quod eum sic superat, ut a fidelibus repellat. Et post hæc oportet, etc., ut recipiat potestatem quam habuit ante adventum Christi. Et vidi sedes, et sederunt super eas, et judicium datum est illis: et animas decollatorum propter testimonium Jesu, et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam, neque imaginem ejus, nec acceperunt caracterem ejus in frontibus, aut in manibus suis, et vixerunt, et regnaverunt cum Christo mille annis.§Et vide sedes. Ligato diabolo, vidi solutos fideles, et minores prælatis suis obedire paratos, et prælatos judicare subditos. Vidi in tempore ligationis Ecclesiam ad bene operandum ita solutam, et hoc eodem tempore, illos qui pro Christo moriuntur vidi statim in gloriam intrare, nunquam ad inferos descendere, sicut Abraham et cæteri prophetæ descenderunt, quamvis justi fuerunt. Et animas decollatorum. Et vidi similiter animas eorum qui non adoraverunt. Et vixerunt. Et non dico vivent et regnabunt in futuro, sed etiam in hoc præsenti, scilicet ex quo interfecti sunt vixerunt et regnaverunt cum Christo. Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni. Hæc est resurrectio prima.**Cæteri vero mortuorum non vixerunt, id est, æternas patientur pœnas, et in hoc præsenti, quia statim moriuntur. Hæc est resurrectio. Quod diabolus ita ligatus est, et quod a peccatis resurgunt homines, et quod ipsis mortuis statim animæ fruuntur æterna requie, est prima resurrectio et potissima. Prima. Ad differentiam illius quæ erit simul in anima et corpore, hæc dicitur prima. Qui habet partem. Si omnes perfecti esse non possunt, nec in eadem claritate futuri sunt. Secunda mors, id est, damnatio æterna, quæ erit in corpore et in anima reproborum, non apprehendet electos, qui in nullo unquam augentur. Sed erunt sacerdotes, id est æternas laudes offerentes Divinitati et humanitati. Beatus, et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima: in his secunda mors non habet potestatem: sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis. Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes, quæ sunt super quatuor angulos terræ, Gog, et Magog, et congregabit eos in prælium, quorum numerus est sicut arena maris.††De carcere. Id est, de cordibus reproborum, in quibus modo ligatus est, ne pro velle sæviat. Magog. Id est detectos, id est omnes persecutores diabolum in se tegentes, et tandem ad apertam persecutionem procedentes. Vel ad litteram has duas gentes prius seducet, et per eas ad alios procedet. Et circumierunt castra sanctorum, id est eosdem sanctos in virtutibus munitos et unanimes in hoc bello. Et ascenderunt super latitudinem terræ, et circuierunt castra sanctorum, et civitatem dilectam. Et descendit ignis a Deo de cælo, et devoravit eos: et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis, et sulphuris, ubi et bestia 10 et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in sæcula sæculorum.‡‡Die ac nocte. Hoc dicit, respectu gloriæ sanctorum, quæ est dies, et pœnarum suarum, quæ est nox. 11 Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum, a cujus conspectu fugit terra, et cælum, et locus non est inventus eis.§§Et vidi thronum. Dicta destructione diaboli et suorum membrorum, supponit destructionem mundi, ad majorem pœnam impiorum. Competit enim ut destructis malis mundus destruatur, secundum quod ab eis fuerat corruptus. Sæpe locutus de glorificatione sanctorum et de pœnis impiorum, non fecerat mentionem corporum, si deberent glorificari vel puniri; ideo hic aperte ostendit ea. 12 Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt: et alius liber apertus est, qui est vitæ: et judicati sunt mortui ex his, quæ scripta erant in libris, secundum opera ipsorum:***Et libri aperti sunt. Libri, id est, divina præcepta quæ qui dimiserunt, scient se pro merito puniri; vel libri sunt conscientiæ singulorum, quæ apertæ omnibus erunt. Alius liber. Id est, Christus, qui tunc omnibus apparebit potens et suis dabit vitam. Vel, liber est præscientia Dei, quia tunc aperte scient mali se non prædestinatos ad vitam quam in mundo existentes sibi promittebant. Ex his quæ scripta erant. Per comparationem sanctorum impii damnabuntur: legent enim ipsi impii in ipsis sanctis quæ agere noluerunt. 13 et dedit mare mortuos, qui in eo erant: et mors et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant: et judicatum est de singulis secundum opera ipsorum.†††Et dedit mare mortuos. Vult aperte ostendere corpora mortuorum quantumcunque fuerint dissecta, in illo judicio vivificari, quod quidam non credunt. 14 Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Hæc est mors secunda.‡‡‡Hæc est mors secunda. Quasi dicat: Cavete vobis a morte prima, quia ex illa prima sequitur hæc secunda. 15 Et qui non inventus est in libro vitæ scriptus, missus est in stagnum ignis.

*20:1 Et vidi angelum. Dicta damnatione Babylonis et Antichristi et pseudo apostolorum, supponit damnationem ipsius diaboli, et præponit causam quare et tempus quo damnabitur: et quis illum poterit vincere, scilicet ille qui in humili adventu potuit illum ligare quantum voluit, glorificatus eumdem omnino destruere poterit. Abyssi. Abyssus tenebrosa vocantur corda impiorum; vel ipse diabolus, quos Dominus sævire permittit et refrenat quando vult.

20:2 Apprehendit. Id est, peccasse ostendit dum se immunem a peccato ille diabolus occidit. Ligavit eum. Sciendum quod similiter in Abraham et aliis fidelibus diabolus fuit ligatus sicut in istis præsentibus; sed in illis ligavit spes futuri Christi, in istis ipse Christus adveniens ligavit.

20:3 Et misit eum, etc. Quia ejectus a fidelibus, in malis cœpit dominari atrocius: sic legitur in Evangelio, quod intravit in porcos. Signavit super illum, etc. Id est sigillum posuit, scilicet signum crucis, quod eum sic superat, ut a fidelibus repellat. Et post hæc oportet, etc., ut recipiat potestatem quam habuit ante adventum Christi.

§20:4 Et vide sedes. Ligato diabolo, vidi solutos fideles, et minores prælatis suis obedire paratos, et prælatos judicare subditos. Vidi in tempore ligationis Ecclesiam ad bene operandum ita solutam, et hoc eodem tempore, illos qui pro Christo moriuntur vidi statim in gloriam intrare, nunquam ad inferos descendere, sicut Abraham et cæteri prophetæ descenderunt, quamvis justi fuerunt. Et animas decollatorum. Et vidi similiter animas eorum qui non adoraverunt. Et vixerunt. Et non dico vivent et regnabunt in futuro, sed etiam in hoc præsenti, scilicet ex quo interfecti sunt vixerunt et regnaverunt cum Christo.

**20:5 Cæteri vero mortuorum non vixerunt, id est, æternas patientur pœnas, et in hoc præsenti, quia statim moriuntur. Hæc est resurrectio. Quod diabolus ita ligatus est, et quod a peccatis resurgunt homines, et quod ipsis mortuis statim animæ fruuntur æterna requie, est prima resurrectio et potissima. Prima. Ad differentiam illius quæ erit simul in anima et corpore, hæc dicitur prima. Qui habet partem. Si omnes perfecti esse non possunt, nec in eadem claritate futuri sunt. Secunda mors, id est, damnatio æterna, quæ erit in corpore et in anima reproborum, non apprehendet electos, qui in nullo unquam augentur. Sed erunt sacerdotes, id est æternas laudes offerentes Divinitati et humanitati.

††20:7 De carcere. Id est, de cordibus reproborum, in quibus modo ligatus est, ne pro velle sæviat. Magog. Id est detectos, id est omnes persecutores diabolum in se tegentes, et tandem ad apertam persecutionem procedentes. Vel ad litteram has duas gentes prius seducet, et per eas ad alios procedet. Et circumierunt castra sanctorum, id est eosdem sanctos in virtutibus munitos et unanimes in hoc bello.

‡‡20:10 Die ac nocte. Hoc dicit, respectu gloriæ sanctorum, quæ est dies, et pœnarum suarum, quæ est nox.

§§20:11 Et vidi thronum. Dicta destructione diaboli et suorum membrorum, supponit destructionem mundi, ad majorem pœnam impiorum. Competit enim ut destructis malis mundus destruatur, secundum quod ab eis fuerat corruptus. Sæpe locutus de glorificatione sanctorum et de pœnis impiorum, non fecerat mentionem corporum, si deberent glorificari vel puniri; ideo hic aperte ostendit ea.

***20:12 Et libri aperti sunt. Libri, id est, divina præcepta quæ qui dimiserunt, scient se pro merito puniri; vel libri sunt conscientiæ singulorum, quæ apertæ omnibus erunt. Alius liber. Id est, Christus, qui tunc omnibus apparebit potens et suis dabit vitam. Vel, liber est præscientia Dei, quia tunc aperte scient mali se non prædestinatos ad vitam quam in mundo existentes sibi promittebant. Ex his quæ scripta erant. Per comparationem sanctorum impii damnabuntur: legent enim ipsi impii in ipsis sanctis quæ agere noluerunt.

†††20:13 Et dedit mare mortuos. Vult aperte ostendere corpora mortuorum quantumcunque fuerint dissecta, in illo judicio vivificari, quod quidam non credunt.

‡‡‡20:14 Hæc est mors secunda. Quasi dicat: Cavete vobis a morte prima, quia ex illa prima sequitur hæc secunda.